Immagini della pagina
PDF
ePub

84. A MISER'S PURSE.

Cui neque iumentumst nec servos nec comes ullus,
Bulgam et quidquid habet nummorum secum habet ipse.
Cum bulga cenat, dormit, lavit; omnis in unast
Spes homini bulga. Bulga haec devincta lacertost.

Sat. VI; ap. Non., s. v. bulga, p. 78 M.

85. HE RIDICULES THE SUPERSTITIONS SANCTIONED BY NUMA.

Terriculas Lamias, Fauni quas Pompiliique
Instituere Numae, tremit has, haec omina ponit.
Ut pueri infantes credunt signa omnia ahena
Vivere, et esse homines, sic istic omnia ficta
Vera putant, credunt signis cor inesse in ahenis.
Pergula pictorum, veri nihil, omnia ficta.

Sat. XV; ap. Lact., Inst. Div., I, xxii.

86. A ROMAN GENTLEMAN'S IDEA OF VIRTUE.
Virtus, Albeine, est, pretium persolvere verum
Queis in versamur, queis vivimu' rebu' potesse ;
Virtus est, homini scirei quo quaeque abeat res.
Virtus, scirei homini rectum, utile, quid sit honestum ;
Quae bona, quae mala item, quid inutile, turpe, inhonestum ;
Virtus, quaerendae finem re scire modumque;
Virtus, divitiis pretium persolvere posse;

Virtus, id dare, quod re ipsa debetur, honori;
Hostem esse atque inimicum hominum morumque malorum,
Contra defensorem hominum morumque bonorum,

Hos magni facere, his bene velle, his vivere amicum;
Commoda praeterea patriai prima putare,
Deinde parentum, tertia iam postremaque nostra.

Sat. Incert., ap. Lact., Inst. Div., VI, v, 2.

87. THE ARTS OF THE FORUM.

Nunc vero a mane ad noctem, festo atque profesto,
Toto itidem pariterque die populusque patresque
Iactare indu foro se omnes, decedere nusquam,
Uni se adque eidem studio omnes dedere et arti;
Verba dare ut caute possint, pugnare dolose;
Blanditia certare, bonum simulare virum se;
Insidias facere, ut si hostes sint omnibus omnes.
Sat. Incert., ap. Lact., Inst. Div., V, ix, 20.

88. AFFECTATION OF GREEK MANNERS.

Graecum te, Albuci, quam Romanum atque Sabinum
Municipem Ponti, Tritani, centurionum,
Praeclarorum hominum ac primorum signiferumque,
Maluisti dici. Graece ergo praetor Athenis,
Id quod maluisti, te, cum ad me accedi', saluto:
Xaîpe, inquam, Tite! Lictores, turma omni' cohorsque,
Xaípere! et hinc hostis mi Albucius, hinc inimicus !
Sat. Incert., ap. Cic., De Fin., I, iii, 8.

L. AFRANIUS, BORN 154 B. C.

89. FRAGMENTS FROM 'TOGATAE.'

Vigiláns ac sollers, sícca, sana, sóbria;
Virósa non sum, et sí sum, non desúnt mihi
Qui ultró dent; aetas íntegra est, formaé satis.
Divortium; ap. Non., 21, 34.

Usús me genuit, máter peperit Mémoria;
Sophiám vocant me Grái, vos Sapiéntiam.

Sella; ap. Gell., XIII, viii, 3.

Si possent homines délenimentís capi,
Omnés haberent núnc amatorés anus.
Aetás et corpus ténerum et morigerátio,
Haec sunt venena fórmosarum múlierum;
Mala aétas nulla délenimenta invenit.
Vopiscus; ap. Non., 2, 2.

Quo cásu cecidit spés reducendí domum,
Quam cúpio, cuius ego ín dies impéndio
Ex désiderio mágis magisque máceror.

Id., ap. Charis., II, 182 P.

Q. CAECILIUS METELLUS NUMIDICUS,
cos. 109 B. C.

90. FRAGMENT FROM A SPEECH AGAINST A TRIBUNE WHO HAD ATTACKED HIM IN AN ASSEMBLY OF THE PEOPLE.

Nunc quod ad illum attinet, Quirites, quoniam se ampliorem putat esse, si se mihi inimicum dictitarit, quem ego mihi neque amicum recipio neque inimicum respicio, in eum ego non sum plura dicturus. Nam cum indignissimum arbitror, cui a viris bonis benedicatur, tum ne idoneum quidem, cui a probis maledicatur. Nam si in eo tempore huiusmodi homunculum nomines, in quo punire non possis, maiore honore quam contumelia adficias.

Ap. Gell., VII, (VI), xi, 3.

91. FRAGMENT FROM A SPEECH ON HIS Triumph: AGAINST JUGURTHA, 107 B. C.

[blocks in formation]

Qua in re quanto universi me unum antistatis, tanto vobis quam mihi maiorem iniuriam atque contumeliam facit, Quirites; et quanto probi iniuriam facilius accipiunt, quam alteri tradunt, tanto ille vobis quam mihi peiorem honorem habuit; nam me

ASELLIO.

AEMILIUS SCAURUS.

59

iniuriam ferre, vos facere vult, Quirites; ut hic conquestio, istic vituperatio relinquatur.

Ap. Gell., XII, ix, 4.

SEMPRONIUS ASELLIO, FL. CIRC. 100 B. C.

92. HISTORY DIFFERS FROM CHRONICLE.

Verum inter eos, qui annales relinquere voluissent, et eos, qui res gestas a Romanis perscribere conati essent, omnium rerum hoc interfuit. Annales libri tantummodo quod factum, quoque anno gestum sit, ea demonstrabant; id est, quasi qui diarium scribunt, quam Graeci pnμepída vocant. Nobis non modo satis esse video, quod factum esset, id pronuntiare, sed etiam, quo consilio quaque ratione gesta essent, demonstrare. . . . Nam neque alacriores ad rempublicam defendundam, neque segniores ad rem perperam faciundam annales libri commovere quicquam possunt. Scribere autem, bellum initum quo consule, et quo confectum sit, et quis triumphans introierit ex eo, et eo libro quae in bello gesta sint, iterare; non praedicere aut interea quid senatus decreverit, aut quae lex rogatiove lata sit, neque quibus consiliis ea gesta sint iterare, id fabulas pueris est narrare, non historias scribere.

Ap. Gell., V, xviii, 8, 9.

M. AEMILIUS SCAURUS, 163-90 B. C.

93. FRAGMENT OF HIS DEFENCE, WHEN ACCUSED OF RECEIVING BRIBES FROM MITHRIDATES.

Est quidem inicum, Quirites, cum inter alios vixerim, apud alios me rationem vitae reddere. Sed tamen audebo, vos, quorum maior pars honoribus et actis meis interesse non potuit,

interrogare Varius Severus Sucronensis, Aemilium Scaurum, regia mercede corruptum, imperium populi Romani prodidisse, ait; Aemilius Scaurus, huic se adfinem esse culpae, negat. Utri creditis?

Ap. Val. Max., III, vii, 8.

Q. CLAUDIUS QUADRIGARIUS, FL. CIRC.
100 B. C.

94. A SINGLE COMBAT.

Cum interim Gallus quidam nudus praeter scutum et gladios duos torque atque armillis decoratus processit; qui et viribus, et magnitudine, et adulescentia, simulque virtute ceteris antistabat. Is, maxime proelio commoto, atque utrisque summo studio pugnantibus, manu significare coepit utrisque, quiescerent. Pugnae facta pausa est. Extemplo, silentio facto, cum voce maxima conclamat, si quis secum depugnare vellet, uti prodiret. Nemo audebat, propter magnitudinem atque inmanitatem facies. Deinde Gallus inridere coepit, atque linguam exertare. Id subito perdolitum est cuidam T. Manlio, summo genere nato, tantum flagitium civitati adcidere, e tanto exercitu neminem prodire. Is, ut dico, processit, neque passus est virtutem Romanam ab Gallo turpiter spoliari. Scuto pedestri, et gladio Hispanico cinctus, contra Gallum constitit. Metu magno ea congressio in ipso ponti, utroque exercitu inspectante, facta est. Ita, ut ante dixi, constiterunt: Gallus, sua disciplina scuto proiecto, cunctabundus; Manlius, animo magis, quam arte, confisus, scutum scuto percussit, atque statum Galli conturbavit. Dum se Gallus iterum eodem pacto constituere studet, Manlius iterum scuto scutum percutit, atque de loco hominem iterum deiecit; eo pacto ei sub Gallicum gladium successit, atque Hispanico pectus hausit; deinde continuo umerum dextrum eodem concessu incidit, neque recessit usquam, donec subvertit, ne Gallus impetum icti haberet. Ubi eum evertit, caput praecaedit; torquem detraxit, eamque

[ocr errors][ocr errors]
« IndietroContinua »