Immagini della pagina
PDF
ePub

simulatione coniuncta. Constitutiones itaque, ut ante diximus, tres sunt coniecturalis, legitima, iuridicialis. Coniecturalis est, cum de facto controversia est, hoc modo: Aiax in silva, postquam resciit, quae fecisset per insaniam, gladio incubuit. Ulixes intervenit, occisum conspicatur, e corpore telum cruentum educit. Teucer intervenit, fratrem occisum, inimicum fratris cum gladio cruento videt, capitis arcessit. Hic, coniectura verum quaeritur, de facto erit controversia, ex eo constitutio causae coniecturalis nominatur. Legitima est constitutio, cum ex scripto aliquid controversiae nascitur. Ea dividitur in partis sex scriptum et sententiam, contrarias leges, ambiguum, definitionem, translationem, ratiocinationem. Ex scripto et sententia nascitur controversia, cum videtur scriptoris voluntas cum scripto ipso dissentire, hoc modo: Sit lex, quae iubeat eos, qui propter tempestatem navem reliquerint, omnia perdere, eorum navem ceteraque esse, si navis conservata sit, qui remanserint in navi. Magnitudine tempestatis omnes perterriti navem reliquerunt, in scapham conscenderunt, praeter unum aegrotum. Is propter morbum exire et fugere non potuit. Casu et fortuitu navis in portum incolumis delata est; ille aegrotus possedit navem; petit, cuius fuerat. Haec constitutio legitima est ex scripto et sententia. Ex contrariis legibus controversia constat, cum alia lex iubet aut permittit, alia vetat quidpiam fieri hoc modo: lex vetat eum, qui de pecuniis repetundis damnatus sit, in contione orationem habere; altera lex iubet augurem, in demortui locum qui petat, in contione nominare. Cuiusmodi partes essent legitimae constitutionis, ostendimus; nunc de iuridiciali constitutione dicamus. Iuridicialis constitutio est, cum factum convenit, sed iure an iniuria factum sit, quaeritur. Eius constitutionis partes sunt duae, quarum una absoluta, altera adsumptiva nominatur. Absoluta est, cum id ipsum, quod factum est, ut aliud nihil foris adsumatur, recte factum esse dicemus. Ea est huius modi : Mimus quidam nominatim Accium poetam compellavit in scena. Cum eo Accius iniuriarum agit. Hic nihil aliud defendit, nisi licere nominari eum, cuius nomine scripta dentur agenda. Adsumptiva pars est, cum per se defensio infirma est, adsumpta extraria re comprobatur.

Rhet. ad Herenn., I, xi, 18-20; xiii, 23; xiv, 24.

104. ON THE MOST EFFECTIVE ARRANGEMENT OF THE PROOF (PROBATIO').

Quoniam satis ostendisse videmur, quibus argumentationibus in uno quoque genere causae iudicialis uti conveniret, consequi videtur, ut doceamus, quemadmodum ipsas argumentationes ornate et absolute tractare possimus. Nam fere non difficile est invenire, quid sit causae adiumento; difficillimum vero est, inventum expedire et expedite pronuntiare. Haec enim res facit, ut neque diutius, quam satis sit, in eisdem locis commoremur, neque eodem identidem revolvamur, neque inchoatam argumentationem relinquamus, neque incommode ad aliam deinceps transeamus. Itaque hac ratione et ipsi meminisse poterimus, quid quoque loco dixerimus, et auditor cum totius causae, tum unius cuiusque argumentationis distributionem percipere. et meminisse poterit. Ergo absolutissima et perfectissima est argumentatio ea, quae in quinque partis est distributa, propositionem, rationem, rationis confirmationem, exornationem, complexionem. Propositio est, per quam ostendimus summatim, quid sit, quod probare volumus. Ratio est, quae causam demonstrat veram esse, in quam intendimus, brevi subiectione. Rationis confirmatio est ea, quae pluribus argumentis conroborat breviter expositam rationem. Exornatio est, qua utimur rei honestandae et conlocupletandae causa, confirmata argumentatione. Complexio est, quae concludit breviter, conligens partis argumentationis.

Rhet. ad Herenn., II, xviii, 27, 28.

105. AN EXAMPLE OF SUCH ARRANGEMENT APPLIED то THE IMAGINARY CASE OF ULYSSES BEING FOUND NEAR THE DEAD AJAX.

Hisce igitur quinque partibus ut absolutissime utamur, hoc modo tractabimus argumentationem. Causam ostendemus Ulixi fuisse, quare interfecerit Aiacem; 'inimicum enim acerrimum de medio tollere volebat, a quo sibi non iniuria summum periculum metuebat. Videbat, illo incolumi se incolumem non futurum; sperabat illius morte se salutem sibi comparare; consueverat, si

iure non poterat, quavis iniuria inimico exitium machinari, cui rei mors indigna Palamedis testimonium dat. Ergo et metus periculi hortabatur, eum interimere, a quo supplicium verebatur, et consuetudo peccandi maleficii suscipiendi removebat dubitationem. Omnes enim cum minima peccata cum causa suscipiunt, tum vero illa, quae multo maxima sunt maleficia, aliquo certe emolumento inducti suscipere conantur. Si multos induxit in peccatum pecuniae spes, si complures scelere se contaminarunt imperii cupiditate, si multi leve compendium fraude maxima commutarunt, cui mirum videbitur, istum a maleficio propter acerrimam formidinem sibi non temperasse? Virum fortissimum, integerrimum, inimicitiarum persequentissimum, iniuria lacessitum, ira exsuscitatum homo timidus, nocens, conscius sui peccati, insidiosus, inimicum incolumem esse noluit; cui tandem hoc mirum videbitur? Nam cum feras bestias videamus alacris et erectas vadere, ut alteri bestiae noceant, non est incredibile putandum, istius quoque animum ferum, crudelem atque inhu- . manum cupide ad inimici perniciem profectum; praesertim cum in bestiis nullam neque bonam neque malam rationem videamus, in isto plurimas et pessimas rationes semper fuisse intelligamus. Si ergo pollicitus sum, me daturum causam, qua inductus Ulixes accesserit ad maleficium, et si inimicitiarum acerrimam rationem et periculi metum intercessisse demonstravi, non est dubium, quin confiteatur causam maleficii fuisse.' Ergo absolutissima est argumentatio ea, quae ex quinque partibus constat; sed ea non semper necesse est uti. Est cum complexione supersedendum est, si res brevis est, ut facile memoria comprehendatur; est cum exornatio praetermittenda est, si parum locuples ad amplificandum et exornandum res videtur esse. Sin et brevis erit argumentatio, et res tenuis aut humilis, tum et exornatione et complexione supersedendum est. In omni argumentatione de duabus partibus postremis haec, quam exposui, ratio est habenda. Ergo amplissima est argumentatio quinquepertita; brevissima est tripertita; mediocris, sublata aut exornatione aut complexione, quadripertita.

Rhet. ad Herenn., II, xix.

106. GESTURE SHOULD BE ACCOMMODATED TO THE NATURE OF THE PLEADING.

De figura vocis satis dictum est; nunc de corporis motu dicendum videtur. Motus est corporis gestus et voltus moderatio quaedam, quae pronuntianti convenit et probabiliora reddit ea, quae pronuntiantur. Convenit igitur in voltu pudorem et acrimoniam esse; in gestu nec venustatem conspicuam nec turpitudinem esse, ne aut histriones aut operarii videamur esse. Ad easdem igitur partis, in quas vox est distributa, motus quoque corporis ratio videtur esse adcommodanda. Nam si erit sermo cum dignitate, stantis in vestigio, levi dexterae motu loqui oportebit, hilaritate, tristitia, mediocritate voltus ad sermonis sententias adcommodata; sin erit in demonstratione sermo, paululum corpus a cervicibus demittemus; nam hoc est a natura datum, ut quam proxime tum voltum admoveamus ad auditores, si quam rem docere eos et vehementer instigare velimus; sin erit in narratione sermo, idem motus poterit idoneus esse, qui paulo ante demonstrabatur in diguitate; sin in iocatione, voltu quandam debebimus hilaritatem significare, sine commutatione gestus. Si contendemus per continuationem, brachio celeri, mobili voltu, acri aspectu utemur; sin contentio fiet per distributionem, celeri proiectione brachii, inambulatione, pedis dexteri rara supplosione, acri et defixo aspectu uti oportebit. Si utemur amplificatione per cohortationem, paulo tardiore et consideratiore gestu conveniet uti, similibus ceteris rebus, atque in contentione per continuationem; sin utemur amplificatione per conquestionem, feminis plangore et capitis ictu, nonnumquam sedato et constanti gestu, maesto et conturbato voltu uti oportebit. Non sum nescius, quantum susceperim negotii, qui motus corporis exprimere verbis, et imitari scriptura conatus sim voces. Verum nec hoc confisus sum posse fieri, ut de his rebus satis commode scribi posset; nec, si id fieri non posset, hoc quod feci fore inutile putabam, propterea quod hic admonere voluimus, quod oportet; reliqua trademus exercitationi. Hoc scire tamen oportet, pronuntiationem bonam id perficere, ut res ex animo agi videatur.

Rhet. ad Herenn., III, xv.

M. TERENTIUS VARRO, 116-28 B. C.

107. DESCRIPTION OF A STORM.

Repente noctis circiter meridie,

Cum pictus aer fervidis late ignibus
Caeli chorean astricen ostenderet,
Nubes aquali frigido velo leves
Caeli cavernas aureas obduxerant,
Aquam vomentes inferam mortalibus;
Ventique frigido se ab axe eruperant,
Phrenetici septentrionum filii,

Secum ferentes tegulas, ramos, σúpovs.
At nos caduci naufragi ut ciconiae,
Quarum bipinnis fulminis plumas vapor
Perussit, alte maesti in terram cecidimus.

Sat. Menipp. Marcipor, fr. ap. Non., 451, 11; 46, 10.

108. HOST AND GUEST.

Lepidissimus liber est M. Varronis ex satiris Menippeis, qui inscribitur Nescis quid vesper serus vehat, in quo disserit de apto convivarum numero deque ipsius convivii habitu cultuque. Dicit autem convivarum numerum incipere oportere a Gratiarum numero et progredi ad Musarum, id est proficisci a tribus et consistere in novem, ut, cum paucissimi convivae sunt, non pauciores sint quam tres, cum plurimi, non plures quam novem. Nam multos, inquit, esse non convenit, quod turba plerumque est turbulenta, et Romae quidem stat, sedet Athenis, nusquam autem cubat. Ipsum deinde convivium constat, inquit, ex rebus quattuor, et tum denique omnibus suis numeris absolutum est, si belli homunculi conlecti sunt, si electus locus, si tempus lectum, si apparatus non neglectus. Nec loquaces autem, inquit, convivas nec mutos legere oportet, quia eloquentia in foro et apud subsellia, silentium vero non in convivio sed in cubiculo esse debet. Sermones igitur id temporis habendos, censet, non super rebus anxiis aut tortuosis, sed iucundos atque invitabiles

« IndietroContinua »