Immagini della pagina
PDF
ePub

se

et perterritus, . . inanimum quiddam sensuque vacuum putat cernere; post autem signis certioribus, quale sit id, de quo dubitaverat, incipit suspicari; sic philosophi debuerunt, si forte eos primus aspectus mundi conturbaverat, postea, cum vidissent motus eius finitos et aequabilis, omniaque ratis ordinibus moderata inmutabilique constantia, intellegere inesse aliquem non solum habitatorem in hac caelesti ac divina domo, sed etiam rectorem et moderatorem et tamquam architectum tanti operis tantique muneris.

Nat. Deor., II, xxxiv, xxxv, 87-90.

120. EXISTENCE OF GOD INFERRED FROM THE PRINCIPLE OF LIFE WITHIN US.

Sed huius beneficii gratiam, iudices, fortuna populi Romani et vestra felicitas et di immortales sibi deberi putant. Nec vero quisquam aliter arbitrari potest, nisi qui nullam vim esse ducit numenve divinum, quem neque imperii nostri magnitudo, neque sol ille, nec caeli signorumque motus, nec vicissitudines rerum atque ordines movent, neque, id quod maximum est, maiorum nostrorum sapientia; qui sacra, qui caerimonias, qui auspicia et ipsi sanctissime coluerunt, et nobis, suis posteris, prodiderunt. Est, est profecto illa vis; neque in his corporibus, atque in hac imbecillitate nostra, inest quiddam, quod vigeat et sentiat, et non inest in hoc tanto naturae tam praeclaro motu. Nisi forte idcirco esse non putant, quia non apparet, nec cernitur; proinde quasi nostram ipsam mentem, qua sapimus, qua providemus, qua haec ipsa agimus ac dicimus, videre, aut plane, qualis, aut ubi sit, sentire possimus.

Milo, xxx, xxxi, 83, 84.

121. ON THE POSSIBILITY OF GOD'S ATTRIBUTES.

Qualem autem deum intellegere nos possumus nulla virtute praeditum? Quid enim? Prudentiamne deo tribuemus, quae constat ex scientia rerum bonarum et malarum, et nec bonarum nec malarum? Cui mali nihil est nec esse potest, quid huic opus est delectu bonorum et malorum? quid autem ratione? quid intellegentia? quibus utimur ad eam rem, ut apertis ob

scura adsequamur; at obscurum deo nihil potest esse. Nam iustitia, quae suum cuique distribuit, quid pertinet ad deos? Hominum enim societas et communitas, ut vos dicitis, iustitiam procreavit. Temperantia autem constat ex praetermittendis voluptatibus corporis, cui si locus in caelo est, est etiam voluptatibus. Nam fortis deus intellegi qui potest in dolore, an in labore, an in periculo, quorum deum nihil attingit? Nec ratione igitur utentem nec virtute ulla praeditum deum intellegere qui possumus?

Nat. Deor., III, xv, 38.

122. LAW IN ITS HIGHEST FORM IS THE EXPRESSION

OF THE DIVINE MIND.

Neque enim esse mens divina sine ratione potest, nec ratio divina non hanc vim in rectis pravisque sanciendis habet; nec, quia nusquam erat scriptum, ut contra omnis hostium copias in ponte unus adsisteret a tergoque pontem interscindi iuberet, idcirco minus Coclitem illum rem gessisse tantam fortitudinis lege atque imperio putabimus; nec, si regnaute Tarquinio nulla erat Romae scripta lex de stupris, idcirco non contra illam legem sempiternam Sex. Tarquinius vim Lucretiae, Tricipitini filiae, attulit. Erat enim ratio profecta a rerum natura, et ad recte faciendum inpellens et a delicto avocans, quae non tum denique incipit lex esse, cum scripta est, sed tum, cum orta est. Orta est autem simul cum mente divina. Quamobrem lex vera atque princeps apta ad iubendum et ad vetandum ratio est recta summi Iovis.

Leg., II, iv, 10.

123. THE DIVINE PROVIDENCE WATCHES OVER NATIONS AND INDIVIDUALS.

Nec vero universo generi hominum solum, sed etiam singulis a dis inmortalibus consuli et provideri solet. Licet enim contrahere universitatem generis humani, eamque gradatim ad pauciores, postremo deducere ad singulos. Nam si omnibus hominibus, qui ubique sunt, quacumque in ora ac parte terrarum, ab huiusce terrae, quam nos incolimus, continuatione distantium,

deos consulere censemus ob eas causas, quas ante diximus, his quoque hominibus consulunt, qui has nobiscum terras ab oriente ad occidentem colunt. Sin autem his consulunt, qui quasi magnam quandam insulam incolunt, quam nos orbem terrae vocamus, etiam illis consulunt, qui partis eius insulae tenent, Europam, Asiam, Africam. Ergo et earum partis diligunt, ut Romam, Athenas, Spartam, Rhodum, et earum urbium separatim ab universis singulos diligunt, ut Pyrrhi bello Curium, Fabricium, Coruncanium, primo Punico Calatinum, Duellium, Metellum, Lutatium; secundo Maxumum, Marcellum, Africanum; post hos Paulum, Gracchum, Catonem, patrum vero memoria Scipionem, Laelium; multosque praeterea et nostra civitas et Graecia tulit singularis viros; quorum neminem, nisi iuvante deo, talem fuisse credendum est. Praeterea ipsorum deorum saepe praesentiae, qualis supra commemoravi, declaraut, ab iis et civitatibus et singulis hominibus consuli; quod quidem intellegitur etiam significationibus rerum futurarum, quae tum dormientibus, tum vigilantibus portenduntur. Multa praeterea ostentis, multa extis admonemur, multisque rebus aliis; quas diuturnus usus ita notavit, ut artem divinationis efficeret. Nemo igitur vir magnus sine aliquo afflatu divino umquam fuit. Nec vero id ita refellendum est, ut, si segetibus aut vinetis cuiuspiam tempestas nocuerit, aut si quid e vitae commodis casus abstulerit, eum, cui quid horum acciderit, aut invisum deo aut neglectum a deo iudicemus. Magna di curant, parva neglegunt.

...

Nat. Deor., II, lxv, lxvi, 164–167.

124. SUPERSTITION IS NOT RELIGION.

Explodatur igitur haec quoque somniorum divinatio pariter cum ceteris. Nam ut vere loquamur, superstitio, fusa per gentis, oppressit omnium fere animos atque hominum inbecillitatem occupavit. Quod et in iis libris dictum est, qui sunt de natura deorum, et hac disputatione id maxime egimus. Multum enim et nobismet ipsis, et nostris profuturi videbamur, si eam funditus sustulissemus. Nec vero (id enim diligenter intellegi volo) superstitione tollenda religio tollitur. Nam et maiorum instituta tueri sacris caerimoniisque retinendis sapientis est; et esse praestantem aliquam aeternamque naturam, et eam suspiciendam

admirandamque hominum generi, pulchritudo mundi ordoque rerum caelestium cogit confiteri. Quamobrem, ut religio propaganda etiam est, quae est iuncta cum cognitione naturae, sic superstitionis stirpes omnes eligendae. Instat enim et urguet et, quo te cumque verteris, persequitur; sive tu vatem, sive tu omen audieris; sive inmolaris, sive avem aspexeris; si Chaldaeum, si haruspicem videris; si fulserit, si tonuerit, si tactum aliquid erit de caelo; si ostenti simile natum factumve quippiam, quorum necesse est plerumque aliquid eveniat; ut numquam liceat quieta mente consistere.

De Divin., II, lxxii, 148, 149.

125. UTILITY OF RELIGION TO THE COMMONWEALTH.

Sit igitur hoc a principio persuasum civibus, dominos esse omnium rerum ac moderatores deos, eaque, quae gerantur, eorum geri dicione ac numine, eosdemque optime de genere hominum mereri et, qualis quisque sit, quid agat, quid in se admittat, qua mente, qua pietate colat religiones, intueri, piorumque et inpiorum habere rationem. His enim rebus inbutae mentes haud sane abhorrebunt ab utili aut a vera sententia. Quid est enim verius, quam neminem esse oportere tam stulte adrogantem, ut in se rationem et mentem putet inesse, in caelo mundoque non putet? aut ut ea, quae vix summa ingenii ratione conprehendat, nulla ratione moveri putet? Quem vero astrorum ordines, quem dierum noctiumque vicissitudines, quem mensum temperatio, quemque ea, quae gignuntur nobis ad fruendum, non gratum esse cogant; hunc hominem omnino numerari qui decet? Cumque omnia, quae rationem habent, praestent iis, quae sint rationis expertia, nefasque sit dicere, ullam rem praestare naturae omnium rerum, rationem inesse in ea confitendum est. Utilis esse autem opiniones has quis neget, cum intellegat, quam multa firmentur iureiurando? quantae salutis sint foederum religiones? quam multos divini supplicii metus a scelere revocarit? quamque sancta sit societas civium inter ipsos, dis inmortalibus interpositis tum iudicibus, tum testibus?

Leg., II, vii, 15, 16.

[ocr errors]

126. THE SOUL IS IMMORTAL.

Nemo umquam mihi, Scipio, persuadebit, aut patrem tuum Paulum aut duos avos, Paulum et Africanum, aut Africani patrem, aut patruum, aut multos praestantis viros, quos enumerare non est necesse, tanta esse conatos, quae ad posteritatis memoriam pertinerent, nisi animo cernerent posteritatem ad se pertinere. Quod quidem ni ita se haberet, ut animi inmortales essent, haud optimi cuiusque animus maxime ad inmortalitatem gloriae niteretur. Quid? quod sapientissimus quisque aequissimo animo moritur, stultissimus iniquissimo? Nonne vobis videtur animus is, qui plus cernat et longius, videre, se ad meliora proficisci, ille autem, cuius obtusior sit acies, non videre? Equidem efferor studio patres vestros, quos colui et dilexi, videndi; neque vero eos solum convenire aveo, quos ipse cognovi, sed illos etiam de quibus audivi et legi et ipse conscripsi. Quo quidem me proficiscentem haud sane quis facile retraxerit, neque tamquam Peliam recoxerit. Neque me vixisse paenitet, quoniam ita vixi, ut non frustra me natum existimem; et ex vita ita discedo, tamquam ex hospitio, non tamquam ex domo. Commorandi enim natura devorsorium nobis, non habitandi dedit. O praeclarum diem, cum ad illud divinum animorum concilium coetumque proficiscar, cumque ex hac turba et conluvione discedam ! Proficiscar enim non ad eos solum viros, de quibus ante dixi ; verum etiam ad Catonem meum, quo nemo vir melior natus est, nemo pietate praestantior; cuius a me corpus crematum est (quod contra decuit ab illo meum), animus vero non me deserens, sed respectans, in ea profecto loca discessit, quo mihi ipsi cernebat esse veniendum. Quem ego meum casum fortiter ferre visus sum; non quo aequo animo ferrem, sed me ipse consolabar, existumans, non longinquum inter nos digressum et discessum fore.

De Senect., xxiii, 82-84.

« IndietroContinua »