Immagini della pagina
PDF
ePub

larum. Itidem pro regionibus et cetera in sacris differunt longa varietate, pomparum agmina, mysteriorum silentia, sacerdotum officia, sacrificantium obsequia; item deorum effigies et exuviac, templorum religiones et regiones, hostiarum cruores et colores. Quae omuia pro cuiusque more loci sollemnia et rata sunt, ut plerumque somniis et vaticinationibus et oraculis comperimus saepenumero indignata numina, si quid in sacris socordia vel superbia neglegatur, cuius generis mihi exempla affatim suppetunt; sed adeo celebrata et frequentata sunt, ut nemo ea commemorare adortus sit, quin multo plura omiserit quam recensuerit. Idcirco supersedebo impraesentiarum in his rebus. orationem occupare; quae si non apud omnes certam fidem, at certe penes cunctos notitiam promiscuam possident.

De Deo Socratis, 684-686.

M. MINUCIUS FELIX, FL. CIRC. 190 A. D.

508. IDOLS WROUGHT BY MEN'S HANDS ARE WORTHY TO RECEIVE REVERENCE FROM NEITHER MAN NOR BEAST.

Quis ergo dubitat, deorum imagines consecratas vulgus orare et publice colere, dum opinio et mens imperitorum artis concinnitate decipitur, auri fulgore praestringitur, argenti nitore et candore eboris hebetatur? Quodsi in animum quis inducat, tormentis quibus et quibus machinis simulacrum omne formetur, erubescet timere se materiem ab artifice, ut deum faceret, inlisam. Deus enim ligneus, rogi fortasse vel infelicis stipitis portio, suspenditur, caeditur, dolatur, runcinatur, et deus aereus vel argenteus de immundo vasculo, ut accepimus factum Aegyptio regi, conflatur, tunditur malleis et in incudibus figuratur; et lapideus deus caeditur, scalpitur, et ab impurato homine levigatur, nec sentit suae nativitatis iniuriam, ita ut nec postea de vestra veneratione culturam. Nisi forte nondum deus saxum est vel lignum vel argentum. Quando igitur hic nascitur? ecce funditur, fabricatur, sculpitur; nondum deus est! ecce plumbatur,

construitur, erigitur; nec adhuc deus est! ecce ornatur, consecratur, oratur; tunc postremo deus est, cum homo illum voluit et dedicavit.

Quam acute vero de diis vestris animalia muta naturaliter indicant! mures, hirundines, milvi non sentire eos sciunt; rodunt, inculcant, insident, ac, nisi abigatis, in ipso dei vostri ore nidificant; araneae vero faciem eius intexunt et de ipso capite sua fila suspendunt. Vos tergetis, mundatis, eraditis et illos, quos facitis et protegitis, timetis, dum unusquisque vestrum non cogitat prius se debere deum nosse quam colere, dum inconsulte gestiunt parentibus oboedire, dum fieri malunt alieni erroris accessio quam sibi credere, dum nihil ex his, quae timent, norunt. Sic in auro et argento avaritia consecrata est, sic statuarum inanium consignata forma, sic nata Romana superstitio. Quorum ritus si percenseas, ridenda quam multa, quam multa etiam miseranda sunt!

Octav., xxiii, 9-xxiv, 2.

Q. SEPTIMIUS FLORENS TERTULLIANUS,
CIRC. 150-230 A. D.

509. IF CHRISTIANS ARE MALEFACTORS, THEY SHOULD UNDERGO TRIAL AS SUCH.

Respondendi, altercandi facultas patet, quando nec liceat indefensos et inauditos omnino damnari. Sed Christianis solis nihil permittitur loqui, quod causam purget, quod veritatem defendat, quod iudicem non faciat iniustum. Sed illud solum exspectatur quod odio publico necessarium est, confessio nominis, non examinatio criminis, quando si de aliquo nocente cognoscitis, non statim confesso eo nomen homicidae, vel sacrilegi, vel incesti, vel publici hostis (ut de nostris elogiis loquar), contenti sitis ad pronuntiandum nisi et consequentia exigatis, qualitatem facti, numerum, locum, modum, tempus, conscios, socios. De nobis nihil tale, cum aeque extorqueri oporteret, quodcumque falso iactatur, quot quisque iam infanticidia degus

tasset, quot incesta contenebrasset, qui coci, qui canes affuissent. O quanta illius praesidis gloria, si eruisset aliquem, qui centum iam infantes comedisset! Atquin invenimus inquisitionem quoque in nos prohibitam.

Plinius enim Secundus cum provinciam regeret, damnatis quibusdam Christianis, quibusdam gradu pulsis, ipsa tamen multitudine perturbatus, quid de cetero ageret, consuluit tunc Traianum imperatorem, allegans praeter obstinationem non sacrificandi, nihil aliud se de sacramentis eorum comperisse, quam coetus antelucanos ad canendum Christo ut deo et ad confoederandam disciplinam, homicidium, adulterium, fraudem, perfidiam, et cetera scelera prohibentes. Tunc Traianus rescripsit, hoc genus inquirendos quidem non esse, oblatos vero puniri oportere. O sententiam necessitate confusam! Negat inquirendos ut innocentes et mandat puniendos ut nocentes. Parcit et saevit, dissimulat et animadvertit. Quid temetipsum censura circumvenis? Si damnas, cur non et inquiris? Si non inquiris, cur non et absolvis? Latronibus vestigandis per universas provincias militaris statio sortitur; in reos maiestatis et publicos hostes omnis homo miles est, ad socios, ad conscios usque inquisitio extenditur. Solum Christianum inquiri non licet, offerri licet, quasi aliud esset actura inquisitio quam oblationem. Adv. Gentes, ii.

510. THE CHRISTIAN'S BLAMELESSNESS IS DUE TO HIS REVERENCE FOR GOD.

Nos ergo soli innocentes. Quid mirum, si necesse est ? Enimvero necesse est. Innocentiam a Deo edocti, et perfecte eam novimus ut a perfecto magistro revelatam, et fideliter custodimus, ut ab incontemptibili dispectore mandatam. autem humana aestimatio innocentiam tradidit, humana item dominatio imperavit; inde nec plenae nec adeo timendae estis disciplinae ad innocentiae veritatem. Quanta est prudentia hominis ad demonstrandum quid vere bonum? quanta auctoritas ad exigendum? tam illa falli facilis, quam ista contemni. Atque adeo quid plenius dictum est; non occides, an vero, ne irascaris quidem? Quid perfectius prohibere adulterium, an etiam ab oculorum solitaria concupiscentia arcere? Quid

eruditius de maleficio, an et de maleloquio interdicere? Quid instructius, iniuriam non permittere, ac nec vicem iniuriae sinere? dum tamen sciatis ipsas quoque leges vestras, quae videntur, ad innocentiam pergere, de divina lege ut antiquiore formam mutuatas. Diximus iam de Mosis aetate. Sed quanta auctoritas legum humanarum, cum illas et evadere homini contingat, et plerumque in admissis delitescere, et aliquando contemnere ex voluntate vel necessitate delinquendi, recogitata etiam brevitate supplicii cuiuslibet, non tamen ultra mortem remansuri? sic et Epicurus omnem cruciatum doloremque depretiat, modicum quidem contemptibilem pronuntiando, magnum vero non diuturnum. Enimvero nos qui sub Deo omnium speculatore dispungimur, quique aeternam ab eo poenam providemus, merito soli innocentiae occurrimus, et pro scientiae plenitudine, et pro latebrarum difficultate, et pro magnitudine cruciatus, non diuturni, verum sempiterni, eum timentes, quem timere debebit et ipse qui timentes iudicat, Deum, non proconsulem timentes.

Adv. Gentes, xlv.

511. THE WORSHIP OF THE GODS, AS OF THE DEAD, IS VENAL AND SENSELESS.

Dei vero, qui magis tributarii, magis sancti; immo qui magis sancti, magis tributarii. Maiestas constituitur in quaestum, negotiatio religione proscribitur, sanctitas locationem mendicat; exigitis mercedem pro solo templi, pro aditu sacri, pro stipitibus, pro ostiis; venditis totam divinitatem, non licet eam gratis coli; plus denique publicanis reficitur, quam sacerdotibus. Non suffecerat vectigalium deorum contumelia, de contemptu scilicet aestimanda, nec contenti estis diis honorem non habuisse, nisi etiam quemcumque habetis, depretietis aliqua indignitate. Quid enim omnino ad honorandos eos facitis, quod etiam non mortuis vestris ex aequo praebeatis? Exstruitis diis templa, aeque mortuis templa; exstruitis aras diis, aeque mortuis aras; eisdem titulis superscribitis litteras, easdem statuis inducitis formas, ut cuique ars aut negotium aut aetas fuit; senex de Saturno, imberbis de Apolline, virgo de Diana figuratur, et miles in Marte, et Vulcano faber ferri consecratur.

Nihil itaque mirum si hostias easdem mortuis, quas et diis caeditis, eosdemque odores crematis.

Ad Nationes, I, x, 34, 35.

512. CAN THE PRISON SEEM GRIEVOUS TO THE

CHRISTIAN?

Sit nunc, benedicti, carcer etiam Christianis molestus? Vocati sumus ad militiam Dei vivi iam tunc, cum in sacramenti verba respondimus. Nemo miles ad bellum cum deliciis venit; nec de cubiculo ad aciem procedit, sed de papilionibus expeditis et substrictis, ubi omnis duritia et imbonitas et insuavitas constitit. Etiam in pace, labore et incommodis bellum pati iam ediscunt, in armis deambulando, campum decurrendo, fossam moliendo, testudinem densando. Sudore omnia constant, ne corpora atque animi expavescant; de umbra ad solem, de sole ad caelum, de tunica ad loricam, de silentio ad clamorem, de quiete ad tumultum. Proinde vos, benedicti, quodcumque hoc durum est, ad exercitationem virtutum animi et corporis deputate.

Bonum agonem subituri estis, in quo agonothetes Deus vivus est; xystarches, Spiritus sanctus; corona aeternitatis, brabium angelicae substantiae, politia in caelis, gloria in saecula saeculorum. Itaque Epistates vester Christus Iesus, qui vos Spiritu unxit, ad hoc scamma produxit, voluit vos ante diem agonis ad duriorem tractationem a liberiore condicione seponere, ut vires corroborarentur in vobis. Nempe enim et athletae segregantur ad strictiorem disciplinam, ut robori aedificando vacent; continentur a luxuria, a cibis laetioribus, a potu iucundiore. Coguntur, cruciantur, fatigantur; quanto plus in exercitationibus laboraverint, tanto plus de victoria sperant. Et illi, inquit Apostolus, ut coronam corruptibilem consequantur, nos aeternam consecturi. Carcerem nobis pro palaestra interpretemur, ut ad stadium tribunalis bene exercitati incommodis omnibus producamur; quia virtus duritia exstruitur, mollitia vero destruitur.

Ad Martyr., iii.

« IndietroContinua »