Immagini della pagina
PDF
ePub

AURELIUS AUGUSTINUS, 354-430 A. D.

538. THE CHARM OF PAGAN LEARNING.

Quid autem erat causae cur Graecas litteras oderam, quibus puerulus imbuebar, ne nunc quidem mihi satis exploratum est. Adamaveram enim Latinas, non quas primi magistri, sed quas docent qui grammati vocantur. Nam illas primas ubi legere et scribere et numerare discitur, non minus onerosas poenalesque habebam, quam omnes Graecas. Unde tamen et hoc nisi de peccato et vanitate vitae, quia caro eram, et spiritus ambulans et non revertens ? Nam utique meliores, quia certiores erant primae illae litterae, quibus fiebat in me, et factum est, et habeo illud ut et legam si quid scriptum invenio, et scribam ipse si quid volo, quam illae quibus tenere cogebar Aeneae nescio cuius errores, oblitus errorum meorum; et plorare Didonem mortuam, quia se occidit ob amorem, cum interea me ipsum in his a te morientem, Deus vita mea, siccis oculis ferrem miserrimus.

Quid enim miserius misero non miserante seipsum, et flente Didonis mortem, quae fiebat amando Aeneam; non flente autem mortem suam, quae fiebat non amando te, Deus, lumen cordis mei, et panis oris intus animae meae, et virtus maritans mentem meam et sinum cogitationis meae? Non te amabam, et fornicabar abs te, et fornicanti sonabat undique, Euge, euge. Amicitia enim mundi huius, fornicatio est abs te, et Euge, euge dicitur, ut pudeat si non ita homo sit. Et haec non flebam, sed flebam Didonem exstinctam, ferroque extrema secutam, sequens ipse extrema condita tua, relicto te, et terra iens in terram; et si prohiberer ea legere, dolerem, quia non legerem quod dolerem. Talis dementia honestiores et uberiores litterae putantur, quam illae quibus legere et scribere didici.

Sed nunc in anima mea clamet, Deus meus, et veritas tua dicat mihi non est ita, non est ita; melior est prorsus doctrina illa prior. Nam ecce paratior sum oblivisci errores Aeneae, atque omnia eiusmodi, quam scribere et legere. At enim vela pendent liminibus grammaticarum scholarum; sed non illa magis honorem secreti, quam tegumentum erroris significant. Non

clament adversus me, quos iam non timeo, dum confiteor tibi quae vult anima mea, Deus meus, et acquiesco in reprehensione malarum viarum mearum, ut diligam bonas vias tuas. Non clament adversum me venditores grammaticae, vel emptores; quia si proponam eis, interrogans utrum verum sit quod Aeneam aliquando Carthaginem venisse poeta dicit; indoctiores se nescire respondebunt, doctiores autem etiam negabunt verum esse. At si quaeram quibus litteris scribatur Aeneae nomen, omnes mihi, qui haec didicerunt, verum respondebunt; secundum id pactum et placitum, quo inter se homines ista signa firmarunt. Item, si quaeram quid horum maiore vitae huius incommodo, quisque obliviscatur, legere et scribere, an poetica illa figmenta; quis non est penitus oblitus sui? Peccabam ergo puer cum illa inania istis utilioribus amore praeponebam, vel potius ista oderam, illa amabam. Iamvero unum et unum duo, duo et duo quattuor, odiosa cantio mihi erat; et dulcissimum spectaculum vanitatis equus ligneus plenus armatis, et Troiae incendium, atque ipsius umbrae Creusae.

Confess., I, xiii.

539. THE DECLINE OF ROME BEFORE THE COMING OF CHRIST.

[ocr errors]

6

Ecce Romana res publica (quod non ego primus dico, sed auctores eorum, unde haec mercede didicimus, tanto ante dixerunt ante Christi adventum) paulatim mutata ex pulcherrima atque optima pessima atque flagitiosissima facta est.' Ecce ante Christi adventum, post deletam Carthaginem maiorum mores non paulatim, ut antea, sed torrentis modo praecipitati, adeo iuventus luxu atque avaritia corrupta est.' Legant nobis contra luxum et avaritiam praecepta deorum suorum populo Romano data; cui utinam tantum casta et modesta reticerent, ac non etiam ab illo probrosa et ignominiosa deposcerent, quibus per falsam divinitatem perniciosam conciliarent auctoritatem !

Legant nostra et per prophetas et per sanctum evangelium, et per apostolicos actus et per epistulas tam multa contra avaritiam atque luxuriam ubique populis ad hoc congregatis quam excellenter, quam divine, non tamquam ex philosophorum concertationibus strepere, sed tamquam ex oraculis et Dei nubibus

intonare. Et tamen luxu atque avaritia saevisque ac turpibus moribus ante adventum Christi rem publicam pessimam ac flagitiosissimam factam non inputant diis suis; adflictionem vero eius, quamcumque isto tempore superbia deliciaeque eorum perpessae fuerint, religioni increpitant Christianae. Cuius praecepta de iustis probisque moribus si simul audirent et curarent reges terrae et omnes populi, principes et omnes iudices terrae, iuvenes et virgines, seniores cum iunioribus, aetas omnis capax et uterque sexus, et quos baptista Iohannes adloquitur, exactores ipsi et milites; et terras vitae praesentis ornaret sua felicitate res publica, et vitae aeternae culmen beatissime regnatura conscenderet. Sed quia iste audit, ille contemnit, pluresque vitiis male blandientibus quam utili virtutum asperitati sunt amiciores; tolerare Christi famuli iubentur, sive sint reges sive principes sive iudices, sive milites sive provinciales, sive divites sive pauperes, sive liberi sive servi, utriuslibet sexus, etiam pessimam, si ita necesse est, flagitiosissimamque rem publicam et in illa angelorum quadam sanctissima atque augustissima curia caelestique re publica, ubi Dei voluntas lex est, clarissimum sibi locum etiam ista tolerantia comparare.

De Civ. Dei, II, xix.

540. THE POWER OF THE ALMIGHTY.

Deus igitur ille felicitatis auctor et dator, quia solus est verus Deus, ipse dat regna terrena et bonis et malis, neque hoc temere et quasi fortuito, quia Deus est, non fortuna, sed pro rerum ordine ac temporum occulto nobis, notissimo sibi; cui tamen ordini temporum non subditus servit, sed eum ipse tamquam dominus regit moderatorque disponit; felicitatem vero non dat nisi bonis. Hanc enim possunt et non habere et habere servientes, possunt et non habere et habere regnantes; quae tamen plena in ea vita erit, ubi nemo iam serviet. Et ideo regna terrena et bonis ab illo dantur, et malis, ne eius cultores adhuc in provectu animi parvuli haec ab eo munera quasi magnum aliquid concupiscant. Et hoc est sacramentum veteris testamenti, ubi occultum erat novum, quod illic promissa et dona terrena sunt, intellegentibus et tunc spiritalibus, quamvis

nondum in manifestatione praedicantibus, et quae illis temporalibus rebus significaretur aeternitas et in quibus Dei donis esset vera felicitas.

De Civ. Dei, IV, xxxiii.

541. THE HAPPINESS OF HEAVEN.

Quanta erit illa felicitas, ubi nullum erit malum, nullum latebit bonum, vacabitur Dei laudibus, qui erit omnia in omnibus! Nam quid aliud agatur, ubi neque ulla desidia cessabitur neque ulla indigentia laborabitur, nescio. Admoneor etiam sancto cantico, ubi lego vel audio: Beati, qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te. Omnia membra et viscera incorruptibilis corporis, quae nunc videmus per usus necessitatis varios distributa, quoniam tunc non erit ipsa necessitas, sed plena certa, secura sempiterna felicitas, proficient in laudibus Dei. Omnes quippe illi, de quibus iam sum locutus, qui nunc latent, harmoniae corporalis numeri non latebunt, intrinsecus et extrinsecus per corporis cuncta dispositi; et cum ceteris rebus, quae ibi magnae atque mirabiles videbuntur, rationales mentes in tanti artificis laudem rationabilis pulchritudinis delectatione succendent. Qui motus illic talium corporum sint futuri, temere definire non audeo, quod excogitare non valeo; tamen et motus et status, sicut ipsa species, decens erit, quicumque erit, ubi quod non decebit non erit. Certe ubi volet spiritus, ibi erit protinus corpus; nec volet aliquid spiritus, quod nec spiritum posset decere nec corpus. Vera ibi gloria erit, ubi laudantis nec errore quisquam nec adulatione laudabitur; verus honor, qui nulli negabitur digno, nulli deferetur indigno; sed nec ad eum ambiet ullus indignus, ubi nullus permittetur esse nisi dignus; vera pax, ubi nihil adversi nec a se ipso nec ab aliquo quisque patietur. Praemium virtutis erit ipse, qui virtutem dedit eique se ipsum, quo melius et maius nihil possit esse, promisit. Quid est enim aliud quod per prophetam dixit: Ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi plebs, nisi: Ego ero unde satientur, ego ero quaecumque ab hominibus honeste desiderantur, et vita et salus, et victus, et copia et gloria et honor et pax et omnia bona?' Sic enim et illud recte intellegitur, quod ait apostolus: Ut sit Deus omnia in omnibus. Ipse finis erit desi

deriorum nostrorum, quod sine fine videbitur, sine fastidio

amabitur, sine fatigatione laudabitur. tus, hic actus profecta erit omnibus, communis.

Hoc munus, hic affecsicut ipsa vita aeterna,

De Civ. Dei, XXII, xxx.

MARTIANUS CAPELLA, FL. CIRC. 410 A. D.

542. THE PRONUNCIATION OF THE ROMAN LETTERS.

Namque A sub hiatu oris congruo solo spiritu memoramus.
B labris per spiritus impetum reclusis edicimus.

C molaribus super linguae extrema appulsis exprimitur.
D appulsu linguae circa superiores dentes innascitur.

E spiritus facit lingua paululum pressiore.

F dentes labrum inferius deprimentes.

G spiritus cum palato.

H contractis paululum faucibus ventus exhalat.

I spiritus prope dentibus pressis.

K faucibus palatoque formatur.

L lingua palatoque dulcescit.

M labris inprimitur.

N lingua dentibus appulsa conlidit.

O rotundi oris spiritu conparatur.
P labris spiritu erumpit.

Qappulsu palati ore restricto.

R spiritum lingua crispante conraditur.

S sibilum facit dentibus verberatis.
Tappulsu linguae dentibusque inpulsis extruditur.

V ore constricto labrisque prominulis exhibetur.

X quicquid C atque S formavit exsibilat.

Y appressis labris spirituque procedit.

Z vero idcirco Appius Claudius detestatur quod dentes mortui dum exprimitur imitatur.

iii. 261.

« IndietroContinua »