Immagini della pagina
PDF
ePub

Repleta est terra argento et auro,
et non est finis thesaurorum eius ;
Et repleta est, terra eius equis,

et innumerabiles quadrigae eius.

Et repleta est terra eius idolis;

opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti

eorum.

Et incurvatus est homo, et humiliatus est vir;

ne ergo dimittas eis.

Ingredere in petram';

abscondere fossa humo a facie timoris Domini,
et a gloria maiestatis eius.

Oculi sublimis hominis humiliati sunt,

et incurvabitur altitudo virorum,

exaltabitur autem Dominus solus in die illa

Quia dies Domini exercituum super omnem superbum, et

excelsum,

et super omnem arrogantem, et humiliabitur;

Et super omnes cedros Libani sublimes et erectas,

et super omnes quercus Basan; Et super omnes montes excelsos,

et super omnes colles elevatos; Et super omnem turrem excelsam,

et super omnem murum munitum; Et super omnes naves Tharsis,

et super omne quod visu pulchrum est. Et incurvabitur sublimitas hominum,

et humiliabitur altitudo virorum,

et elevabitur Dominus solus in die illa;
et idola penitus conterentur.

Et introibunt in speluncas petrarum et in voragines terrae,

a facie formidinis Domini, et a gloria maiestatis eius, cum surrexerit percutere terram.

Lib. Isaiae, II, A-C.

AMBROSIUS, CIRC. 340-397 A. D.

526. DEATH A BLESSING.

Nunc illud specta: si vita oneri, mors absolutioni; si vita supplicio, mors remedio; aut si iudicium post mortem, etiam vita post mortem. Vita igitur hic non est bona; aut si hic vita bona, quomodo mors illic non est bona, cum ibi nullus supersit terribilis iudicii metus? Sed ipsa hic vita bona si est, quibus rebus bona est? Virtute utique, et bonis moribus. Non ergo secundum animae et corporis copulam bona est; sed quia per virtutem quod malum est suum repellit; quod autem bonum est mortis, adipiscitur; ut quod animae est, magis quam id quod contubernii et coniunctionis operetur.

Quod si vita bona, quae animae se a corpore separantis est speculum, etsi anima bona quae se elevat atque abducit a corporis contubernio; et mors utique est bonum, quae animam a societate carnis huius absolvit et liberat.

Omnifariam igitur mors est bonum; et quia compugnantia dividit, ne se invicem impugnent; et quia portus quidam est eorum qui magno vitae istius iactati salo, fidae quietis stationem requirunt; et quia deteriorem statum non efficit; sed qualem in singulis invenerit, talem iudicio futuro reservat, et quiete ipsa fovet, et praesentium invidiae subducit, et futurorum exspectatione componit. Accedit eo, quod frustra homines mortem timent, quasi finem naturae. Nam si recolamus quod Deus mortem non fecerit; sed postquam homo lapsus in flagitium est praevaricationis et fraudis, sententia eum comprehenderit, ut in terram suam terra remearet, inveniemus mortem finem esse peccati; ne quo esset vita diuturnior, eo fieret culpa numerosior. Passus est igitur Dominus subintrare mortem, ut culpa cessaret. Sed ne iterum naturae finis esset in morte, data est resurrectio mortuorum; ut per mortem culpa deficeret, per resurrectionem autem perpetuaretur natura. Ideoque mors haec transitus universorum est. Opus est, ut constanter transeas. Transitus autem a corruptione ad incorruptionem, a mortalitate ad immortalitatem, a perturbatione ad tranquillitatem. Non igitur nomen te mortis

offendat, sed boni transitus beneficia delectent. Quid est enim mors, nisi sepultura vitiorum, virtutum suscitatio? Unde et ille ait: Moriatur anima mea in animis iustorum, id est, consepeliatur, ut sua vitia deponat, iustorum assumat gratiam qui mortificationem Christi in corpore suo atque anima circumferunt. Mortificatio autem Christi, remissio peccatorum, abolitio criminum, erroris oblivio, assumptio gratiarum est. Quid autem de bono mortis plenius possumus dicere, quam quod mors est quae mundum redemit?

De Bono Mortis, iv, 14, 15.

527. TITUS AT THE SIEGE OF JERUSALEM.

Fatigatus itaque clamoribus Caesar, gradum retulit, cum flamma adhuc conclavia templi depascebatur. Quibus deustis, in ipsam aedem se furens intulit. Qua specie plerique exanimati; alii se in ipsos misere ignes, quorum oculi ferre non poterant, ut superstites templo reservarentur. Rursus concurrit Titus cupiens cuiusmodi aedis esset circumspectare. Cuius gratia motus, praecellentiorem omnium templorum fuisse operibus fatebatur. Mirabatur saxorum magnitudinem, metalli nitorem, venustatem operis, gratiam pulchritudinis. Nec immerito tantam fuisse loci celebritatem pronuntiabat, ut eo ex locis omnibus conveniretur, quia tantum non nisi summi Dei crederetur esse domicilium. Adiungebat honos fidem religionis, quo etiam barbarorum gentes templum illud venerabantur; et inferebant munera praedones religionis, quae tamen tunc diripiebant sui, et disperdebant latrones, irruentes in omnia quae deposita viduarum fuerant vel pupillorum, tamquam de victoribus vindicaretur, si quid ex praeda Romanis minueretur.

Templum quoque ardere conspicientes, ipsi incendebant cetera, ne quod excidio templi superstes esset aedificium; religioni deputantes, si omnia cum templo perirent. Nec adhuc tamen Iudaei perfidiam deponebant; quae causa maioris excidii fuit. Nam cum animi multorum inflecterentur, ut se facto agmine Romanis traderent, pseudopropheta quidam iactare coepit in excessu mentis suae, templo divina praesidia non defutura, vocare populum ad se velut quodam oraculo, adhuc se in templo suo manere illico repulsurum hostium cuneos, flammarum incendia.

Sic miseri dum infeliciter falsis circumventionibus credunt, dedecores atque inulti sicut pecora trucidabantur. Qui si voluissent credere, evidentia imminentis signa excidii habebant; quibus veluti claris vocibus admonebantur, finem sibi affore. De Excid. Hieros., V, xliii.

AURELIUS VICTOR, FL. CIRC. 360 A. D.

528. THE ACCESSION OF CLAUDIUS.

Interim dum senatus decreto gentem Caesarum, etiam muliebri sexu, omnemque affinitatem armati persequuntur, forte unus, ortus Epiri, e cohortibus, quae palatium per opportunos locos obsidebant, Tib. Claudium occultantem se reperit deformi latebra; protractoque eo, exclamat apud socios, si sapiant adesse principem. Et sane quia vecors erat, mitissimus videbatur imprudentibus; quae res adversum nefariam patrui Neronis mentem auxilio, neque apud fratris filium invidiae fuit; quin etiam militares plebisque animos conciliaverat, dum, flagrante suorum dominatione, ipse contemptui miserabilior haberetur. Talia plerisque memorantibus, repente eum, nullo retractante, quae aderant turbae circumsistunt, simulque affluebant reliqui militum et vulgi magna vis. Quod ubi patres accepere, mittunt ocius ausum comprimere. Sic postquam variis tetrisque seditionibus civitas cunctique ordines lacerabantur, tamquam ex imperio omnes dedere se. Ita Romae regia potestas firmata, proditumque apertius, mortalium conatus vacuos a fortuna cassosque esse.

De Caes., iii, 15-19.

EUTROPIUS, FL. CIRC. 375 A. D.

529. CHARACTER OF CONSTANTINE.

Vir primo imperii tempore optimis principibus, ultimo mediis comparandus. Innumerae in eo animi corporisque virtutes claruerunt. Militis gloriae appetentissimus, fortuna in bellis prospera fuit, verum ita, ut non superaret industriam. Nam etiam Gothos post civile bellum varie profligavit, pace ad postremum data, ingentemque apud barbaras gentes memoriae gratiam collocavit. Civilibus artibus et studiis liberalibus deditus, affectator iusti amoris, quem omni sibi et liberalitate et docilitate quaesivit, sicut in nonnullos amicos dubius, ita in reliquos egregius, nihil occasionum praetermittens, quo opulentiores eos clarioresque praestaret.

Multas leges rogavit, quasdam ex bono et aequo, plerasque superfluas, nonnullas severas; primusque urbem nominis sui ad tantum fastigium evehere molitus est, ut Romae aemulam faceret. Bellum adversus Parthos moliens, qui iam Mesopotamiam fatigabant, uno et trigesimo anno imperii, aetatis sexto et sexagesimo, Nicomediae in villa publica obiit. Denuntiata mors eius etiam per crinitam stellam, quae inusitatae magnitudinis aliquamdiu fulsit; eam Graeci koμýτŋ vocant. Atque inter divos meruit referri.

X, vii, viii.

« IndietroContinua »