Immagini della pagina
PDF
ePub

non arescet.

rendi in stadio propter quam curritur iacet praemium corona. Sed beatitudinem eius idem ipsum bonum propter quod omnia geruntur ostendimus. Est igitur humanis actibus ipsum bonum veluti praemium commune praepositum. Atqui hoc a bonis non potest separari neque enim bonus ultra iure vocabitur qui careat bono; quare probos mores sua praemia non relinquunt. Quantumlibet igitur saeviant mali, sapienti tamen corona non decidet, Neque enim probis animis proprium decus aliena decerpit improbitas. Quod si extrinsecus accepto laetaretur, poterat hoc vel alius quispiam vel ipse etiam qui contulisset, auferre ; sed quoniam id sua cuique probitas confert, tum suo praemio carebit, cum probus esse desierit. Postremo cum omne praemium idcirco appetatur, quoniam bonum esse creditur, quis boni compotem praemii iudicet expertem? At cuius praemii? omnium pulcherrimi maximique. Memento etenim corollarii illius quod paulo ante praecipuum dedi ac sic collige: Cum ipsum bonum beatitudo sit, bonos omnes eo ipso quod boni sint fieri beatos liquet. Sed qui beati sint deos esse convenit. Est igitur praemium bonorum, quod nullus deterat dies, nullius minuat potestas, nullius fuscet improbitas deos fieri. Quae cum ita sint, de malorum quoque inseparabili poena dubitare, sapiens nequeat.

De Philos. Consol., IV, ini.

CORPUS IURIS CIVILIS, CIRC. 534 A. D.

550. DEFINITION OF JUSTICE, PRECEPTS Of Law.

Iustitia est constans et perpetua voluntas ius suum cuique tribuens. Iurisprudentia est divinarum atque humanarum rerum notitia, iusti atque iniusti scientia.

Iuris praecepta sunt haec: honeste vivere, alterum non laedere, suum cuique tribuere. Huius studii duae sunt positiones, publicum et privatum. Publicum ius est, quod ad statum rei Romanae spectat; privatum, quod ad singulorum utilitatem pertinet.

Instit., I, i.

551. DECISIONS TOUCHING CERTAIN CASES OF THEFT.

1. Impp. Severus et Antoninus AA. Theogeni. Si pecunia tua mandantibus servis quidam praedia comparaverunt, eligere debes, utrum furti actionem et condictionem an mandati potius inferre debeas. Neque enim aequitas patitur, ut et criminis causam persequaris et bonae fidei contractum impleri postules. D. XI k. Mai. Severo A. II et Victorino conss.

2. Idem AA. negotiatoribus. Incivilem rem desideratis, ut agnitas res furtivas non prius reddatis, quam pretium fuerit solutum a dominis. Curate igitur cautius negotiari, ne non tantum in damna huiusmodi, sed etiam in criminis suspicionem incidatis. PP. III k. Dec. Cilone et Libone conss.

3. Imp. Antoninus A. Secundo. Si nondum rem templo divino dedicatam vitricus tuus furto abstulit, habes adversus eum furti actionem. PP. VI id. Sept. Laeto II et Cereale conss. Cod., VI, ii, 1-3.

552. THE EARLY JURISTS; THE RESPONSES OF THE
JURISTS.

Iuris civilis scientiam plurimi et maximi viri professi sunt; sed qui eorum maximae dignationis apud populum Romanum fuerunt, eorum in praesentia mentio habenda est, ut appareat, a quibus et qualibus haec iura orta et tradita sunt. Et quidem ex omnibus, qui scientiam nancti sunt, ante Tiberium Coruncanium publice professum neminem traditur; ceteri autem ad hunc vel in latenti ius civile retinere cogitabant solumque consultatoribus vacare potius quam discere volentibus se praestabant. Fuit autem in primis peritus Publius Papirius, qui leges regias in unum contulit. Ab hoc Appius Claudius unus ex decemviris, cuius maximum consilium in duodecim tabulis scribendis fuit. Post hunc Appius Claudius eiusdem generis maximam scientiam habuit; hic Centemmanus appellatus est, Appiam viam stravit et aquam Claudiam induxit et de Pyrrho in urbe non recipiendo sententiam tulit. Hunc etiam actiones scripsisse traditum est primum de usurpationibus, qui liber non exstat; idem Appius Claudius qui videtur ab hoc processisse, R litteram invenit, ut pro Valesiis Valerii essent, et pro Fusiis Furii. . . .

...

Et, ut obiter sciamus, ante tempora Augusti publice respondendi ius non a principibus dabatur, sed qui fiduciam studiorum suorum habebant, consulentibus respondebant ; neque responsa utique signata dabant, sed plerumque iudicibus ipsi scribebant, aut testabantur qui illos consulebant. Primus divus Augustus, ut maior iuris auctoritas haberetur, constituit, ut ex auctoritate eius responderent; et ex illo tempore peti hoc pro beneficio coepit. Et ideo optimus princeps Hadrianus, cum ab eo viri praetorii peterent, ut sibi liceret respondere, rescripsit eis hoc non peti, sed praestari solere et ideo, si quis fiduciam sui haberet, delectari se populo ad respondendum se praepararet.

Dig., I, ii, 35, 36, 49.

« IndietroContinua »