Immagini della pagina
PDF
ePub

P. TERENTIUS AFER, 185-159 B. C.

[ocr errors]

64. A DEFENCE OF THE PRACTICE OF CONTAMINATION,' or THE COMBINED IMITATION OF MORE THAN ONE ORIGINAL.

Poéta quom primum ánimuin ad scribendum ádpulit,
Id síbi negoti crédidit solúm dari,

Populo út placerent, quás fecisset fábulas.
Verum áliter eveníre multo intéllegit;
Nam in prólogis scribúndis operam abútitur,

Non qui árgumentum nárret, sed qui málivoli

Veteris poetae máledictis respóndeat.

Nunc, quám rem vitio dént, quaeso, animum adténdite.
Menánder fecit Andriam et Perinthiam.

Qui utrámvis recte nórit, ambas nóverit.
Non ita dissimili súnt argumento, ét tamen
Dissímili oratióne sunt factae ác stilo.

Quae cónvenere, in Andriam ex Perinthia
Fatétur transtulísse, atque usum pró suis.
Id istí vituperant fáctum, atque in eo dísputant,
Contaminari nón decere fábulas.

Faciúntne intellegéndo, ut nil intéllegant?

Qui quom hunc accusant, Naévium, Plautum, Énnium
Accúsant, quos hic nóster auctorés habet;
Quorum aémulari exóptat neclegéntiam
Potiús, quam istorum obscúram diligéntiam.

Andr., Prol. 1-21.

65. SCENE AT THE FUNERAL OF CHRYSIS.

(Simo, Senex; Sosia, Libertus.)

Si. Chrysís vicina haec móritur. So. O factúm bene!
Beásti; ei, metui a Chryside. Si. Ibi tum fílius
Cum illís, qui amarant Chrysidem, una aderát frequens ;
Curábat una fúnus; tristis ínterim,

Nonnúmquam conlacrumábat. Placuit tum íd mihi.

Sic cógitabam: Hic párvae consuetudinis
Causa húius mortem tám fert familiáriter,
Quid si ípse amasset? quíd hic mihi faciét patri?'
Haec égo putabam esse ómnia humani ingeni
Mansuétique animi officia. Quid multís moror?
Egomét quoque eius caúsa in funus pródeo,

Nihil suspicans etiám mali. So. Hem, quid id ést? Si. Scies.
Ecfértur. Imus. Interea inter múlieres,

Quae ibi áderant, forte unam áspicio adulescéntulam,
So. Bona fortasse.

Formá.

Si. Et voltu, Sósia,

Adeó modesto, adeó venusto, ut níl supra.
Quia túm mihi lamentári praeter céteras
Visást, et quia erat fórma praeter céteras
Honésta et liberáli, accedo ad pédisequas;

Quae sít, rogo.

Sorórem esse aiunt Chrysidis.

Percussit ilico ánimum. Attat, hoc illud est,
Hinc illae lacrumae, haec íllast misericórdia !

So. Quam tímeo, quorsum evádas! Si. Funus ínterim
Procédit. Sequimur; ád sepulcrum vénimus;
In ígnem impositast; flétur. Interea haec soror,
Quam díxi, ad flammam accéssit inprudéntius,
Satis cúm periclo. Ibi tum éxanimatus Pámphilus
Bene díssimulatum amórem et celatum índicat;
Adcúrrit, mediam múlierem complectitur;

• Mea Glýcerium,' inquit, 'quíd agis? quor te is pérdítum ? '
Tum illa, út consuetum fácile amorem cérneres,

Reiécit se in eum fléns quam familiáriter!

Andr., I, i, 78-109.

66. A NEGOTIATION BETWEEN TWO OLD GENTLEMEN CONCERNING THE MARRIAGE OF THEIR CHildren.

(Simo, Sener; Chremes, Senex.)

Si. Per té deos oro, et nostram amicitiám, Chremes,
Quae, incépta a parvis, cum aétate adcrevít simul,
Perque únicam guatám tuam, et gnatúm meum,
Quoius tibi potestas súmma servandi datur,
Ut me ádiuves in hác re; atque ita uti núptiae

Fueránt futurae, fíant. Ch. Ah, ne me óbsecra,
Quasi hóc te orando a me ímpetrare opórteat !

Alium ésse censes núnc me, atque olim quóm dabam?
Si in rémst utrique ut fíant, accersí iube.

Sed si éx ea re plús malist, quam cómmodi,
Utríque, id ego te oro, ín commune ut cónsulas,
Quasi ílla tua sit, Pámphilique ego sím pater.

Si. Immo íta volo, itaque póstulo ut fiát, Chremes;

Neque póstulem abs te, ni ípsa res moneát. Ch. Quid est?
Si. Iraé sunt inter Glycerium et gnatum. Ch. Aúdio.

Si. Ita mágnae, ut sperem pósse avelli. Ch. Fábulae !
Si. Profécto sic est. Ch. Sic hercle, ut dicám tibi;
Amántium irae amóris integrátiost.

Si. Em, id te óro, ut ante eámus. Dum tempús datur,
Dumque eíus lubido occlúsast contumeliis,

Prius quam hárum scelera et lacrumae confictaé dolis
Reddúcunt animum aegrótum ad misericórdiam,

Uxórem demus.

Spéro consuetudine et

Coniúgio liberáli devinctúm, Chremes,

Dein fácile ex illis sése emersurúm malis.

Ch. Tibi ita hóc videtur; át ego non posse árbitror,
Neque illum hánc perpetuo habére, neque me pérpeti.
Si. Qui scís ergo istuc, nísi periclum féceris?
Ch. At istúc periclum in fília fierí, grave est.
Si. Nempe íncommoditas dénique huc omnís redit:
Si evéniat, quod di próhibeant, discéssio;

At sí corrigitur, quót commoditatés, vide.

Princípio, amico fílium restítueris;

Tibi génerum firmum, et fíliae inveniés virum.

Ch. Quid istíc? Si ita istuc ánimum induxti esse útile,

Noló tibi ullum cómmodum in me claúdier.

Si. Meritó te semper máxumi fecí, Chremes.

Ch. Sed quíd ais? Si. Quid? Ch. Qui scís eos nunc díscordare intér se?

Si. Ipsús mihi Davos, qui íntumust eorúm consiliis, díxit; Et ís mihi suadet núptias quantúm queam ut matúrem. Num cénses faceret, fílium nisi scíret eadem haec vélle? Andr., III, iii, 6-46.

67. NOTHING IS

WORSE THAN TO PROMISE WHAT WE DO
NOT MEAN TO PERFORM.

6

Hócine est crédibile, aút memorábile,
Tánta vecórdia innáta quoiquam út siet,
Út malis gaúdeant átque ex incómmodis
Álteriús sua ut cómparent cómmoda? Ah,
Ídnest verum? Immo id hominúmst genus péssumum,
Dénegaudí modo quís pudor paúlum adest;
Póst ubist tempus promíssa iam pérfici,
Túm coactí necessário se áperiunt.
Ét timent, ét tamen rés premit dénegare.
Íbi tum eorum inpudentíssima orátiost :

Quís tu es? quís mi es? quor meám tíbi?

Heus, próxumus sum egomét mihi.'

At támen, Ubi fidés,' si rogés, nil pudént hic,
Ubi ópus est; illi, úbi nil opúst, ibi veréntur.

Andr., IV, i, 1-14.

68. A FATHER RATES HIS SON.

(Pamphilus, Adulescens; Simo, Chremes, Senes.)

Pa. Quis mé volt? Perii, páter est! Si. Quid ais, ómnium
Ch. Ah,

Rem pótius ipsam díc, ac mitte mále loqui.

Si. Quasi quicquam in hunc iam grávius dici póssiet!
Ain tándem, civis Glyceriumst? Pa. Ita praédicant.
Si. Ita praédicant?' O ingéntem confidéntiam !
Num cogitat quid dícat? num facti piget?

Vide, num éius color pudóris signum usquam índicat?

Adeo íupotenti esse ánimo, ut praeter cívium

Morem átque legem, et suí voluntatém patris,

Tamen hanc babere stúdeat cum summó probro!

Pa. Me míserum! Si. Hem modone id démum sensti, Pám

phile?

Olim ístuc, olim, quom íta animum induxtí tuom,

Quod cúperes, aliquo pácto efficiundúm tibi,

Eodém die istuc vérbum vere in te áccidit.

Sed quíd ego? quor me excrúcio? quor me mácero?
Quor méam senectutem huíus sollicito améntia?
An ut pro huíus peccatis égo supplicium sufferam?
Immo hábeat, valeat, vívat cum illa. Pa. Mí pater!
Si. Quid 'mí pater'? quasi tu húius indigeás patris!
Domus, úxor, liberi ínventi invitó patre.

Addúcti qui illam cívem hinc dicant; víceris.

Pa. Patér, licetne paúca ? Si. Quid dicés mihi?

Ch. Tamén, Simo, audi. Si. Ego aúdiam? quid aúdiam,
Chremés? Ch. At tandem dícat. Si. Age, dicát sino.
Pa. Égo me amare hanc fáteor. Si id peccárest, fateor íd

quoque.

Tíbi, pater, me dédo. Quidvis óneris inpone: ímpera.

Vís me uxorem dúcere? hanc vis míttere ? Ut poteró, feram, Hóc modo te obsecro, út ne credas á me adlegatum búnc

senem.

Síne me expurgem, atque íllum huc coram addúcam. Si. Adducas? Pa. Síne, pater.

Ch. Aéquom postulát; da veniam. Pa. Síne te hoc exorém.

Si. Sino.

Quídvis cupio, dúm ne ab hoc me fálli comperiár, Chremes.
Ch. Pró peccato mágno paulum supplici satis ést patri.

Andr., V, iii.

"
69. HUMANITAS.'

(Chremes, Senex; Menedemus, Senex.)

Ch. Numquám tam mane egrédior, neque tam vésperi
Domúm revortor, quín te in fundo conspicer
Fodere, aút arare, aut áliquid ferre. Dénique
Nullúm remittis témpus, neque te réspicis.
Haec nón voluptati tíbi esse, satis certó scio.
'Enim,' díces, 'quantum hic óperis fiat, paénitet.'
Quod in ópere faciundo óperae consumís tuae,
Si súmas in illis éxercendis, plús agas.
Me. Chremés, tantumne ab ré tuast otí tibi,
Aliéna ut cures éa quae nil ad te áttinent?

« IndietroContinua »