Atque ego quidem arbitror, Rhodienses noluisse, nos ita depugnare, uti depugnatum est, neque regem Persen vinci. Sed non Rhodienses modo id noluere, sed multos populos atque multas nationes idem noluisse arbitror. Atque haut scio, an partim eorum fuerint, qui non nostrae contumeliae causa id noluerint evenire; sed enim metuere, si nemo esset homo, quem vereremur, quidquid luberet, faceremus. Ne sub solo imperio nostro in servitute nostra essent, libertatis suae causa in ea sententia fuisse arbitror. Atque Rhodienses tamen Persen publice numquam adiuvere. Cogitate, quanto nos inter nos privatim cautius facimus. Nam unusquisque nostrum, si quis advorsus rem suam quid fieri arbitratur, summa vi contra nititur, ne advorsus eam fiat; quod illi tamen perpessi. Ea nunc derepente tanta nos beneficia ultro citroque, tantamque amicitiam relinquemus ? Quod illos dicimus voluisse facere, id nos priores facere occupabimus? Qui acerrime advorsus eos dicit, ita dicit, ' hostes voluisse fieri.' Ecquis est tandem, qui nostrorum, quod ad sese attineat, aequum censeat, poenas dare ob eam rem, quod arguatur male facere voluisse ? Nemo, opinor; nam ego, quod ad me attinet, nolim. Quid nunc? Ecqua tandem lex est tam acerba, quae dicat: “si quis illud facere voluerit, mille, minus dimidium familiae multa esto. plus quingenta iugera habere voluerit, tanta poena esto; si quis maiorem pecuum numerum habere voluerit, tantum damnas esto.' Atqui nos omnia plura habere volumus, et id nobis impune est. Sed si honorem non aequum est haberi ob eam rem, quod bene facere voluisse quis dicit, neque fecit tamen, Rhodiensibus aberit quod non male fecerunt, sed quia voluisse dicuntur facere ? Rhodiensis superbos esse aiunt, id obiectantes, quod mihi et liberis meis minime dici velim. Sint sane superbi. Quid id ad vos attinet ? Idne irascimini, si quis superbior est quam nos ? Ap. Gell., VI, (VII), iii. . Si quis 54. “NON POSSUM FERRE, QUIRITES, GRAECAM URBEM.' Dicam de istis Graecis suo loco, Marce fili, quid Athenis exquisitum habeam, et quod bonum sit illorum litteras inspicere, non perdiscere. Vincam nequissimum et indocile esse genus illorum. Et hoc puta vatem dixisse, quandoque ista gens suas litteras dabit, omnia corrumpet, tum etiam magis, si medicos suos huc mittet. Iurarunt inter se barbaros necare omnis medicina, sed hoc ipsum mercede facient, ut fides iis sit et facile disperdant. Nos quoque dictitant barbaros et spurcius nos quam alios Opicon appellatione foedant. Interdixi tibi medicis. Ap. Plin., N. H., XXIX, vii, 14. STATIUS CAECILIUS, 219–166 B. C. 55. A HEN-PECKED MAN. Is démum miser est, qui aérumnam suám nequit Sí taceam, támen indicium sím, - quaé, nisi dotem, ómnia quae, mihi quidquid plácet, eo prívat, servatám volim ? Éa me clam se cúm mea ancilla aít consuetum, id me árguit ; Íta plorando, orándo, instando atque obiurgando me obtudit Eam utí venderém. Nunc credo ínter suas Aequális et cognátas sermoném serít : • Quís vostrarúm fuit íntegra aetátula Quae hoc idem a viro Efféci, paelice ut meúm privarém virum ? ' Plocium, fr., ap. Gell., II, xxiii, 10. 56. OLD AGE. Edepól, senectus, sí nil quicquam aliúd viti Plocium, fr., ap. Cic., Cat. Mai. viii, 25. Tum equidem in senecta hoc députo misérrimum, Ephesio, fr., ap. Cic., ibid. 57. WHEN A HARSH FATHER IS PREFERABLE TO A KIND ONE. In amóre suave est súmmo summaque inopia, Quem néque quo pacto fállam, nec quid inde auferam, Synephebi, fr., ap. Cic., De Nat. De., III, xxix, 72, 73. M. PACUVIUS, 220–132 B. C. 58. How THE WORLD IS GOVERNED. Fórtunam insanam ésse et caecam et brútam perhibent philo sophi, Sáxoque instare in globoso praédicant volúbili, Quía, quo id saxum inpulerit fors, eo cadere Fortunam aútu mant. Insanam autem esse aíunt, quia atrox, incerta instabilísque sit ; Caécam ob eam esse íterant, quia nil cérnat quo sese ádplicet; Brútam, quia dignum átque indignum nequeat internoscere. 1 For references on Statius, Pacuvius, and the lesser dramatists, see Kelsey’s ‘Topical Outline of Latin Literature,' pp. 11, 12. rem Súnt autem alii philosophi, qui contra Fortunám negant Fr. incert., ap. Cornif., Rhet. ad Her., II, xxiii, 36. 59. A STORM. Profectióne laeti piscium lascíviam Intuentur, néc tuendi capere satietás potest. Íuterea prope iain óccidente sóle inhorrescít mare, Ténebrae conduplicántur, noctisque et nimbum obcaecat nigror. Fr. incert., ap. Cic., De Div., I, xiv, 24; De Orat., III, xxxix, 157 Amphio. Quadrupés tardigrada, agréstis, humilis, áspera, Antiopa, fr., ap. Cic., De Div., II, Ixiv, 133 ; Non., p. 170, 17. Aduléscens, tametsi próperas, te hoc saxúm rogat Ap. Gell., I, xxiv, 4. TRABEA, FL. CIRC. 175 B. C. 62. A CONFIDENT LOVER. Léna, deleníta argento, nútum observabít meum, Quid velim, quid stúdeam ; adveniens dígito in pellam ianuam, Fóres patebunt. De inproviso Chrysis ubi me aspexerit, Álacris obviám mihi veniet, cómplexum exoptáns meum. Mihi se dedet. Fórtuniam ipsam anteibo fortunis meis. Fr. incert., ap. Cic., Tusc. Dis., IV, xxxi, 67. AQUILIUS, FL. CIRC. 175 B. C. 63. A PARASITE's Clock IS HIS BELLY. Ut illúm di perdant, prímus qui horas répperit, Boeotia, fr., ap. Gell., III, iii, 5. |