Immagini della pagina
PDF
ePub

dilatio. Duo menses exacti sunt idibus proximis et dies medii isti aliquot. Venit tandem? Si nondum venit, at saltem adpropinquat? Si nondum adpropinquat, at saltem profectus ex Asia est? Si nondum profectus est, at saltem cogitat. Quid ille cogitat aliud quam bonis alienis incubare, fructus diripere, agros vastare, rem omnem dilapidare? Non ille ita stultus est, ut malit venire ad Caesarem et vinci quam remanere in Asia et possidere. Qui mos si fuerit inductus, ut defunctorum testamenta ex provinciis transmarinis Romam mittantur, indignius et acerbius testamentorum periculum erit quam si corpora mittentur defunctorum.

Ep. ad M. Caes. et Invicem, I, vi, ed. Naber, 14-16.

486. A LETTER TO THE EMPEROR MARCUS AURELIUS.

Quom acrepi litteras tuas, ita rescribere coeperam; ama me ut amas, inquis. Huic verbo respondere paulo verbis pluribus in animo est; prolixius enim rescribere tibi tempore illo solebam, quo amatum te a me, satis compertum tibi esse tute ostendis. Vide, quaeso, ne temet ipse defrudes et detrimentum amoris ultro poscas; amplius enim tanto amari te a me velim credas mihi, quanto omnibus in rebus potior est certus praesens fructus quam futuri spes incerta. Egone qui indolem ingenii tui in germine etiam tum et in herba et in flore dilexerim, nunc frugem ipsam maturae virtutis nonne multo multoque amplius diligam? tum ego stolidissimus habear agrestium omnium omniumque aratorum, si mihi cariora sint sata messibus. Ego vero quae optavi quaeque vovi compos optatorum votorumque meorum damnatus atque multatus sum; in eam multam duplicatum amorem tuum desero; non ut antiquitus multas inrogari mos fuit mille minus dimidio. Assae nutricis est infantem magis diligere quam adultum; suscensere etiam pubertati stulta nutrix solet, puerum de gremio sibi abductum et campo aut foro traditum. Litteratores etiam isti discipulos suos, quoad puerilia discunt et mercedem pendunt, magis diligunt. Ego quom ad curam cultumque ingenii tui accessi, hunc te speravi fore qui nunc es; in haec tua tempora amorem meum intendi. Lucebat in pueritia tua virtus insita, lucebat etiam magis in adulescentia; sed ita ut cum serenus dies inluculascit lumine incohato. Nunc

iam virtus integra orbe splendido exorta est et radiis disseminata est; tu me ad pristinam illam mensuram luciscentis amoris tui revocas et iubes matutina dilucula lucere meridie. Audi, quaeso, quanto ampliore nunc sis virtute, quam antea fueris; quo facilius credas quanto amplius amoris merearis, et poscere desinas tantundem.

Ep. ad Anton. et Inv., I, v, ed. Naber, 102, 103.

M. AURELIUS ANTONINUS IMPERATOR.

487. LETTERS WRITTEN WHEN ABOUT TWENTY, TO HIS PRECEPTOR FRONTO. - AN ACCOUNT OF A RIDE.

--

M. Caesar Magistro suo. Sed quae, inquis, fabula? Ut pater meus a vineis domum se recepit, ego solito more equom inscendi, et in viam profectus sum, et paululum provectus. Deinde ibi in via sic oves multae conglobatae adstabant, ut locus solitarius, et canes quattuor, et duo pastores, sed nihil praeterea. Tum pastor unus ad alterum pastorem, postquam plusculos equites vidit, 'Vide tibi istos equites,' inquit, 'nam illi solent maximas rapinationes facere.' Ubi id audivi, calcar equo subringo ecum in ovis inigo. Oves consternatae disperguntur; aliae alibi palantes balantesque oberrant. Pastor furcam intorquet; furca in equitem, qui me sectabatur, cadit. Nos aufugimus. Eo pacto, qui metuebat ne ovis amitteret, furcam perdidit. Fabulam existimas? Res vera est. At etiam plura erant, quae de ea re scriberem, nisi iam me nuntius in balneum arcesseret. Vale, mi magister dulcissime, homo honestissime et rarissime, suavi tas, et caritas et voluptas mea.

In Front. Ep ad M. Caes. et Invicem, II, xii, ed. Naber, 35, 36.

488. A BIRTHDAY CONGRATULATION.

Have, mi Magister optime! Scio natali die quoiusque pro eo, quoius is natalis dies est, amicos vota suscipere; ego tamen, quia te iuxta ac memet ipsum amo, volo hac die, tuo natali, mihi

bene precari. Deos igitur omnis, qui usquam gentium vim suam praesentem promptamque hominibus praebent, qui vel somniis vel mysteriis vel medicina vel oraculis usquam iuvant atque pollent, eorum deorum unumquemque mihi votis advoco, meque pro genere cuiusque voti in eo loco constituo, de quo deus ei rei praeditus facilius exaudiat. Igitur iam primum Pergamei arcem ascendo et Aesculapio supplico, uti valetudinem magistri mei bene temperet vehementerque tueatur. Inde Athenas degredior, Minervam genibus nixus obsecro atque oro, si quid ego umquam litterarum sciam, ut id potissimum ex Frontonis ore in pectus meum commigret. Nunc redeo Romam, deosque viales et promarinos votis inploro, uti mihi omne iter tua praesentia comitatum sit, neque ego tam saepe tam saevo desiderio fatiger. Postremo omnis omnium populorum praesides deos, atque ipsum locum, qui Capitolium montem strepit, quaeso tribuat hoc nobis ut istum diem, quo mihi natus es, tecum, firmo te laetoque, concelebrem.

In Front. Ep. ad M. Caes. et Invicem, III, ix, ed. Naber, 47, 48.

489. A DAY'S DOINGS.

Have mihi magister dulcissime. Nos valemus. Ego aliquantum prodormivi propter perfrictiunculam, quae videtur sedata esse. Ergo ab undecima noctis in tertiam diei partim legi ex Agricultura Catonis, partim scripsi, minus misere mehercule quam heri. Inde salutato patre meo, aqua mulsa sorbenda usque ad gulam et reiectanda fauces fovi potius quam dicerem 'gargarissavi,' nam et ad Novium credo et alibi. Sed faucibus curatis abii ad patrem meum et immolanti adstiti. Deinde ad merendam itum. Quid me censes prandisse? panis tantulum, cum conchim, caepas et maenas bene praegnates alios vorantes viderem. Deinde uvis metendis operam dedimus, et consudavimus, et iubilavimus, et aliquot,' ut ait auctor, 'reliquimus altipendulos vindemiae superstites.' Ab hora sexta domum redimus; paululum studui atque id ineptum. Deinde cum matercula mea supra torum sedente multum garrivi. Meus sermo hic erat; quid existimas modo meum Frontonem facere? Tum illa Quid autem tu meam Gratiam? Tum ego: Quid autem passerculam nostram Gratiam minusculam?

6

Dum ea

est.

fabulamur atque altercamur, uter alterum vestrum magis amaret, discus crepuit, id est pater meus in balneam transisse nuntiatus Loti igitur in torculari cenavimus; non loti in torculari, sed loti cenavimus; et rusticos cavillantes audivimus libenter. Inde reversus, priusquam me in latus converto ut stertam, meum pensum explico et diei rationem meo suavissimo magistro reddo, quem si possem magis desiderare, libenter plusculum

macerarer.

In Front. Ep. ad M. Caes. et Invicem, IV, vi, ed. Naber, 69, 70.

AUCTOR INCERTUS PERVIGILII VENERIS, PROBABLY TIME OF ANTONINUS PIUS.

490. THE ALL-PERVADING POWER OF Love.

Cras amet, qui numquam amavit, quique amavit, cras amet!
Ipsa Troianos penates in Latinos transtulit,
Ipsa Laurentem puellam coniugem nato dedit;
Moxque Marti de sacello dat pudicam virginem;
Romuleas ipsa fecit cum Sabinis nuptias;
Unde Ramnes et Quirites, proque prole posterum
Romuli, matrem crearet et nepotem Caesarem.

Cras amet, qui numquam amavit, quique amavit, cras amet!
Rura fecundat voluptas, rura Venerem sentiunt.
Ipse Amor puer Dionae rure natus dicitur.

Hunc ager cum parturiret, ipsa suscepit sinu;
Ipsa florum delicatis educavit osculis.

Cras amet, qui numquam amavit, quique amavit, cras amet!

Ecce iam supter genastas explicant tauri latus,
Quisque laetus, quo tenetur, coniugali foedere.

Subter umbras cum maritis ecce balantum greges!
Et canoras non tacere diva iussit alites.

Iam loquaces ore rauco stagna cycni perstrepunt,
Adsonat Terei puella subter umbram populi;
Ut putes motus amoris ore dici musico,

Et neges queri sororem de marito barbaro.

Illa cantat; nos tacemus? Quando ver venit meum?
Quando faciam uti chelidon, vel tacere desinam?
Perdidi Musam tacendo, nec me Phoebus respicit.
Sic Amyclas, cum tacerent, perdidit silentium.
Cras amet, qui numquam amavit, quique amavit, cras amet!
Pervigilium Veneris, 68–93.

AULUS GELLIUS, BORN CIRC. 130 A. D.

491. SUGGESTIONS AS TO THE USE WHICH GRACCHUS MADE OF THE PIPE WHICH WAS PLAYED WHILST HE WAS SPEAKING.

Ecce autem, per tibicinia Laconica, tibiae quoque illius contionariae in mentem venit, quam C. Graccho, cum populo agente, praeisse ac praeministrasse modulos ferunt. Sed nequaquam sic est, ut a vulgo dicitur, canere tibia solitum, qui pone eum loquentem staret, et variis modis tum demulcere animum actionemque eius, tum intendere. Quid enim foret ista re ineptius, si, ut planipedi saltanti, ita Graccho contionanti numeros et modos et frequentamenta quaedam varia tibicen incineret? Sed qui hoc compertius memoriae tradiderunt, stetisse in circumstantibus dicunt occultius, qui fistula brevi sensim graviusculum sonum inspiraret ad reprimendum sedandumque inpetus vocis eius effervescentes; namque inpulsu et instinctu extraneo naturalis illa Gracchi vehementia indiguisse, non, opinor, existimanda Marcus tamen Cicero fistulatorem istum utrique rei adhibitum esse a Graccho putat, ut sonis tum placidis tum citatis aut demissam iacentemque orationem eius erigeret, aut ferocientem saevientemque cohiberet. Verba ipsius Ciceronis apposui: Itaque idem Gracchus, quod potes audire, Catule, ex Licinio cliente tuo litterato homine, quem servum sibi habuit ille ad manum, cum eburnea solitus est habere fistula, qui staret post ipsum occulte, cum contionaretur, peritum hominem ; qui in

est.

6

1 Cf. Baehrens, 'Poetae Lat. Min.,' Vol. IV, pp. 296, 297.

« IndietroContinua »