Immagini della pagina
PDF
ePub

est depravata, nihilo magis sequemur, nisi cum erit necesse, quam in ceteris rebus mala exempla; cum aliqua vis urget, inviti sequemur. Neque enim Lysippus artificum priorum potius est vitia secutus quam artem. Sic populus facere debet, etiam singuli, sine offensione quod fiat populi.

L. L., IX, v, 10, 11; x-xiii, 16-18.

114. THERE IS TRACEABLE IN GRAMMATICAL FORMS AN ANALOGY OF NATURAL AS WELL AS OF ARTIFICIAL CORRESPONDence.

Qui autem duo genera esse dicunt analogiae, unum naturale, quod ut ex lenti nascatur lentis, sic ex lupino lupinum; alterum voluntarium, ut in fabrica, cum vident scenam, ut in dexteriore parte sint ostia, sic esse in sinisteriore simili ratione factam; de his duobus generibus naturalem esse analogiam ut sit in motibus caeli, voluntariam non esse, quod ut quoique fabro lubitum sit, possit facere partis scenae; sic in hominum partibus esse analogias, quod eas natura faciat, in verbis non esse, quod ea homines ad suam quisque voluntatem fingat, itaque de eisdem rebus alia verba habere Graecos, alia Syros, alia Latinos ego declinatus verborum et voluntarios et naturalis esse puto, voluntarios quibus homines vocabula imposierint rebus quaedam, ut ab Romulo Roma, ab Tibure Tiburtes; naturales, ut ab impositis vocabulis quae inclinantur in tempora aut in casus, ut ab Romulus Romulo, Romuli, Romulum, et ab dico dicebam, dixeram. Itaque in voluntariis declinationibus inconstantia est, in naturalibus constantia; quas utrasque quoniam iei non debeant negare esse in oratione, quom in mundi partibus omnibus sint, et declinationes verborum innumerabiles, dicendum est, esse in his analogias. Neque ideo statim ea in omnibus verbis est sequenda; nam si qua perperam declinavit verba consuetudo, ut ea aliter efferri non possint sine offensione multorum, hinc rationem verborum praetermittendam ostendit loquendi ratio.

L. L., IX, xxvii, 34, 35.

115. THE GODS OF THE FARMER.

Et quoniam, ut aiunt, dei facientes adiuvant, prius invocabo eos; nec, ut Homerus et Ennius, Musas, sed XII deos consentis; neque tamen eos urbanos, quorum imagines ad forum auratae stant, sex mares et feminae totidem, sed illos XII deos, qui maxime agricolarum duces sunt. Primum, qui omnis fructus agriculturae caelo et terra continent, Iovem et Tellurem. Itaque, quod ii parentes magni dicuntur, Iuppiter pater appellatur, Tellus terra mater. Secundo Solem et Lunam, quorum tempora observantur, cum quaedam seruntur et conduntur. Tertio Cererem et Liberum, quod horum fructus maxime necessarii ad victum. Ab his enim cibus et potio venit e fundo. Quarto Robigum et Floram, quibus propitiis neque robigo frumenta atque arbores corrumpit, neque non tempestive florent. Itaque publicae Robigo feriae Robigalia; Florae ludi Floralia instituti. Item adveneror Minervam et Venerem, quarum unius procuratio oliveti, alterius hortorum; quo nomine rustica Vinalia instituta. Nec non etiam precor Lympham ac Bonum Eventum, quoniam sine aqua omnis arida ac misera agricultura, sine successu ac bono eventu frustratio est, non cultura. Iis igitur deis ad venerationem advocatis, ego referam sermones eos quos de agricultura nuper habuimus.

R. R., I, i, 4–7.

116. THE BEST OXEN FOR FARM WORK.

Igitur de omnibus quadripedibus prima est probatio, qui idonei sint boves, qui arandi causa emuntur, quos rudis, neque minoris trimos, neque maioris quadrimos parandum, ut viribus magnis sint ac pares, ne in opere firmior inbecilliorem conficiat ; amplis cornibus, et nigri potius quam aliter ut sint, lata fronte, naribus simis, lato pectore, crassis coxendicibus. Hos veteranos ex campestribus locis non emendum in dura ac montana: nec non, ita si incidit ut sit, vitandum. Novellos cum quis emerit iuvencos, si eorum colla in furcas destitutas incluserit, ac dederit cibum, diebus paucis erunt mansueti, et ad domandum proni. Tum ita subigendum, ut minutatim adsuefaciant, et ut tironem

cum veterano adiungant (imitando enim facilius domatur), et primum in aequo loco, et sine aratro, tum eo levi, principio per harenam aut molliorem terram. Quos ad vecturas item instituendum, ut inania primum ducant plaustra, et si possis, per vicum aut oppidum. Creber crepitus, ac varietas rerum consuetudine celeberima ad utilitatem adducit. Neque pertinaciter, quem feceris dextrum, in eo manendum. Quod si alternis fit sinister, fit laboranti in alterutra parte requies. Ubi terra levis, ut in Campania, ibi non bubus gravibus, sed vaccis aut asinis quod arant, eo facilius ad aratrum leve adduci possunt, ad molas, et ad ea, si quae sunt, quae in fundo convehuntur. In qua re alii asellis, alii vaccis ac mulis utuntur, exinde ut pabuli facultas est. Nam facilius asellus, quam vacca alitur; sed fructuosior haec. In eo agricolae hoc spectandum, quo fastigio sit fundus. In confragoso enim ac difficili haec valentiora parandum, et potius ea, quae plus fructum reddere possint, cum idem operis faciant.

R. R., I, xx.

117. DIRECTIONS FOR MAKING A DUCK-POND.

In

Qui autem volunt greges anatium habere, ac constituere nessotrophion primum locum, quoi est facultas, eligere oportet palustrem, quod eo maxime delectantur. Si id non, potissimum ibi, ubi sit naturalis aut lacus, aut stagnum, aut manufacta piscina, quo gradatim descendere possint. Saeptum altum esse oportet, ubi versentur, ad pedes XV, ut vidistis ad villam Sei, quod uno ostio claudatur. Circum totum parietem intrinsecus crepido lata, in qua secundum parietem sint tecta cubilia; ante eas vestibulum earum exaequatum tectorio opere testaceo. eo perpetua canalis, in quam et cibus ponitur et inmittitur aqua. Sic enim cibum capiunt. Omnes parietes tectorio levigantur, ne faeles, aliave quae bestia introire ad nocendum possit, idque saeptum totum rete grandibus maculis integitur, ne eo involare aquila possit, neve evolare anas. Pabulum iis datur triticum, hordeum, vinacei, uvae, non numquam etiam ex aqua cammari, et quaedam eiusmodi aquatilia. Quae in eo saepto erunt piscinae, in eas aquam large influere oportet, ut semper recens sit. Sunt item non dissimilia alia genera, ut querque

dulae, phalerides. Sic perdices, quae, ut Archelaus scribit, voce maris audita, concipiunt. Quae, ut superiores, neque propter fecunditatem, neque propter suavitatem saginantur, et sic pascendo fiunt pingues. Quod ad villaticarum pastionum primum actum pertinere sum latus, dixi.

R. R., III, xi.

M. TULLIUS CICERO, 106-43 B. C.

RELIGION.

118. EXISTENCE OF GOD INFERRED FROM THE CONTEMPLATION OF NATURE.

Cum videmus speciem primum candoremque caeli; dein conversionis celeritatem tantam, quantam cogitare non possumus: tum vicissitudines dierum atque noctium, commutationesque temporum quadrupertitas, ad maturitatem frugum et ad temperationem corporum aptas, eorumque omnium moderatorem et ducem solem; lunamque accretione et deminutione luminis, quasi fastorum notantem et signantem dies; tum in eodem orbe, in XII partis distributo, quinque stellas ferri, eosdem cursus constantissime servantis, disparibus inter se motibus, nocturnamque caeli formam undique sideribus ornatam; tum globum terrae eminentem e mari, fixum in medio mundi universi loco, duabus oris distantibus habitabilem et cultum, quarum altera, quam nos incolimus,

'Sub axe posita ad stéllas septem, unde hórrifer
Aquilónis stridor gélidas molitúr nives;'

altera australis, ignota nobis, quam vocant Graeci avríxova; ceteras partis incultas, quod aut frigore rigeant aut urantur calore; hic autem, ubi habitamus, non intermittit suo tempore

'Caelum nitescere, árbores frondéscere,
Vités laetificae pámpinis pubéscere,
Ramí bacarum ubértate incurvéscere,
Segetés largiri frúges, florere ómnia,
Fontés scatere, herbis práta convestírier;

tum multitudinem pecudum, partim ad vescendum, partim ad cultus agrorum, partim ad vehendum, partim ad corpora vestienda; hominemque ipsum quasi contemplatorem caeli ac deorum ipsorumque cultorem, atque hominis utilitati agros omnis et maria parentia: haec igitur et alia innumerabilia cum cernimus, possumusne dubitare, quin iis praesit aliquis vel effector, si haec nata sunt, ut Platoni videtur, vel, si semper fuerunt, ut Aristoteli placet, moderator tanti operis et muneris ?

Tusc. Disp., I, xxxviii, 68-70.

119. EXISTENCE OF GOD INFERRED FROM THE EVIDENCE OF DESIGN IN NATURE.

Quod si omnes mundi partes ita constitutae sunt, ut neque ad usum meliores potuerint esse, neque ad speciem pulchriores, videamus, utrum ea fortuitane sint, an eo statu, quo cohaerere nullo modo potuerint, nisi sensu moderante divinaque providentia. Si igitur meliora sunt ea, quae natura, quam illa, quae arte perfecta sunt, nec ars efficit quicquam sine ratione, ne natura quidem rationis expers est habenda. Qui igitur convenit, signum aut tabulam pictam cum aspexeris, scire adhibitam esse artem, cumque procul cursum navigii videris, non dubitare, quin id ratione atque arte moveatur; aut, cum solarium aut descriptum aut ex aqua contemplere, intellegere declarari horas arte, non casu; mundum autem, qui et has ipsas artis et earum artifices et cuncta conplectatur, consilii et rationis esse expertem putare? Quod si in Scythiam aut in Britanniam sphaeram aliquis tulerit hanc, quam nuper familiaris noster effecit Posidonius, cuius singulae conversiones idem efficiunt in sole et in luna et in quinque stellis errantibus, quod efficitur in caelo singulis diebus. et noctibus, quis in illa barbaria dubitet, quin ea sphaera sit perfecta ratione? Hi autem dubitant de mundo, ex quo et oriuntur et fiunt omnia, casune ipse sit effectus aut necessitate aliqua, an ratione ac mente divina, et Archimedem arbitrantur plus valuisse in imitandis sphaerae conversionibus, quam naturam in efficiendis, praesertim cum multis partibus sint illa perfecta, quam haec simulata, sollertius. Atque ille apud Accium pastor, qui navem numquam ante vidisset, ut procul divinum et novum vehiculum Argonautarum e monte conspexit, primo admirans

« IndietroContinua »