Immagini della pagina
PDF
ePub

480. THE GRAMMARIAN WAS AT FIRST STYLED 'LITTERATUS.'

6

Appellatio grammaticorum' Graeca consuetudine invaluit; sed initio litterati vocabantur. Cornelius quoque Nepos libello, quo distinguit litteratum ab erudito, Litteratos quidem vulgo appellari' ait eos, qui diligenter et acute scienterque possint aut dicere aut scribere; ceterum proprie sic appellandos poetarum interpretes, qui a Graecis ypaμμatikoί nominentur.' Eosdem litteratores' vocitatos, Messalla Corvinus in quadam epistola ostendit, Non esse sibi,' dicens, 'rem cum Furio Bibaculo, ne cum Tigida quidem, aut litteratore Catone;' significat. enim haud dubie Valerium Catonem, poetam simul grammaticumque notissimum. Sunt qui litteratum a litteratore distinguant, ut Graeci grammaticum a grammatista; et illum quidem absolute, hunc mediocriter doctum existiment, quorum opinionem Orbilius etiam exemplis confirmat. Namque Apud maiores," ait, cum familia alicuius venalis produceretur, non temere quem litteratum in titulo, sed litteratorem inscribi solitum esse; quasi non perfectum litteris, sed imbutum.'

De Ill. Gr., iv.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

481. THE STUDY OF RHETORIC WAS LONG VIEWED WITH SUSPICION IN ROME.

Rhetorica quoque apud nos, perinde atque grammatica, fere recepta est, paulo etiam difficilius; quippe quam constet nonnumquam etiam prohibitam exerceri. Quod ne cui dubium sit, vetus senatusconsultum, item censorium edictum, subiciam.C. Fannio Strabone, M. Valerio Messalla consulibus, M. Pomponius praetor senatum consuluit. Quod verba facta sunt de philosophis et rhetoribus, de ea re ita censuerunt: ut M. Pomponius praetor animadverteret, curaretque, uti ei e republica fideque sua videretur, ut Romae ne essent.' De eisdem interiecto tempore Cn. Domitius Aenobarbus et L. Licinius Crassus censores ita edixerunt: Renuntiatum est nobis, esse homines, qui novum genus disciplinae instituerunt, ad quos iuventus in ludum conveniat; eos sibi nomen imposuisse Latinos rhetoras; ibi homines

adulescentulos totos dies desidere. Maiores nostri, quae liberos suos discere, et quos in ludos itare vellent, instituerunt. Haec nova, quae praeter consuetudinem ac morem maiorum fiunt, neque placent, neque recta videntur. Quapropter et iis, qui eos ludos habent, et iis, qui eo venire consuerunt, videtur faciendum ut ostendamus nostram sententiam, nobis non placere.' Paulatim et ipsa utilis honestaque apparuit; multique eam et praesidii causa et gloriae appetiverunt.

De Rhet., i.

M. CORNELIUS FRONTO, 100-175 A. D.

482. STORY OF ARION.

Arion Lesbius, proinde quod Graecorum memoria est, cithara et dithyrambo primus, Corintho, ubi frequens incolebat, secundum quaestum profectus, magnis divitiis per oram Siciliae atque Italiae paratis Corinthum Tarento regredi parabat. Socios navalis Corinthios potissimum delegit; eorum navem audacter re bona maxime onerat. Nave in altum provecta cognovit socios, qui veherent cupidos potiri, necem sibi machinari.. Eos precibus fatigat, aurum omne sibi haberent, unam sibi animam sinerent. Postquam id frustra orat, aliam tamen veniam impetravit, in exitu vitae quantum posset cantaret. Id praedones in lucro ducere, praeter spolia summum artificem audire, cuius vocem praeterea nemo umquam post illa auscultaret. Ille vestem induit auro intextam itemque citharam insignem. Tunc pro puppi aperto maxime atque edito loco constitit, sociis inde con sulto per navem ceteram dispersis. Ibi Arion studio inpenso cantare orditur scilicet mari et caelo artis suae supremum commemoramentum. Carminis fine cum verbo in mare desilit; delphinus excipit, sublimem avehit, navi praevortit, Taenaro exponit, quantum delphino fas erat, in extimo litore. Arion inde Corinthum proficiscitur; et homo et vestis et cithara et vox incolumis; Periandrum regem Corinthum, cui per artem cognitus acceptusque diu fuerat, accedit; ordine memorat rem gestam

in navi et postea in mari. Rex homini credere, miraculo addubitare, navem et socios navalis, dum reciperent, opperiri. Postquam novit portum invectos, sine tumultu accipi iubet; voltu comi, verbis lenibus percontatur, numquidnam super Arione Lesbio comperissent. Illi facile respondent Tarenti vidisse fortunatissimum mortalem, secundo rumore populi florere, retioque esse cithara cantare. Cum haec ita dicerent, Arion inrupit, ita ut in puppi steterat, cum veste auro intexta et cithara insigni. Praedones inopino visu territi, tum neque quicquam. post illa negare aut non credere aut deprecari ausi sunt.

Ep., ed. Naber, 237, 238.

483. THE PRAISES OF NEGLIGENCE.

Quod autem quis intutam et expositam periculis neglegentiam putet, mihi omne contra videtur, multo multoque diligentiam magis periculis obnoxiam esse. Namque neglegentiae haud quisquam magnopere insidias locat, existimans etiam sine insidiis semper et ubique et ubi libeat negligentem hominem in proclivi fore fallere; adversus diligentis vero et circumspectos et exsultantis opibus fraudes et captiones et insidiae parantur. Ita ferme neglegentia contemptu tutatur, diligentia astu oppugnatur. Iam illud a poetis saeculum aureum memoratum, si cum animo reputes, intellegas neglegentiae saeculum fuisse, cum ager neglectus fructus uberes ferret, omniaque utensilia neglegentibus nullo negotio suppeditaret. Hisce argumentis neglegentia bono genere nata, dis accepta, sapientibus probata, virtutum particeps, indulgentiae magistra, tuta ab insidiis, grataque bene factis, excusata ingratis, et ad postremum aurea declaratur. Mallet de Favorini nostri pigmentis fuci quisnam appingeremus? Licet. Ut quaeque mulier magis facie freta est, ita facilius cutem et capillum neglegere, plerisque autem, ut sese magnopere exornent, diffidentia formae diligentiae inlecebras creari.

Ep., ed. Naber, 214, 215.

484. THE AFFECTION BETWEEN FRONTO AND HIS PUPIL, THE YOUNG MARCUS AURELIUS.

Igitur, ut argumentum aliquod prolixiori epistulae reperiam, quod, oro te, ob meritum me sic amas? quid iste Fronto tantum boni fecit, ut eum tanto opere tu diligas? caput suum pro te aut parentibus tuis devovit? Succidaneum se pro vestris periculis subdidit? provinciam aliquam fideliter administravit? exercitum duxit? nihil eorum. Ne cotidianis quidem istis officiis circa te praeter ceteros fungitur. Nam neque domum vestram diluculo ventitat, neque cotidie salutat, neque ubique comitatur nec semper spectat, (v. 1. exspectat). Vide igitur ut, siquis interroget, cur Frontonem ames, habeas in promptu quod facile respondeas. At ego nihil quidem malo quam amoris erga me tui nullam extare rationem. Nec omnino mihi amor videtur, qui ratione oritur et iustis certis de causis copulatur; amorem ego illum intellego fortuitum et liberum et nullis causis servientem, inpetu potius quam ratione conceptum, qui non officiis, uti ignis, sed sponte ortis vaporibus caleat. Baiarum ego calidos specus malo quam istas fornaculas balnearum, in quibus ignis cum sumptu atque fumo accenditur brevique restinguitur. At illi ingenui vapores puri perpetuique sunt, grati pariter et gratuiti. Tuus igitur iste amor incultus et sine ratione exortus, spero, cum cedris porro adolescet et aesculis ; qui si officiorum ratione coleretur, non ultra myrtos laurusque procresceret, quibus satis odoris parum roboris. Et omnino quantum fortuna rationi, tantum amor fortuitus officioso amori antistat. Quis autem ig norat, rationem humani consilii vocabulum esse, fortunam autem deam dearumque praecipuam? templa, fana, delubra passim fortunae dicata; rationi nec simulacrum nec aram usquam consecratam? non fallor igitur qui malim amorem erga me tuum fortuna potius quam ratione genitum. Neque vero umquam ratio fortunam aequiperat, neque maiestate, neque usu, neque dignitate. Nam neque aggeres manu ac ratione constructos montibus comparabis, neque aquaeductus amnibus, neque receptacula fontibus. Tum ratio consiliorum prudentia appellatur, vatum impetus divinatio nuncupatur. Nec quisquam prudentissimae feminae consiliis potius accederet quam vaticinationibus

Sibyllae. Quae omnia quorsum tendunt? ut ego recte malim impetu et forte potius quam ratione ac merito meo diligi. Quam ob rem, etiamsi qua iusta ratio est amoris erga me tui, quaeso, Caesar, sedulo demus operam ut ignoretur et lateat; sine homines ambigant, disserant, disputent, coniectent, requirant, ut Nili caput, ita nostri amoris originem. Sed iam hora decima tangit et tabellarius tuus mussat; finis igitur sit epistulae. Vale.

Ep. ad M. Caes., I, iii, ed. Naber, 6–8.

485. ARGUMENTS AGAINST A TESTAMENTARY LAW OF A PROCONSUL, ADDRESSED ΤΟ MARCUS AURELIUS

WHILE HEIR APPARENT.

Si hoc decretum tibi proconsulis placuerit, formam dederis omnibus omnium provinciarum magistratibus, quid in eiusmodi causis decernant. Quid igitur eveniet? Illud scilicet, ut testamenta omnia ex longinquis transmarinisque provinciis Romam ad cognitionem tuam deferantur. Filius exeredatum se suspicabitur, postulabit ne patris tabulae aperiantur. Idem filia postulabit, nepos, abnepos, frater, consobrinus, patruus, avunculus, amita, matertera, omnia necessitudinum nomina hoc privilegium invadent, ut tabulas aperiri vetent, ipsi possessione iure sanguinis fruantur. Causa denique Romam remissa quid eveniet? Heredes scripti navigabunt, exheredati autem in possessione remanebunt, diem de die ducent, dilationes petentes fora variis excusationibus trahent. Hiemps est et crudum mare hibernum est; adesse non potuit. Ubi hiemps praeterierit, vernae tempestates incertae et dubiae moratae sunt. Ver exactum est; aestas est calida et sol navigantis urit et homo nauseat. Autumnus sequitur; poma culpabuntur et languor excusabitur. Fingo haec et comminiscor? quid? in hac causa nonne hoc ipsum evenit? Ubi est adversarius, qui iampridem ad agendam causam adesse debuerat? In itinere est. Quo tandem in itinere? Ex Asia venit.' Et est adhuc in Asia. 6 Magnum iter et festinatum.' Navibusne an equis an diplomatibus facit haec tam velocia stativa? Cum interim cognitione proposita, semel a te, Caesar, petita dilatio et impetrata; proposita cognitione rursum, a te duum mensium petitur

6

« IndietroContinua »