Ch. Homó sum; humani níl a me alienum puto. Me. Minume! Ch. Quám rem agis? Heaut., I, i, 15–40. 70. PROGRESSIVE REFINEMENT IN THE ART OF SYCOPHANCY. (Gnatho, Parasitus; Parmeno, Servus.) Gn. Conveni hodie advéniens quendam mei loci hinc atque ordinis, Hóminem haud in purum, ítidem patria qui ábligurrierát bona. Vídeo sentum, squálidum, aegrum, pánnis annisque obsitum. Quid istuc, inquam, ornátist? Quoniam miser, quod habui, pérdidi, em Quó redactus sum ! omnes noti me átque amici déserunt.' Híc ego illum contémpsi prae me. Quid homo, inquam, igna víssime ? Ítan parasti te, út spes nulla rélicua in te sít tibi ? Símul consilium cúm re amisti? Víden' me ex eodem ortúm loco ? Quí color, nitór, vestitus ; quaé habitudost córporis ! Omnia habeo, néque quicquam habeo; níl quom est, nil defít tamen. · Át ego infelix néque ridiculus ésse neque plagás pati Póssum. Quid ? tu his rébus credis fíeri ? Tota errás via. Olim isti fuit géneri quondam quaestus apud saeclúin prius. genus hominum, qui ésse primos se ómnium rerúm volunt, ipsanós facit. Gʻn. Dum haec lóquimur, intereá loci ad macéllum ubi adven támus, Concurrunt laeti mi óbviam cuppédinarii ómnes, Cetárii, lanií, coqui, fartóres, piscatores, Quibus et re salva et pérdita profúeram, et prosum saepe. Salútant, ad cenám vocant, adventum gratulántur. Ille úbi miser famélicus videt mi ésse tantum honórem, T:m fácile victum quaérere, ibi homo coépit me obsecrare, Ut sibi liceret díscere id de mé. Sectari iússi; Si pótis est, tamquam philosophorum habent disciplinae ex ipsis Vocábula, parasiti item ut Gnathónici vocentur. Eun., II, ii, 3-33. 71. NAUSISTRATA DISCOVERS THAT HER HUSBAND HAS MARRIED ANOTHER WIFE. (Nausistrata, Matrona ; Chremes, Demipho, Senes ; Phormio, Parasitus.) Nau. Qui nóminat me? Hem, quíd istuc turbaest, obsecro, homost? scies ; Auscúlta. Ch. Pergin' crédere? Nau. Quid, ego obsecro, Huic crédam, qui nil díxit? Ph. Delirat miser Timóre. Nau. Non pol témerest, quod tu tám times. Nau. Quid . at?' Ph. Clam te Ch. Eí mihi! Ph. Uxórem duxit. Nau. Mí homo, di meliús duint ! Ph. Sic fáctumst. Nau. Perii mísera! Ph. Et inde filiam Suscepit iam unam, dúm tu dormis. Ch. Quid agimus ? Nau. Pro di inmortales, fácinus miserandum et malum ! Ph. Hoc actumst. Nau. An quicquam hodiest factum in dígnius? Qui mi, ubi ad uxores véntumst, tum fiúnt senes. Démipho, te appéllo ; nam cum hoc ípso distaedét loqui! Haécine erant itiónes crebrae et mánsiones diútinae Lémni? haecine erat ea, quae nostros minuit fructus, vílitas ? De. Égo, Nausistrata, ésse in hac re cúlpam meritum non nego; Séd ea quin sit ignoscenda. Ph. Vérba fiunt mórtuo. De. Nám neque neclegéntia tua néque odio id fecít tuo. Vínolentus fére abhinc annos quindecim muliérculam Eám compressit, únde haec natast; néque postilla umquam áttigit. Éa mortem obiit ; é medio abiit, quí fuit in re hac scrúpulus. Quamobrem te oro, ut ália facta túa sunt, aequo animo hóc feras. Nau. Quid ego aequo animo ? Cúpio misera in hác re iam de fúngier ; Séd qui id sperem ? aetáte porro minus peccaturúm putem ? lám tum erat senéx, senectus sí verecundós facit. Án mea forma atque aétas nunc magis expetendast, Démipho? Quid mi hic adfers, quámobrem expectem aut spérem porro non fore? Ph. Éxsequias Chreméti quibus est commodum ire, hem témpus est. Síc dabo ; age nunc, Phórmionem quí volet lacéssito; Fáxo tali sít mactatus, atque híc est, infortúnio. Phorm., V, ix, 1-39. AEMILIUS PAULUS. SER. FABIUS PICTOR. 49 L. AEMILIUS PAULUS MACEDONICUS, 229-160 B. C. 72. PRIVATE GRIEF SHOULD NOT INTERFERE WITH PUBLIC FRAGMENT OF A SPEECH DELIVERED Cum in maximo proventu felicitatis nostrae, Quirites, timerem, ne quid mali fortuna moliretur, lovem Opt. Max. Iunonemque reginam et Minervam precatus sum, ut, si quid adversi populo Romano inmineret, totum in meam domum converteretur. Quapropter bene habet ; annuendo enim votis meis id egerunt, ut vos potius meo casu doleatis, quam ego vestro ingemiscerem. Ap. Val. Max., V, X, 2. SER. FABIUS PICTOR, FL. CIRC. 150 B. C. 73. LAWS AND REGULATIONS TO BE OBSERVED BY THE FLAMEN DIALIS. Equo Dialem flaminem vehi religio est; classem procinctam extra pomerium, id est, exercitum armatum, videre ; idcirco rarenter flamen Dialis creatus consul est, cum bella consulibus mandabantur. Item iurare Dialem, fas numquam est. Item anulo uti, nisi pervio cassoque, fas non est. Ignem e flaminia, id est flaminis Dialis domo, nisi in sacrum, efferri ius non est. Vinctum, si aedes eius introierit, solvi necessum est; et vincula per impluvium in tegulas subduci, atque inde foras in viam demitti. Nodum in apice, neque in cinctu, neque in alia parte ullum habet. Si quis ad verberandum ducatur, si ad pedes eius supplex procubuerit, eo die verberari piaculum est. Capillum Dialis, nisi qui liber homo est, non detonset. Capram et carnem incoctam et hederam et fabam neque tangere Diali mos est, neque nominare. Propagines e vitibus altius praetentas non succedit. Pedes lecti, in quo cubat, luto tenui circumlitos esse oportet, et de eo lecto trinoctium continuum non decubat ; neque in eo lecto cubare alium fas est, neque .. Apud eius lecti fulcrum capsulam esse cum strue atque ferto oportet. Unguium Dialis ei capilli segmina subter arborem felicem terra operiuntur. Dialis cotidie feriatus est. Sine apice sub divo esse licituin non est. Farivam fermento inbutam adtingere ei fas non est. Tunica intima, nisi in locis tectis, non exuit se, ne sub caelo, tamquam sub oculis Iovis, nudus sit. Super flaminem Dialem in convivio, nisi rex sacrificulus, haut quisquam alius accumbit. Uxorem si amisit, flaminio decedit. Matrimonium flaminis, nisi morte, dirimi non est ius. Locum, in quo bustum est, numquam ingreditur, mortuum numquam attingit ; funus tamen exequi, est religio. Eaedem ferme caerimoniae sunt flaminicae Dialis ; alias seorsum aiunt observitare, veluti est, quod venenato operitur ; et quod in rica surculum de arbore felici habet; et quod scalas, nisi quae Graecae appellantur, escendere ei plus tribus gradibus religiosum est ; atque etiam, cum it ad Argeos, quod neque comit caput, neque capillum depectit. De Iure Pontif., fr., ap. Gell., X, xv. non P. SCIPIO AEMILIANUS AFRICANUS MINOR, 185-129 B. C. 74. DEFENCE OF HIS ACTION AS CENSOR, IN DEGRADING ASELLUS FROM THE EQUITES. Omnia mala, probra, flagitia, quae homines faciunt, in duabus rebus sunt, malitia atque nequitia. Utrum defendis, malitiam, an nequitiam, an utrumque simul ? Si nequitiam defendere vis, licet ; si tu in uno scorto maiorem pecuniam absumpsisti, quam quanti omne instrumentum fundi Sabini in censum dedicavisti, si hoc ita est, qui spondet mille nummum ? Sed tu plus tertia parte pecuniae paternae perdidisti atque absumpsisti in flagitiis ; si hoc ita est, qui spondet mille num |