Immagini della pagina
PDF
ePub

6

flagitia cohaerentia nomini puniantur. Interim in iis, qui ad me tamquam Christiani deferebantur, hunc sum secutus modum. Interrogavi ipsos, an essent Christiani?' Confitentes iterum ac tertio interrogavi, supplicium minatus; perseverantes duci iussi. Neque enim dubitabam, qualecumque esset, quod faterentur, pertinaciam certe, et inflexibilem obstinationem debere puniri. Fuerunt alii similis amentiae; quos, quia cives Romani erant, adnotavi in urbem remittendos. Mox ipso tractatu, ut fieri solet, diffundente se crimine, plures species inciderunt. Propositus est libellus sine auctore, multorum nomina continens. Qui negabant se esse Christianos, aut fuisse, cum, praeeunte me, deos appellarent, et imagini tuae, quam propter hoc iusseram cum simulacris numinum adferri, ture ac vino supplicarent, praeterea maledicerent Christo, quorum nihil cogi posse dicuntur, qui sunt revera Christiani, dimittendos esse putavi. Alii ab indice nominati, esse se Christianos dixerunt, et mox negaverunt; fuisse quidem, sed desisse, quidam ante plures annos, non nemo etiam ante viginti quoque. Omnes et imaginem tuam, deorumque simulacra venerati sunt; ii et Christo maledixerunt. Adfirmabant autem, hanc fuisse summam vel culpae suae, vel erroris, quod essent soliti stato die ante lucem convenire, carmenque Christo, quasi deo, dicere secum cem, seque sacramento non in scelus aliquod obstringere, sed ne furta, ne latrocinia, ne adulteria committerent, ne fidem fallerent, ne depositum appellati abnegarent; quibus peractis morem sibi discedendi fuisse, rursusque coeundi ad capiendum cibum, promiscuum tamen, et innoxium; quod ipsum facere desisse post edictum meum, quo secundum mandata tua hetaerias esse vetueram. Quo magis necessarium credidi, ex duabus ancillis, quae ministrae dicebantur, quid esset veri et per tormenta quaerere. Sed nihil aliud inveni, quam superstitionem pravam, inmodicam. Ideo, dilata cognitione, ad consulendum te decurri. Visa est enim mihi res digna consultatione, maxime propter periclitantium numerum. Multi enim omnis aetatis, omnis ordinis, utriusque sexus etiam, vocantur in periculum, et vocabuntur. Neque enim civitates tantum, sed vicos etiam atque agros superstitionis istius contagio pervagata est; quae videtur sisti et corrigi posse. Certe satis constat prope iam desolata templa coepisse celebrari, et sacra sollemnia diu

invi

intermissa repeti; pastumque venire victimas, quarum adhuc rarissimus emptor inveniebatur. Ex quo facile est opinari, quae turba hominum emendari possit, si sit paenitentiae locus.

Ep., Trai., (X.) xevi.

TRAJANUS IMPERATOR.

469. ANSWER TO PLINY'S INQUIRIES CONCERNING THE CHRISTIANS. (112 A. D.)

Actum, quem debuisti, mi Secunde, in excutiendis causis eorum, qui Christiani ad te delati fuerant, secutus es. Neque enim in universum aliquid, quod quasi certam formam habeat, constitui potest. Conquirendi non sunt; si deferantur et arguantur, puniendi sunt, ita tamen, ut, qui negaverit se Christianum esse, idque re ipsa manifestum fecerit, id est, supplicando diis nostris, quamvis suspectus in praeteritum fuerit, veniam ex paenitentia inpetret. Sine auctore vero propositi libelli, in nullo crimine locum habere debent. Nam et pessimi exempli, nec nostri saeculi est.

In Plin. Ep., Trai., (X.) xcvii.

FLORUS, FL. CIRC. 120 A. D.

470. THE WAR WITH PORSENNA.

Pulsis ex urbi regibus, prima pro libertate arma corripuit. Nam Porsenna, rex Etruscorum, ingentibus copiis aderat, et Tarquinios manu reducebat. Hunc tamen, quamvis et armis et fame urgueret, occupatoque Ianiculo ipsis urbis faucibus incubaret, sustinuit, reppulit, novissime etiam tanta admiratione perculit, ut superior ultro cum paene victis amicitiae foedera feriret. Tunc illa Romani nominis prodigia atque miracula, Horatius, Mucius, Cloelia; qui nisi in annalibus forent, hodie fabulae viderentur.

Quippe Horatius Cocles postquam hostes undique instantes solus summovere non poterat, ponte rescisso transnatat Tiberim, nec arma dimittit. Mucius Scaevola regem per insidias in castris ipsius adgreditur; sed ubi frustrato circa purpuratum eius ictu tenetur, ardentibus focis inicit manum, terroremque geminat dolo. En, ut scias,' inquit,' quem virum effugeris, idem trecenti iuravimus,' cum interim, inmane dictu, hic interritus, ille trepidaret, tamquam manus regis arderet. Sic quidem viri. Sed ne qui sexus a laude cessaret, ecce et virginum virtus. Una ex opsidibus regi datis, elapsa custodiam, Cloelia, per patrium flumen equitabat. Et rex quidem tot tantisque virtutum territus monstris valere liberosque esse iussit. Tarquinii tamen tamdiu dimicaverunt, donec Arruntem filium regis manu sua Brutus occidit, superque ipsum mutuo volnere expiravit; plane quasi adulterum ad inferos usque sequeretur.

Epit. Rer. Rom., I, iv, (x).

471. THE TRIBUNICIAN POWER WAS THE CAUSE OF CIVIL DISSENSIONS.

Seditionum omnium causas tribunicia potestas excitavit; quae specie quidem plebis tuendae, cuius in auxilium comparata est, re autem dominationem sibi adquirens, studium populi ac favorem agrariis, frumentariis, iudiciariis legibus aucupabatur. Inerat omnibus species aequitatis. Quid enim tam iustum, quam recipere plebem ius suum a patribus, ne populus, gentium victor, orbisque possessor, extorris aris ac focis ageret? Quid tam aequum, quam inopem populum vivere ex aerario suo ? Quid ad ius libertatis aequandae magis efficax, quam ut, senatu regente provincias, ordinis equestris auctoritas saltem iudiciorum regno niteretur? Sed haec ipsa in perniciem redibant, et misera respublica in exitium sui merces erat. Nam et a senatu in equitem translata iudiciorum potestas vectigalia, id est, imperii patrimonium subprimebat, et emptio frumenti, ipsos reipublicae nervos, exhauriebat aerarium, et reduci plebs in agros unde poterat sine possidentium eversione, qui ipsi pars populi erant, et tamen relictas sibi a maioribus sedes aetate, quasi iure possidebant?

Epit. Rer. Rom., II, i, (III, xiii.)

C. SUETONIUS TRANQUILLUS, 75-160 A. D.

472. HISTORICAL AND OTHER WRITINGS OF JULIUS CAESAR.

Relinquit et rerum suarum commentarios, Gallici civilisque belli Pompeiani. Nam Alexandrini Africique et Hispaniensis incertus auctor est. Alii Oppium putant, alii Hirtium ; qui etiam Gallici belli novissimum imperfectumque librum suppleverit. De commentariis Cicero in eodem Bruto sic refert: 'Commentarios scripsit, valde quidem probandos; nudi sunt, recti et venusti, omni ornatu orationis tamquam veste detracta. Sed dum voluit, alios habere parata, unde sumerent, qui vellent scribere historiam, ineptis gratum fortasse fecit, qui illa volent calamistris inurere, sanos quidem homines a scribendo deterruit.' De isdem commentariis Hirtius ita praedicat: Adeo probantur omnium iudicio, ut praerepta, non praebita, facultas scriptoribus videatur. Cuius tamen rei maior nostra, quam reliquorum, est admiratio. Ceteri enim, quam bene atque emendate, nos etiam, quam facile atque celeriter eos perscripserit, scimus.' Pollio Asinius parum diligenter parumque integra veritate compositos putat, cum Caesar pleraque, et quae per alios erant gesta, temere crediderit, et, quae per se, vel consulto vel etiam memoria lapsus, perperam ediderit; existimatque rescripturum et correcturum fuisse. Reliquit et de Analogia,' libros duos, et 'Anticatones' totidem, ac praeterea poema, quod inscribitur 'Iter.' Quorum librorum primos in transitu Alpium, cum ex citeriore Gallia, conventibus peractis, ad exercitum rediret ; sequentes sub tempus Mundensis proelii fecit; novissimum, dum ab urbe in Hispaniam ulteriorem quarto et vicensimo die pervenit. 'Epistulae' quoque eius ad senatum' extant, quas primus videtur ad paginas et formam memorialis libelli convertisse, cum antea consules et duces nonnisi transversa charta mitterent scriptas. Extant et ad Ciceronem,' item ad familiares' domesticis de rebus; in quibus si qua occultius perferenda erant, per notas scripsit, id est, sic structo litterarum ordine, ut nullum verbum effici posset. Quae si quis investigare et persequi volet, quartam elementorum litteram, id est, 'd' pro 'a' et perinde

6

reliquas commutet. Feruntur et a puero et ab adulescentulo quaedam scripta, ut Laudes Herculis,' tragoedia 'Oedipus,' item 'Dicta collectanea.' Quos omnes libellos vetuit Augustus publicari in epistula, quam brevem admodum ac simplicem ad Pompeium Macrum, cui ordinandas bibliothecas delegaverat, misit.

Iul., lvi.

473. LOYALTY OF CAESAR'S SOLDIERS.

Ingresso civile bellum centuriones cuiusque legionis singulos equites e viatico suo obtulerunt; universi milites gratuitam et sine frumento stipendioque operam, cum tenuiorum tutelam locupletiores in se contulissent. Neque in tam diuturno spatio quisquam omnino descivit; plerique capti concessam sibi sub conditione vitam, si militare adversus eum vellent, recusarunt. Famem et ceteras necessitates, non cum obsiderentur modo, sed et si alios ipsi obsiderent, tantopere tolerabant, ut Dyrrachina munitione Pompeius, viso genere panis ex herba, quo sustinebantur, cum feris sibi rem esse dixerit, amoverique ocius nec cuiquam ostendi iusserit, ne patientia et pertinacia hostis animi suorum frangerentur. Quanta fortitudine dimicarint, testimonio est, quod, adverso semel apud Dyrrachium proelio, poenam in se ultro depoposcerunt; ut consolandos eos magis imperator quam puniendos habuerit. Ceteris proeliis innumeras adversariorum copias, multis partibus ipsi pauciores, facile superarunt. Denique una sextae legionis cohors, praeposita castello, quattuor Pompei legiones per aliquot horas sustinuit, paene omnis confixa multitudine hostilium sagittarum, quarum centum ac triginta milia intra vallum reperta sunt. Nec mirum, singulorum si quis facta respiciat, vel Cassi Scaevae centurionis, vel Gai Acili militis, ne de pluribus referam. Scaeva, excusso oculo, transfixus femore et humero, centum et viginti ictibus scuto perforato, custodiam portae commissi castelli retinuit. Acilius navali ad Massiliam proelio, iniecta in puppem hostium dextra, et abscisa, memorabile illud apud Graecos Cynaegiri exemplum imitatus, transiluit in navem, umbone obvios agens.

Iul., lxviii.

« IndietroContinua »