Immagini della pagina
PDF
ePub

Sarmatae, Franci, Suevi, Vanduli, Germani, religatis manibus captivi.

Praecesserunt inter hos etiam Palmyreni qui superfuerant principes civitatis et Aegyptii ob rebellionem.

Ductae sunt et decem mulieres, quas virili habitu pugnantes inter Gothos ceperat, cum multae essent interemptae, quas de Amazonum genere titulus indicabat; praelati sunt tituli gentium nomina continentes.

Inter haec fuit Tetricus clamide coccea, tunica galbina, bracis Gallicis ornatus, adiuncto sibi filio, quem imperatorem in Gallia nuncupaverat.

Aurel., xxxiii, xxxiv, 1, 2.

LACTANTIUS FIRMIANUS, FL. CIRC. 320 A. D.

520. THE UNIVERSE REVEALS ONE GOD.

Dicat fortasse aliquis, ne fabricari quidem tam immensum opus mundi, nisi a pluribus potuisse; quamlibet multos, quamlibet magnos faciat, quidquid in multis magnitudinis, potestatis, virtutis, maiestatisque posuerit, id totum in unum confero, et in uno esse dico; ut tantum in eo sit istarum rerum, quantum nec cogitari nec dici potest.

Qua in re quoniam et sensu deficimus et verbis ; quia neque tantae intelligentiae lucem pectus humanum, neque explanationem tantarum rerum capit lingua mortalis; id ipsum intelligere nos oportet ac dicere.

Video rursus quid e contrario dici possit; tales esse illos plures, qualem nos volumus unum. At hoc fieri nullo pacto potest, quod singulorum potestas progredi longius non valebit, occurrentibus sibi potestatibus ceterorum. Necesse est enim ut suos quisque limites aut transgredi nequeat, aut si transgressus fuerit, suis alterum finibus pellat. Non vident, qui deos multos esse credunt, fieri posse ut aliqui diversum velint; ex qua re disceptatio inter eos et certamen oriatur; sicut Homerus bellantes inter se deos finxit, cum alii Troiam capi vellent,

alii repugnarent. Unius igitur arbitrio mundum regi necesse est. Nisi enim singularum partium potestas ad unam providentiam referatur, non poterit summa ipsa constare; unoquoque nihil curante amplius, quam quod ad eum proprie pertinet; sicut ne res quidem militaris, nisi unum habeat ducem atque rectorem. Quod si in uno exercitu tot fuerint imperatores, quot legiones, quot cohortes, quot cunei, quot alae, primum nec instrui poterit acies, unoquoque periculum recusante; nec regi facile aut temperari, quod suis propriis consiliis utantur omnes, quorum diversitate plus noceant, quam prosint; sic in hoc rerum naturae imperio, nisi unus fuerit, ad quem totius summae cura referatur, universa solventur, et corruent.

Divin. Instit., I, iii.

521. THE SPIRIT OF THE MARTYRS.

Si ergo ipsi, cum deos sibi arbitrantur iratos, tamen donis et sacrificiis, et odoribus placari eos credunt; quid est tandem, cur deum nostrum tam immitem, tam implacabilem putent, ut videatur is iam Christianus esse non posse, qui diis eorum coactus invitusque libaverit? Nisi forte contaminatos semel putant animum translaturos; ut sua sponte iam facere incipiant, quod per tormenta fecerunt. Quis id officium libens obeat, quod ab iniuria coepit? Quis cum videat laterum suorum cicatrices, non magis oderit deos, propter quos aeterna poenarum insignia, et impressas visceribus suis notas gestet? Ita fit ut, data divinitus pace, et qui fuerint aversi, redeant, et alius propter miraculum virtutis novus populus accedat. Nam cum videat vulgus lacerari homines variis tormentorum generibus, et inter fatigatos carnifices invictam tenere patientiam, existimant, id quod res est, non consensum tam multorum, nec perseverantiam morientum vanam esse, nec ipsam patientiam sine deo cruciatus tantos posse superare. Latrones et robusti corporis viri eiusmodi lacerationes perferrre nequeunt; exclamant, et gemitus edunt; vincuntur enim dolore, quia deest illis inspirata patientia. Nostri autem (ut de viris taceam) pueri, et mulierculae, tortores suos taciti vincunt; et exprimere illis gemitum nec ignis potest. Eant Romani, et Mutio glorientur, aut Regulo; quorum alter necandum se hostibus tradidit, quod captivum puduit vivere; alter ab

hostibus deprehensus, cum videret se mortem vitare non posse, manum foco iniecit, ut pro suo facinore satisfaceret hosti, quem voluit occidere, eaque poena veniam, quam non meruerat, accepit. Ecce sexus infirmus, et fragilis artos dilacerari se toto corpore urique perpetitur, non necessitate, quia licet vitare, si vellent, sed voluntate, quia confidunt Deo.1

Divin. Instit., V, xiii.

DECIMUS MAGNUS AUSONIUS, 310-395 A. D.

522. EPHEMERIS.

Mane iam clarum reserat fenestras,
Iam strepit nidis vigilax hirundo;
Tu velut primam mediamque noctem,
Parmeno, dormis.

Dormiunt glires hiemem perennem,
Sed cibo parcunt; tibi causa somni,
Multa quod potas nimiaque caedis
Mole saginam.

Inde nec flexas sonus intrat aures,
Et locum mentis sopor altus urget
Nec coruscantis oculos lacessunt
Fulgura lucis.

Annuam quondam iuveni quietem,
Noctis et lucis vicibus manentem,
Fabulae fingunt, cui Luna somnos
Continuarit.

Surge, nugator, lacerande virgis ;
Surge, ne longus tibi somnus, unde
Non times, detur; rape membra molli,
Parmeno, lecto.

1 For references on Lactantius and the other late writers, see Kelsey's 'Topical Outline of Latin Literature,' pp. 25–32.

Fors et haec somnum tibi cantilena
Sapphico suadet modulata versu?
Lesbiae depelle modum quietis,
Acer iambe.

523. THE POET TO HIS READER.

Carminis incompti tenuem lecture libellum,
Pone supercilium.

Seria contractis expende poemata rugis;
Nos Thymelen sequemur.

Bissula in hoc scedio cantabitur, haut Erasinus,
Admoneo, ante bibas.

Ieiunis nil scribo; meum post pocula si quis

Legerit, hic sapiet.

Sed magis hic sapiet, si dormiet et putet ista
Somnia missa sibi.

AMMIANUS MARCELLINUS 330-400 A. D.

524. DESCRIPTION OF THE CROCODILE.

Inter aquatiles autem bestias crocodilus ubique per eos tractus abundat, exitiale quadrupes malum, adsuetum elementis ambobus, lingua carens, maxillam superiorem commovens solum, ordine dentium pectinato, perniciosis morsibus quicquid contigerit pertinaciter petens, per ova edens fetus anserinis similia. Utque armatus est unguibus, si haberet etiam pollices, ad evertendas quoque naves sufficeret viribus magnis; ad cubitorum enim longitudinem octodecim interdum extentus, noctibus quiescens per undas, diebus humi versatur confidentia cutis, quam ita validam gerit, ut eius terga cataphracta vix tormentorum ictibus perforentur. Et saevientes semper eaedem ferae quasi pacto foedere quodam castrensi per septem caerimonios dies

mitescunt ab omni saevitia desciscentes, quibus sacerdotes Memphi natales celebrant Nili. Praeter eos autem, qui fortuita pereunt morte, alii dirumpuntur suffossis alvis mollibus serratis ferarum dorsalibus cristis, quas delphinis similes nutrit fluvius ante dictus, alii exitio intereunt tali. Trochilus avicula brevis dum escarum minutias captat, circa cubantem feram volitans blande, genasque eius iuritatatius titillando pervenit ad usque ipsam viciniam gutturis. Quod factum contuens enhydrus ichneumonis genus oris aditum penetrat alite praevia patefactum et populato ventre, vitalibus dilancinatis erumpit. Audax tamen crocodilus monstrum fugacibus; ubi audacem senserit, timidissimum, et in terra acutius cernens, per quattuor menses hibernos nullo vesci dicitur cibo.

XXII, xv, 15-20.

HIERONYMUS, 331-420 A. D.

525. A HEBREW PROPHECY.

Et ibunt populi multi, et dicent:

Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei

Iacob,

docebit nos vias suas,

et ambulabimus in semitis eius;

Quia de Sion exibit lex,

et verbum Domini de Ierusalem, Et iudicabit gentes,

et arguet populos multos;

et conflabunt gladios suos in vomeres,
et lanceas suas in falces;

Non levabit gens contra gentem gladium,
nec exercebuntur ultra ad proelium.
Domus Iacob, venite,

ambulemus in lumine Domini.

Proiecisti enim populum tuum, domum Iacob;

quia repleti sunt ut olim

et augures habuerunt ut Philisthim,

et pueris alienis adhaeserunt.

« IndietroContinua »