Immagini della pagina
PDF
ePub

sanguinulentam sibi in collum inponit. Quo ex facto ipse posterique eius Torquati sunt cognominati.

Annal. I, ap. Gell., IX, xiii, 7-19.

95. LETTER TO KING PYRRHUS.

Consules Romani salutem dicunt Pyrrho regi. Nos pro tuis iniuriis continuis animo tenus, commoti inimiciter, tecum bellare studemus. Sed communis exempli et fidei ergo visum est, ut te salvum velimus; ut esset, quem armis vincere possimus. Ad nos venit Nicias, familiaris tuus, qui sibi praemium a nobis peteret, si te clam interfecisset. Id nos negavimus velle, neve ob eam rem quicquam commodi exspectaret; et simul visum est, ut te certiorem faceremus, ne quid eiusmodi si accidisset, nostro consilio civitates putarent factum; et quod nobis non placet, pretio aut praemio aut dolis pugnare. Tu, nisi caves, iacebis.

Annal. III, ap. Gell., III, viii, 8.

VALERIUS ANTIAS, FL. CIRC. 100 B. C.

96. DIALOGUE BETWEEN NUMA POMPILIUS AND JUPITER.

Numam illum regem, cum procurandi fulminis scientiam non haberet, essetque illi cupido noscendi, Egeriae monitu castos duodecim iuvenes apud aquam concelasse cum vinculis, ut, cum Faunus et Martius Picus ad id locorum venissent haustum nam illis aquandi sollemne iter huc fuit invaderent, constringerent, conligarent. Sed quo res fieri expeditius posset, regem pocula non parva mero vino mulsoque complesse circaque accessus fontis insidiosam venturis opposuisse fallaciam. Illos more de solito bibendi adpetitione correptos ad hospitia nota venisse. Sed cum liquoribus odoratis offendissent fragrantia pocula, vetustioribus anteposuisse res novas, invasisse aviditer, dulcedine potionis captos hausisse plus nimio, obdormivisse factos graves. Tum bis senos incubuisse sopitis, iniecisse madidatis

[ocr errors]

6

6

vincula, expergitosque illos statim perdocuisse regem, quibus ad terras modis Iuppiter posset et sacrificiis elici, et accepta regem scientia rem in Aventino fecisse divinam, elexisse ad terras Iovem, ab eoque quaesisse rectum procurationis morem; Iovem diu cunctatum, Expiabis,' dixe, capite fulgurita;' regem respondisse, caepicio;' Iovem rursus, 'humano;' rettulisse regem, sed capillo;' deum contra, animali;' 'maena,' subiecisse Pompilium. Tunc ambiguis lovem propositionibus captum extulisse hanc vocem: 'Decepisti me, Numa; nam ego humanis capitibus procurari constitueram fulgurita, tu maena, capillo, caepicio. Quoniam me tamen tua circumvenit astutia, quem voluisti, habeto morem; et his rebus, quas pactus es, procurationem semper suscipies fulguritorum.'1

Annal. II, ap. Arnob., v, 1.

[ocr errors]

6

Q. LUTATIUS CATULUS, cos. 102 B. C.

97. EPIGRAMS.

Constiteram exorientem Auroram forte salutans,
Cum subito a laeva Roscius exoritur.
Pace mihi liceat, caelestes, dicere vestra,
Mortalis visust pulcrior esse deo.

Ap. Cic., De Nat. Deor., I, xxviii, 79.

Aufugit mi animus; credo, ut solet, ad Theotimum
Devenit. Sic est; perfugium illud habet.
Qui si non interdixem, ne illunc fugitivum

Mitteret ad se intro, sed magis eiceret?
Ibimu' quaesitum. Verum, ne ipsi teneamur,
Formido. Quid ago? Da, Venu', consilium.2
Ap. Gell., XIX, ix, 14.

1 Cf. Peter, Veterum historicorum Rom. relliquiae,' pp cccv, 238;

also, his Historicorum Rom. Fragmenta,' p. 153.

2 For different readings cf. Baehrens, 'Fragmenta poetarum Romanorum,' pp. 275, 276.

PORCIUS LICINUS.

VALERIUS AEDITUUS.

PORCIUS LICINUS, FL. CIRC. 100 B. C.

98. EPIGRAM.

Custodes ovium vernae propaginis agnum,

Quaeritis ignem? Ite huc. Quaeritis? Ignis homost. Si digito attigero, incendam silvam simul omnem, Omne pecus; flammast, omnia qua video.1

Ap. Gell., XIX, ix, 13.

VALERIUS AEDITUUS, FL. CIRC. 100 B. C.

99. EPIGRAMS.

Dicere cum conor curam tibi, Pamphila, cordis,
Quid mi abs te quaeram? verba labris abeunt.
Per pectus miserum manat subito mihi sudor.

Sic tacitus, subidus; dum pudeo, pereo.2

Qui faculam praefers, Phileros, quae nil opu' nobis?
Ibimus; sic lucet pectore flamma satis.

Istam nam potis est vis saeva extinguere venti,
Aut imber caelo candidu' praecipitans.

At contra, hunc ignem Veneris, nisi si Venus ipsa,
Nullast quae possit vis alia opprimere.2

Ap. Gell., XIX, ix, 11, 12

63

1 Cf. Baehrens,' Fragmenta poetarum Romanorum,' pp. 278, 279. 2 Cf. id., p. 275.

L. LICINIUS CRASSUS, 140-91 B. C.

100. FRAGMENT OF SPEECH IN THE SENATE AGAINST PHILIPPUS, THE CONSUL.

An tu, cum omnem auctoritatem universi ordinis pro pignore putaris eamque in conspectu populi Romani concideris, me hist existimas pignoribus posse terreri? Non tibi illa sunt caedenda, si Crassum vis coercere; haec tibi est excidenda lingua ; qua vel evulsa, spiritu ipso libidinem tuam libertas mea refutabit. Ego te consulem putem, cum tu me non putes senatorem ? Ap. Cic., De Orat., III, i, 4; Quint., Inst. Orat., VIII, iii, 89.

[ocr errors]

AUCTOR AD HERENNIUM, 80 B. C.; PROBABLY CORNIFICIUS.

101. THE SIX FORMAL DIVISIONS OF A 'CONTROVERSIA.'

Quoniam demonstratum est, quas causas oratorem recipere, quas res habere conveniret, nunc, quem ad modum ad orationem possint officia oratoris adcommodari, dicendum videtur.

Inventio in sex partis orationis consumitur: exordium, narrationem, divisionem, confirmationem, confutationem, conclusionem. Exordium est principium orationis, per quod animus auditoris constituitur ad audiendum; narratio est rerum gestarum aut proinde ut gestarum expositio; divisio est, per quam aperimus, quid conveniat, quid in controversia sit, et per quam exponimus, quibus de rebus simus dicturi; confirmatio est nostrorum argumentorum expositio cum adseveratione; confutatio est contrariorum locorum dissolutio; conclusio est artificiosus terminus orationis.

Rhet. ad Herenn., I, iii, 4.

102. HINTS FOR RENDERING THE INTRODUCTION TO A SPEECH (EXORDIUM') EFFECTIVE.

Principium est, cum statim auditoris animum nobis idoneum reddimus ad audiendum. Id ita sumitur, ut attentos, ut dociles, ut benevolos auditores habere possimus. Si genus causae dubium habebimus, a benevolentia principium constituemus, ne quid illa turpitudinis pars nobis obesse possit; sin humile erit genus causae, faciemus attentos; sin turpe causae genus erit, insinuatione utendum est, de qua posterius dicemus, nisi quid nacti erimus, qua re adversarios criminando benevolentiam capere possimus; si honestum causae genus erit, licebit recte vel uti vel non uti principio. Si uti volemus, aut id oportebit ostendere, qua re causa sit honesta, aut breviter, quibus de rebus simus dicturi, exponere; sin principio uti nolemus, ab lege, ab scriptura, ab aliquo nostrae causae adiumento principium capere oportebit. Quoniam igitur docilem, benevolum, attentum habere auditorem volumus, quo modo quidque confici possit, aperiemus. Docilis auditores habere poterimus, si summam causae breviter exponemus, et si attentos eos faciemus; nam docilis est, qui attente volt audire. Attentos habebimus, si pollicebimur, nos de rebus magnis, novis, inusitatis verba facturos, aut de eis rebus, quae ad rempublicam pertineant, aut ad eos ipsos, qui audient, aut ad deorum inmortalium religionem; et si rogabimus, ut attente audiant; et si numero exponemus res, quibus de rebus dicturi

sumus.

Rhet. ad Herenn., I, iv, 6, 7.

[ocr errors]

103. MAIN HEADS OF TREATMENT APPLICABLE TO ALL CASES ALIKE: THE QUESTION OF FACT, THE QUESTION OF INTERPRETATION, AND APPLICATION OF LAW.

Causarum constitutiones alii quattuor fecerunt: noster doctor [Hermes] tris putavit esse, non ut de illorum quicquam detraheret inventione. sed ut ostenderet, id, quod oportuisset simpliciter ac singulari modo docere, illos distribuisse dupliciter et bipertito. Constitutio est prima deprecatio defensoris cum accusatoris in

« IndietroContinua »