Immagini della pagina
PDF
ePub

PAULUS OROSIUS, FL. CIRC. 415 A. D.

543. THE TYRANT PHALARIS.

Ea tempestate Phalaris Siculus Agrigentinos arrepta tyrannide populabatur. Qui crudelis mente, commentis crudelior, omnia nefaria in innocentes agens, invenit aliquando quam iuste puniret iniustus. Nam Perillus quidam aeris opifex affectans tyranni amicitiam, aptum munus crudelitati illius ratus, taurum aeneum fecit, cui fabricae ianuam latere composuit, quae ad contrudendos damnatos receptui foret; ut cum inclusus ibidem subiectis ignibus torreretur, sonum vocis extortae capacitas concavi aeris augeret, pulsuque ferali competens imagini murmur emitteret nefarioque spectaculo mugitus pecudis, non hominis gemitus videretur. Sed Phalaris, factum amplexus, factorem exsecratus, et ultioni materiam praebuit, et crudelitati; nam ipsum opificem sua inventione punivit. Fuerat etiam paulo superiore tempore apud Latinos rex Aremulus, qui per annos octodecim flagitiis impietatibusque crescens, ad postremum divino iudicio fulmine interceptus, matura supplicia immotura aetate dissolvit. Eligant nunc (si videtur) Latini et Siculi, utrum in diebus Aremuli et Phalaridis esse maluissent, innocentum vitas poenis extorquentium, an his temporibus Christianis, cum imperatores Romani ipsa in primis religione compositi, post comminutas rei publicae bono tyrannides, ne ipsorum quidem iniurias exigunt tyrannorum.

Hist., I, xx.

CLAUDIUS RUTILIUS NAMATIANUS,
FL. CIRC. 416 A. D.

544. THE GLORY OF ROME.

Erige crinales lauros seniumque sacrati

Verticis in virides, Roma, refinge comas.
Aurea turrigero radient diademata cono,
Perpetuosque ignes aureus umbo vomat.

Abscondat tristem deleta inuria casum;
Contemptus solidet vulnera clausa dolor.
Adversis solemne tuis sperare secunda.
Exemplo caeli ditia damna subis.
Astrorum flammae renovant occasibus ortus;
Lunam finiri cernis, ut incipiat.

Victoris Brenni non distulit Allia poenam ;
Samnis servitio foedera saeva luit,
Post multas Pyrrhum clades superata fugasti;
Flevit successus Hannibal ipse suos.
Quae mergi nequeunt, nisu maiore resurgunt,
Exiliuntque imis altius acta vadis.
Utque novas vires fax inclinata resumit,

Clarior ex humili sorte superna petis.
Porrige victuras Romana in saecula leges,

Solaque fatales non vereare colos,
Quamvis sedecies denis et mille peractis
Annus praeterea iam tibi nonus eat.

De Reditu suo, I, 115–136.

JOANNES CASSIANUS, CIRC. 360-435 A. D.

545. YIELD NOT TO ANGER!

Qualibet ex causa iracundiae motus effervescens excaecat oculos cordis et acumini visus exitialem validioris morbi ingerens trabem, solem iustitiae non sinit intueri. Nihil interest, utrum aurea lamina, plumbeave, seu cuiuslibet metalli, oculorum obtutibus imponatur; differentiam caecitatis non facit pretiositas metallorum. Habemus sane irae ministerium satis commode nobis insertum, ad quod solum eam recipere utile nobis est et salubre, cum contra lascivientes cordis nostri motus indignantes infremimus, et ea quae agere confundimur coram hominibus, vel proloqui, in latebras ascendisse nostri pectoris indignamur; angelorum scilicet ac Dei ipsius praesentiam ubique et omnia

433

penetrantis, oculumque eius tota formidine tremiscentes, quem nequaquam possunt conscientiae nostrae latere secreta. De Coenob. Instit., VIII, vi.

SALVIANUS MASSILIENSIS.

SALVIANUS MASSILIENSIS, CIRC. 440 A. D.

546. THE ROMAN POWER CRUMBLING BEFORE THE BARBARIAN.

Nihil nobis de pace et prosperitate pristina reliquum est, nisi sola omnino crimina quae prosperitatem non esse fecerunt. Ubi namque sunt antiquae Romanorum opes ac dignitates? Fortissimi quondam Romani erant, nunc sine viribus. Timebantur Romani veteres, nos timemus. Vectigalia illis solvebant populi barbarorum, nos vectigales barbaris sumus. Vendunt nobis hostes lucis usuram. Tota admodum salus nostra commercium est. O infelicitates nostras! ad quid devenimus! Et pro hoc gratias barbaris agimus, a quibus nos ipsos pretio comparamus? Quid potest esse nobis vel abiectius vel miserius? Et vivere nos post ista credimus, quibus vita sic constat! Insuper etiam ridiculos ipsi nos facimus; aurum quod pendimus, munera vocamus. Dicimus donum esse quod pretium est, et quidem pretium conditionis durissimae et miserrimae. Omnes quippe captivi, semel redempti fuerint, libertate potiuntur. Nos semper redimimur, et numquam liberi sumus. Illorum more dominorum nobis cum barbari agunt qui mancipia obsequiis suis non necessaria mercedibus dependendis locant. Similiter enim nos numquam ab hac sumus liberi functione quam pendimus. Ad hoc quippe mercedes iugiter solvimus, ut sine cessatione solvamus. De Gubern. Dei, VI, xviii.

28

LEO MAGNUS, FL. CIRC. 450 A. D.

547. LETTER TO THE BISHOP OF SICILY ON A QUESTION OF CONDUCT.

Leo

рара universis episcopis per Siciliam constitutis. Occasio specialium querellarum, curam nobis providentiae generalis indicit, ut quod in duabus provinciae vestrae ecclesiis improbe gestum, iniusteque praesumptum est, id constitutione perpetua ab omnium episcoporum usurpatione resecemus. Taurominitanis enim clericis ecclesiae deplorantibus nuditatem, eo quod omnia eius praedia, vendendo, donando, et diversis modis alienando, episcopus dissiparet; etiam Panormitani clerici, quibus nuper est ordinatus antistes, similem querimoniam in sancta synodo, cui praesidebamus, de usurpatione prioris episcopi retulerunt. Quamvis ergo iam ordinatum a nobis sit quemadmodum utriusque ecclesiae utilitatibus consulatur, ne tamen hoc perniciosum nequissimae depraedationis exemplum cuiquam posthac fiat imitabile, hanc praecepti nostri formam apud dilectionem ; vestram volumus esse perpetuam ; qua sine exceptione decernimus ut ne quis episcopus de ecclesiae suae rebus audeat quidquam vel donare, vel commutare, vel vendere; nisi forte ita aliquid horum faciat, ut meliora prospiciat, et cum totius cleri tractatu atque consensu id eligat, quod non sit dubium ecclesiae profuturum. Nam presbyteri, vel diaconi, aut cuiuscumque ordinis clerici, qui conniventiam in ecclesiae damna miscuerint, sciant se et ordine et communione privandos; quia plenum iustitiae est, fratres carissimi, ut non solum episcopi, sed etiam totius cleri studio, ecclesiasticae utilitatis incrementa serventur, et eorum munera illibata permaneant, qui pro animarum suarum salute propriam substantiam ecclesiis contulerunt. Data XII Kalend. Novembris, Calepio V. C. Cons.

Epist. XVII.

ANICIUS MANLIUS TORQUATUS SEVERINUS BOETHIUS. 480-524 A. D.

548. AN EVENTFUL LIFE, UNHAPPY IN ITS DECLINE.

Carmina qui quondam studio florente peregi,
Flebilis heu maestos cogor inire modos.
Ecce mihi lacerae dictant scribenda camenae
Et veris elegi fletibus ora rigant.
Has saltim nullus potuit pervincere terror,

Ne nostrum comites prosequerentur iter.
Gloria felicis quondam viridisque iuventae
Solantur maesti nunc mea fata senis.
Venit enim properata malis inopina senectus
Et dolor aetatem iussit inesse suam.
Intempestivi funduntur vertice cani

Et tremit effeto corpore laxa cutis.
Mors hominum felix quae se nec dulcibus annis
Inserit et maestis saepe vocata venit.
Eheu quam surda miseros avertitur aure

Et flentes oculos claudere saeva negat.
Dum levibus male fida bonis fortuna faveret,
Paene caput tristis merserat hora meum.
Nunc quia fallacem mutavit nubila vultum,

Protrahit ingratas impia vita moras.
Quid me felicem totiens iactastis, amici ?
Qui cecidit, stabili non erat ille gradu.
De Philos. Consol., I, i.

549. THE GOOD HAVE THEIR REWARD; THE EVil, due RECOMPENSE.

Videsne igitur quanto in caeno probra volvantur, qua probitas luce resplendeat? In quo perspicuum est numquam bonis praemia, numquam sua sceleribus deesse supplicia. Rerum etenim quae geruntur, illud propter quod unaquaeque res geritur, eiusdem rei praemium esse non iniuria videri potest; uti cur

« IndietroContinua »