Immagini della pagina
PDF
ePub

513. THE CHRISTIAN WOMAN SHOULD DRESS PLAINLY.

Non supergrediendum ultra quam simplices et sufficientes munditiae concupiscunt, ultra quam Domino placet. In illum enim delinquunt, quae cutem medicaminibus ungunt, genas rubore maculant, oculos fuligine collinunt. Displicet nimirum

illis plastica Dei, in ipsis redarguunt, reprehendunt artificem omnium. Reprehendunt enim, cum emendant, cum adiciunt, utique ab adversario artifice sumentes additamenta ista, id est diabolo. Nam quis corpus mutare monstraret, nisi qui et hominis spiritum malitia transfiguravit? Ille indubitate huius modi ingenia concinnavit, ut in nobis quodam modo manus Deo inferret. Quod nascitur, opus Dei est; ergo quod fingitur, diaboli negotium est. Divino operi Satanae ingenia superducere quam scelestum est! Servi nostri ab inimicis nostris nihil mutuantur; milites ab hoste imperatoris sui nihil concupiscunt. De adversario enim eius, in cuius manu sis, aliquid usui postulare, transgressio est. Christianus a malo illo adiuvabitur in aliquo? Nescio an hoc nomen ei perseveret. Erit enim eius, de cuius doctrina instrui concupiscit. Quantum autem a vestris disciplinis et professionibus aliena sunt, quam indigna nomine Christiano faciem fictam gestare, quibus simplicitas omnis indicitur; effigie mentiri, quibus lingua non licet; appetere, quod datum non sit, quibus alienum abstinentiam in specie exercere, quibus studium pudicitiae est! Credite, benedictae, quomodo praecepta Dei custodietis, lineamenta eius in vobis non custodientes?

De Cultu Fem., II, v.

THASCIUS CAECILIUS CYPRIANUS,
CIRC. 200-255 A. D.

514. THE GODS ARE BUT DEIFIED RULERS.

Deos non esse, quos colit vulgus, hinc notum est. Reges olim fuerunt, qui ob regalem memoriam coli apud suos postmodum etiam in morte coeperunt. Inde illis instituta templa, inde, ad

defunctorum vultus per imaginem detinendos, expressa simulacra; et immolabant hostias, et dies festos dando honore celebrabant. Inde posteris facta sunt sacra, quae primis fuerant assumpta solatia. Et videamus an stet haec apud singulos

veritas.

Melicertes et Leucothea praecipitantur in maria, et fiunt postmodo maris numina. Castores alternis moriuntur ut vivant. Aesculapius, ut in deum surgat, fulminatur. Hercules, ut hominem exuat, Oeteis ignibus concrematur. Apollo Admeti pecus pavit. Laomedonti muros Neptunus instituit, nec mercedem operis infelix structor accepit. Antrum Iovis in Creta visitur, et sepulchrum eius ostenditur, et ab eo Saturnum fugatum esse manifestum est. Inde Latium de latebra eius nomen accepit. Hic litteras imprimere, hic signare nummos in talia, primus instituit; inde aerarium Saturni vocatur. Et rusticitatis hic cultor fuit; inde falcem ferens senex pingitur. Hunc fugatum hospitio Ianus exceperat; de cuius nomine Ianiculum dictum est, et mensis Ianuarius institutus est. Ipse bifrons exprimitur, quod in medio constitutus, annum incipientem pariter et recedentem spectare videatur. Mauri vero manifeste reges colunt nec ullo velamento hoc nomen obtexunt. Inde per gentes et provincias singulas varia deorum religio mutatur, dum non unus ab omnibus deus colitur, sed propria cuique maiorum suorum cultura De Idol. Van., i-iii.

servatur.

M. AURELIUS OLYMPIUS NEMESIANUS,
FL. CIRC. 285 A. D.

515. LAMENT OF IDAS FOR DONACE.

Quae colitis silvas, Dryades, quae antra, Napaeae,
Et quae marmoreo pede, Naiades, uda secatis
Litora purpureosque alitis per gramina flores;
Dicite, quo Donacen prato, qua forte sub umbra
Inveniam, roseis stringentem lilia palmis?
Nam mihi iam trini perierunt ordine soles,

Ex quo consueto Donacen expecto sub antro.
Interea, tamquam nostri solamen amoris
Hoc foret aut nostros posset medicare furores,
Nulla meae trinis tetigerunt gramina vaccae
Luciferis, nullo libarunt amne liquores;
Siccaque fetarum lambentes ubera matrum
Stant vituli et teneris mugitibus aethera complent.
Ipse ego nec iunco molli nec vimine lento
Perfeci calathos cogendi lactis in usus.

Quid tibi, quae nosti, referam? scis mille iuvencas
Esse mihi, nosti numquam mea mulctra vacare.
Ille ego sum, Donace, cui dulcia saepe dedisti
Oscula nec medios dubitasti rumpere cantus
Atque inter calamos errantia labra petisti.
Eheu! nulla meae tangit te cura salutis?
Pallidior buxo violaeque simillimus erro;
Omnes ecce cibos et nostri pocula Bacchi
Horreo, nec placido memini concedere somno.
Te sine, vae misero, mihi lilia nigra videntur
Pallentesque rosae nec dulce rubens hyacinthus,
Nullos nec myrtus nec laurus spirat odores!
At tu si venias, et candida lilia fient
Purpureaeque rosae, dulce atque rubens hyacinthus,
Tunc mihi cum myrto laurus spirabit odores.
Nam dum Pallas amat turgentes sanguine bacas,
Dum Bacchus vites, Deo sata, poma Priapus,
Pascua laeta Pales, Idas te diligit unam.

Ecl., II, 20-52.

ARNOBIUS, FL. CIRC. 295 A. D.

516. WHY RAGE AGAINST THE CHRISTIANS?

Et tamen, o magni cultores atque antistites numinum, cur ut irasci populis Christianis augustissimos illos asseveratis deos, ita non advertitis, non videtis, affectus quam turpes, quam indecoras numinibus attribuatis insanias? Quid est enim aliud

irasci, quam insanire, quam furere, quam in ultionis libidinem ferri, et in alterius doloris cruces, efferati pectoris alienatione bacchari? Hoc ergo dii magni norunt, perpetiuntur, et sentiunt, quod ferae, quod beluae, quod mortiferae continent venenato in dente natrices. Quod levitas in homine, quod terreno in animante culpabile est, praestans illa natura, et in perpetuae virtute firmitatis consistens, scire asseveratur a nobis. Et quid ergo sequitur necessario, nisi, ut ex eorum luminibus scintillae emicent, flammae aestuent, auhelum pectus spiritum iaciat ex ore, et ex verbis ardentibus labrorum siccitas inalbescat?

Adv. Gentes, I, xvii.

517. THE DEATH OF CHRIST COMPARED WITH THAT OF PYTHAGORAS AND SOCRATES.

Sed patibulo affixus interiit. Quid istud ad causam? Neque enim qualitas et deformitas mortis dicta eius immutat aut facta, aut eo minor videbitur disciplinarum eius auctoritas, quia vinculis corporis non naturali dissolutione digressus est, sed vi illata discessit. Pythagoras Samius suscipione dominationis iniusta vivus concrematus in fano est: numquid ea, quae docuit, vim propriam perdiderunt, quia non spiritum sponte, sed crudelitate appetitus effudit? Similiter Socrates, civitatis suae iudicio damnatus, capitali affectus est poena: numquid irrita facta sunt, quae sunt ab eo de moribus, virtutibus, et officiis disputata, quia iniuria expulsus e vita est? Innumerabiles alii gloria, et virtute, et existimatione pollentes, acerbissimarum mortium experti sunt formas, ut Aquilius, Trebonius, Regulus: numquid idcirco post vitam iudicati sunt turpes, quia non publica lege fatorum, sed mortis asperrimo genere lacerati, excruciatique perierunt? Nemo umquam innocens male interemptus infamis est; nec turpitudinis alicuius commaculatur nota, qui non suo merito poenas graves, sed cruciatoris perpetitur saevitate.

Adv. Gentes, I, xl.

518. THE TRUE AND THE FALSE SACRIFICE.

Haec cum ita se habeant, cumque sit opinionum tanta nostrarum vestrarumque diversitas, ubi aut nos impii, aut vos pii;

cum ex partium sensibus pietatis debeat atque impietatis ratio ponderari? Non enim simulacrum qui sibi aliquod conficit, quod pro deo veneretur; aut qui pecus trucidat innoxium, sacrisque incendit altaribus, is habendus est rebus deditus esse divinis. Opinio religionem facit, et recta de diis mens; ut nihil eos existimem contra decus praesumptae sublimitatis appetere. Cum enim cuncta, quae his dantur, sub oculis hic nostris videamus absumi, quid ad eos aliud ab nobis dicendum est pervenire, nisi opiniones diis dignas et eorum convenientissimas nomini? Haec sunt dona certissima, sacrificia haec vera; nam pulticulae, tura cum carnibus rapacium alimenta sunt ignium, et parentalibus coniunctissima mortuorum.

Adv. Gentes, VII, li.

FLAVIUS VOPISCUS, FL. CIRC. 310 A. D.

519. TRIUMPH OF AURELIAN.

Non absque re est cognoscere, qui fuerit Aureliani triumphus. Fuit enim speciosissimus. Currus regii tres fuerunt, in his unus Odenati, argento auro gemmis operosus atque distinctus, alter, quem rex Persarum Aureliano dono dedit, ipse quoque pari opere fabricatus, tertius, quem sibi Zenobia composuerat, sperans se urbem Romanam cum eo visuram. Quod illam non fefellit, nam cum eo urbem ingressa est victa et triumphata. Fuit alius currus quattuor cervis iunctus, qui fuisse dicitur regis Gothorum. Quo, ut multi memoriae tradiderunt, Capitolium Aurelianus invectus est, ut illic caederet cervos, quos cum eodem curru captos vovisse Iovi optimo maximo ferebatur. Praecesserunt elephanti viginti, ferae mansuetae Libycae, Palaestinae diversae ducentae, quas statim Aurelianus privatis donavit, ne fiscum annonis gravaret; tigrides quattuor, camelopardali, alces, cetera talia per ordinem ducta; gladiatorum paria octingenta, praeter captivos gentium barbarum Blemmyes Exometae, Arabes, Eudaemones, Indi, Bactrani, Hiberi, Saraceni, Persae, cum suis quique muneribus; Gothi, Halani, Roxolani

« IndietroContinua »