Immagini della pagina
PDF
ePub

Q. AURELIUS SYMMACHUS, 345-415 A. D.

530. A LETTER TO HIS FATHER.

In metu fuimus, ne vos imber inhiberet. Sed verum est illud, quod poeta noster scriptum reliquit : iter durum vicisse pietatem. Quare adventum vestri in diem placitam praestolamur. Dii modo auctores sint, ut quae animo destinatis, nullis causationibus obstrepantur. Vale.

I, ix.

531. LETTER TO AUSONIUS.

Aiunt cochleas, cum sitiunt aeris, atque illis de caelo nihil liquitur, succo proprio victitare. Ea res mihi usu venit, qui desertus eloquii tui pastu, meo adhuc rore sustentor.

Diu scribendi operam protulisti et vereor ne forte in nos parentis claudat affectio. Si falsum me opinio habet, facito ceteris negotiis tuis respondendi cura praevertat. Vale.

I, xxxiii.

532. LETTER TO RUFINUS.

Adhuc siles. Sed loquacitas mea non cohibetur exemplo, et est otium mihi ad verborum copiam commodum. Nam ruri sum, nec tamen rusticor. Tantum de ripa Tiberis (nam per fines meos fluvius elabitur) onusta specto navigia; non iam sollicitus, ut ante, de fame civium. Versus est namque ex inopia in gaudium publicus metus, postquam venerabilis pater patriae Macedonicis commeatibus Africae damna pensavit; quem nunc omnes altorem generis humani deum diligunt. Nihil enim passus est austris contumacibus adversus Romam licere. Ergo de mei agris speculo peregrinarum navium numero transcursus, et gaudeo victum populi Romani, non fata provinciarum, devotione, qua soles non occulere bonum publicum.

Merito parcius loquor, tuae facundiae relinquens, ut haec ornatius, si ita placebit, insinues, quae nos inculta veritate narravimus. Vale.

III, lxxxii.

FLAVIUS VEGETIUS RENATUS,
FL. CIRC. 400 A. D.

533. EXPERIENCE, NOT STRENGTH, BRINGS SUCCESS IN WAR.

In omni autem proelio non tam multitudo et virtus indocta quam ars et exercitium solent praestare victoriam. Nulla enim alia re videmus populum Romanum orbem subegisse terrarum nisi armorum exercitio, disciplina castrorum usuque militiae. Quid enim adversus Gallorum multitudinem paucitas Romana valuisset? Quid adversus Germanorum proceritatem brevitas potuisset audere? Hispanos quidem non tantum numero sed et viribus corporum nostris praestitisse manifestum est. Afrorum dolis atque divitiis semper impares fuimus. Graecorum artibus prudentiaque nos vinci nemo dubitavit. Sed adversus omnia profuit tironem sollerter eligere, ius, ut ita dixerim, armorum docere, cotidiano exercitio roborare, quaecumque evenire in acie atque proeliis possunt, omnia in campestri meditatione praenoscere, severe in desides vindicare. Scientia enim rei bellicae dimicandi nutrit audaciam. Nemo facere metuit quod se bene didicisse confidit. Etenim in certamine bellorum exercitata paucitas ad victoriam promptior est, rudis et indocta multitudo exposita semper ad caedem.

Epit. Rei Militaris, I, i.

CLAUDIUS CLAUDIANUS, FL. CIRC. 400 A. D.

534. DOUBT AS TO THE EXISTENCE OF THE GODS.

Saepe mihi dubiam traxit sententia mentem,
Curarent superi terras, an nullus inesset
Rector, et incerto fluerent mortalia casu.
Nam cum dispositi quaesissem foedera mundi,
Praescriptosque mari fines, annisque meatus,
Et lucis noctisque vices; tunc omnia rebar

Consilio firmata Dei, qui lege moveri
Sidera, qui fruges diverso tempore nasci,
Qui variam Phoeben alieno iusserit igni
Compleri, solemque suo; porrexerit undis
Litora; tellurem medio libraverit axe.
Sed cum res hominum tanta caligine volvi
Aspicerem, laetosque diu florere. nocentes,
Vexarique pios, rursus labefacta cadebat
Religio, causaeque viam non sponte sequebar
Alterius, vacuo quae currere semina motu
Affirmat, magnumque novas per inane figuras
Fortuna, non arte regi; quae numina sensu
Ambiguo vel nulla putat, vel nescia nostri.

In Rufinum, I, 1–19.

535. DESCRIPTION OF AETNA.

In medio scopulis se porrigit Aetna perustis;
Aetna Giganteos numquam tacitura triumphos,
Enceladi bustum, qui saucia terga revinctus
Spirat inexhaustum flagranti pectore sulfur;
Et quotiens detrectat onus cervice rebelli
In dextrum laevumque latus, tunc insula fundo
Vellitur, et dubiae nutant cum moenibus urbes.
Aetnaeos apices solo cognoscere visu,
Non aditus tentare, licet; pars cetera frondet
Arboribus; teritur nullo cultore cacumen.
Nunc vomit indigenas nimbos, piceaque gravatum
Foedat nunc diem; nunc molibus astra lacessit
Terrificis, damnisque suis incendia nutrit.
Sed, quamvis nimio fervens exuberet aestu,
Scit nivibus servare fidem, pariterque favillis
Durescit glacies, tanti secura vaporis,

Arcano defensa gelu; fumoque fideli
Lambit contiguas innoxia flamma pruinas.

Quae scopulos tormenta rotant? quae tanta cavernas
Vis glomerat? quo fonte ruit Volcanius amnis?
Sive quod obiicibus discurrens ventus opertis
Offenso per saxa furit rimosa meatu.

Dum scrutatur iter, libertatemque reposcens
Putria multivagis populatur flatibus antra;
Seu mare sulfurei ductum per viscera montis
Oppressis ignescit aquis, et pondera librat.

De Rapt. Proserp., I, 151-176.

536. ON AN OLD MAN OF VERONA.

Felix, qui patriis aevum transegit in agris,
Ipsa domus puerum quem videt, ipsa senem;
Qui baculo nitens, in qua reptavit arena;

Unius numerat saecula longa casae.
Illum non vario traxit Fortuna tumultu,

Nec bibit ignotas mobilis hospes aquas.
Non freta mercator tremuit, non classica miles;
Non rauci lites pertulit ille fori.

Indocilis rerum, vicinae nescius urbis,
Aspectu fruitur liberiore poli.

Frugibus alternis, non consule, computat annum ;
Autumnum pomis, ver sibi flore notat.
Idem condit ager soles, idemque reducit;
Metiturque suo rusticus orbe diem

Ingentem meminit parvo qui germine quercum
Aequaevumque videt consenuisse nemus.
Proxima cui nigris Verona remotior Indis,
Benacumque putat litora rubra lacum.
Sed tamen indomitae vires, firmisque lacertis
Aetas robustum tertia cernit avum.
Erret, et extremos alter scrutetur Hiberos.
Plus habet hic vitae, plus habet ille viae.

Epig., II.

AURELIUS PRUDENTIUS CLEMENS, 348-410 A. D.

537. THE MARTYRDOM OF CYPRIAN.

Fama retert, foveam campi in medio patere iussam,
Calce vaporifera summos prope margines refertam ;
Saxa recocta vomunt ignem niveusque pulvis ardet,
Urere tacta potens et mortifer ex odore flatus.
Adpositam memorant aram fovea stetisse summa
Lege sub hac, salis aut micam iecur aut suis litarent
Christicolae, aut mediae sponte inruerent in ima fossae.
Prosiluere alacres cursu rapido simul trecenti ;
Gurgite pulvereo mersos liquor aridus voravit,
Praecipitemque globum fundo tenus inplicavit ime.
Corpora candor habet, candor vehit ad superna mentes,
Candida Massa dehinc dici meruit per omne seclum.
Laetior interea iam Thascius ob diem suorum

6

Sistitur indomiti proconsulis eminus furori.
Edere iussus erat, quid viveret, Unicultor,' inquit,
'Trado salutiferi mysteria consecrata Christi.'
Ille sub haec: Satis est iam criminis, ipse confitetur
Thascius, ipse Iovis fulmen negat, expedite ferrum,
Carnifices; gladio poenam luat hostis idolorum.'
Ille Deo meritas grates agit et canit triumphans.
Flevit obire virum maesta Africa, quo docente facta est
Cultior, eloquio cuius sibi docta gloriatur,

Mox tumulum lacrimans struxit cineresque consecravit.
Desine flere bonum tantum, tenet ille regna caeli,
Nec minus involitat terris, nec ab hoc recedit orbe,
Disserit, eloquitur, tractat, docet, instruit, prophetat.
Nec Libyae populos tantum regit, exit usque in ortum
Solis et usque obitum; Gallos fovet, inbuit Britannos,
Praesidet Hesperiae, Christum serit ultimis Hiberis.
Denique doctor humi est, idem quoque martyr in supernis,
Instruit hic homines, illinc pia dona dat patronus.

Peristephanon, xiii, 76-106.

« IndietroContinua »