Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

oratione P. Scipionis, quam censor habuit ad populum de moribus, inter ea, quae reprehendebat quod contra maiorum instituta fierent, id etiam eum culpavisse, quod filius adoptivus patri adoptatori inter praemia patrum prodesset. Verba ex ea oratione haec sunt: In alia tribu patrem, in alia filium suffragium ferre; filium adoptivum tam procedere, quam si se natum habeat; absentis censeri iubere, ut ad censum nemini necessus sit venire.'

V, xix.

497. ARGUMENTS ADDUCED BY NIGIDIUS TO SHOW THE NATURAL AS DISTINCT FROM THE CONVENTIONAL ORIGIN OF LANGUAGE.

[ocr errors]

Nomina verbaque non positu fortuito, sed quadam vi et ratione naturae facta esse, P. Nigidius in Grammaticis Commentariis docet ; rem sane in philosophiae dissertationibus celebrem. Quaeri enim solitum aput philosophos, púo a Tà ὀνόματα sint, ἢ θέσει. In eam rem multa argumenta dicit, cur videri possint verba esse naturalia magis, quam arbitraria. Ex quibus hoc visum est lepidum et festivum: Vos,' inquit, cum dicimus, motu quodam oris conveniente cum ipsius verbi demonstratione utimur, et labeas sensim primores emovemus, ac spiritum atque animam porro versum, et ad eos, quibuscum sermocinamur, intendimus. At contra cum dicimus nos, neque profuso intentoque flatu vocis, neque proiectis labris pronuntiamus, sed et spiritum et labeas quasi intra nosmet ipsos coercemus. Hoc idem fit et in eo, quod dicimus tu, ego, et tibi et mihi. Nam sicuti, cum adnuimus et abnuimus, motus quidam ille vel capitis vel oculorum a natura rei, quam significat, non abhorret ; ita iam his vocibus quasi gestus quidam oris et spiritus naturalis est. Eadem ratio est in Graecis quoque vocibus, quam esse in nostris animadvertimus.'

X, iv.

498. THE USE OF RARE WORDS A SIGN OF BAD TASTE.

6

Est adeo id vitium plerumque serae eruditionis, quam Graeci opalíav appellant, ut, quod numquam didiceris, diu ignoraveris, cum id scire aliquando coeperis, magui facias quo in loco cumque et quacumque in re dicere. Veluti Romae, nobis praesentibus, vetus celebratusque homo in causis, sed repentina et quasi tumultuaria doctrina praeditus, cum apud praefectum urbi verba faceret, et dicere vellet, inopi quendam miseroque victu vivere et furfureum panem esitare, vinumque eructum et fetidum potare: 'Hic,' inquit, 'eques Romanus apludam edit, et flocces bibit.' Aspexerunt omnes, qui aderant, alius alium, primo tristiores turbato et requirente vultu, quidnam illud utriusque verbi foret; post deinde, quasi nescio quid Tusce aut Gallice dixisset, universi riserunt. Legerat autem ille, apludam' veteres rusticos frumenti furfurem dixisse; idque a Plauto in comoedia, si ea Plauti est, quae Item flocces' audierat Astraba inscripta est, positum esse. prisca voce significare vini faecem e vinaceis expressam, sicuti fraces ex oleis; idque aput Caecilium in Polumenis legerat, eaque sibi duo verba ad orationum ornamenta servaverat. Alter quoque, a lectionibus id genus paucis åπeipókaλos, cum adversarius causam differri postularet: Rogo, praetor,' inquit, 'subveni, succurre; quonam usque nos bovinator hic demoratur?' Atque id voce magna ter quaterque inclamavit, 'bovinator est.' Commurmuratio fieri coepta est a plerisque, qui aderant, quasi monstrum verbi admirantibus. At ille, iactans et gestiens: Non enim Lucilium,' inquit, 'legistis, qui tergiversatorem bovinatorem dicit.' Est autem in Lucili undecimo versus hic:

6

'Si tricosus bovinatorque ore improbus duro.'

XI, vii, 3-9.

499. A QUARREL BETWEEN TWO GRAMMARIANS AS TO THE VOCATIVE OF EGREGIUS.'

[ocr errors]

Defessus ego quondam diutina commentatione, laxandi levandique animi gratia, in Agrippae campo deambulabam, atque ibi duos forte grammaticos conspicatus non parvi in urbe Roma nominis, certationi eorum acerrimae adfui, cum alter in casu vocativo 'vir egregi' dicendum contenderet, alter vir egregie.' Ratio autem eius, qui egregi' oportere dici censebat, huiuscemodi fuit: Quaecumque,' inquit, 'nomina seu vocabula recto casu numero singulari 'us' syllaba finiuntur, in quibus ante ultimam syllabam posita est 'i' littera, ea omnia casu vocativo 'i' littera terminantur, ut Caelius Caeli,' 'modius modi,' 'tertius terti, Accius Acci,'' Titius Titi,' et similia omuia; sic igitur egregius,' quoniam 'us' syllaba in casu nominandi finitur, eamque syllabam praecedit 'i' littera, habere debebit in casu vocandi 'i' litteram extremam, et idcirco 'egregi,' non ' egregie' rectius dicetur. Nam divus' et 'rivus' et clivus non 'us' syllaba terminantur, sed ea, quae per duo 'u' scribenda est; propter cuius syllabae sonum declarandum, reperta erat nova littera, quae digamma appellabatur.' Hoc ubi ille alter audivit: 'O,' inquit, 'egregie grammatice, vel, si id mavis, egregiissime, dic, oro te, 'inscius' et 'impius' et 'sobrius' et 'ebrius' et 'proprius' et 'propitius' et 'anxius' et 'contrarius,' quae ‘us syllaba finiuntur, in quibus ante ultimam syllabam 'i' littera est, quem casum vocandi habent? Me enim pudor et verecundia tenet, pronuntiare ea secundum tuam definitionem.' Sed cum ille paulisper, oppositu horum vocabulorum commotus, reticuisset, et mox tamen se conlegisset, eandemque illam, quam definierat, regulam retineret et propugnaret, diceretque, et proprium' et 'propitium' et anxium' et 'contrarium' itidem in casu vocativo dicendum, ut 'adversarius' et 'extrarius' diceretur, 'inscium' quoque et impium' et 'ebrium et 'sobrium' insolentius quidem paulo, sed rectius per 'i' litteram, non per ‘e,' in casu eodem pronuntiandum; eaque inter eos contentio cum longius duceretur, non arbitratus ego operae pretium esse eadem ista haec diutius audire, clamantes conpugnantesque illos reliqui.

XIV, v.

500. AMATORY VERSES BY A FRIEND OF GELLIUS, BASED ON AN EPIGRAM BY PLATO.

Hoc δίστιχον amicus meus ‘οὐκ ἄμουσος adulescens in plures versiculos licentius liberiusque vertit. Qui quoniam mihi quidem visi sunt non esse memoratu indigni, subdidi,

Cum semihiulco savio
Meo puellum savior,
Dulcemque florem spiritus
Duco ex aperto tramite ;
Anima mea aegra et saucia
Cucurrit ad labeas mihi,
Rictumque in oris pervium
Et labra pueri mollia,
Rimata itineri transitus,
Ut transiliret, nititur.

Tum si morae quid plusculae,
Fuisset in coetu osculi
Amoris igni percita

Transisset, et me linqueret:
Et mira prorsum res foret,
Ut ad me fierem mortuus
Ad puerum ut intus viverem.

XIX, xi, 3, 4.

L. APULEIUS, FL. CIRC. 160 A. D.

501. THE REASON OF THE REFLECTION IN A MIRror.

Nam saepe oportet non modo similitudinem suam, verum etiam similitudinis ipsius rationem considerare, num, ut ait Epicurus, profectae a nobis imagines, velut quaedam exuviae, iugi fluore a corporibus manantes, cum leve aliquid et solidum offenderunt, illisae reflectantur et retro expressae contra versum respondeant; an, uti alii philosophi disputant, radii nostri, seu

mediis oculis proliquati et lumini extrario mixti atque inuniti, uti Plato arbitratur; seu tantum oculis profecti sine ullo foris adminiculo, ut Archytas putat; seu intentu aeris fracti, ut Stoici rentur; cum alicui corpori incidere spisso et splendido et levi, paribus angulis, quibus inciderant, resultent ad faciem suam reduces, atque ita quod extra tangant et visant, id intra speculum imaginentur. Videnturne vobis debere philosophi haec omnia vestigare et inquirere, et cuncta specula vel uda vel suda soli videre? Quibus, praeter ista quae dixi, etiam illa ratiocinatio necessaria est, cur in planis quidem speculis ferme pares obtutus et imagines videantur; in tumidis vero et globosis omnia defectiora; at contra in cavis auctiora; ubi, et cur laeva cum dexteris permutentur; quando se imago eodem speculo tum recondat penitus, tum foras exerat; cur cava specula, si exadversum soli retineantur, appositum fomitem accendunt; qui fiat uti arcus in nubibus varie, duo soles aemula similitudine visantur alia praeterea eiusdem modi plurima, quae tractat volumine ingenti Archimedes Syracusanus, vir in omni quidem geometria multum ante alios admirabili subtilitate; sed haud sciam an propter hoc vel maxime memorandus, quod inspexerat speculum saepe ac diligenter.

Apol., 426-429.

502. POVERTY IS MORE CONDUCIVE TO VIRTUE THAN

RICHES.

Enim paupertas olim philosophiae vernacula est, frugi, sobria, parvo potens, aemula laudis, adversum divitias possessa, habitu secura, cultu simplex, consilio benesuada; neminem umquam superbia inflavit, neminem impotentia depravavit, neminem tyrannide efferavit; delicias ventris et sensuum neque vult ullas neque potest. Quippe haec et alia flagitia divitiarum alumni solent. Maxima quaeque scelera si ex omni memoria hominum percenseas, nullum in illis pauperem reperies; uti contra, haud temere inter illustres viros divites comparent; sed quemcumque in aliqua laude miramur, eum paupertas ab incunabulis nutricata est. Paupertas, inquam, prisca apud saecula omnium civitatum conditrix, omnium artium repertrix, omnium peccatorum inops, omnis gloriae munifica, cunctis laudibus apud omnes

« IndietroContinua »