Immagini della pagina
PDF
ePub

127. DEATH NOT AN EVIL.

Quae cum ita sint, magna tamen eloquentia est utendum, atque ita velut superiore e loco contionandum, ut homines mortem vel optare incipiant, vel certe timere desistant. Nam si supremus ille dies non exstinctionem, sed commutationem adfert loci, quid optabilius? Sin autem peremit ac delet omnino, quid melius, quam in mediis vitae laboribus obdormiscere, et ita coniventem somno consopiri sempiterno? Quod si fiat, melior Ennii, quam Solonis oratio. Hic enim noster,

'Nemo me dacrumis decoret,' inquit, nec funera fletu faxit.' At vero ille sapiens,

'Mors mea ne careat lacrimis; linquamus amicis

Maerorem, ut celebrent funera cum gemitu.'

Nos vero, si quid tale acciderit, ut a deo denuntiatum videatur, ut exeamus e vita, laeti et agentes gratias pareamus, emittique nos e custodia et levari vinclis arbitremur, ut aut in aeternam et plane in nostram domum remigremus, aut omni sensu molestiaque careamus; sin autem nihil denuntiabitur, eo tamen simus animo, ut horribilem illum diem aliis, nobis faustum putemus; nihilque in malis ducamus, quod sit vel a dis inmortalibus vel a natura parente omnium constitutum. Non enim temere nec fortuito sati et creati sumus, sed profecto fuit quaedam vis, quae generi consuleret humano, nec id gigneret aut aleret, quod, cum exanclavisset omnis labores, tum incideret in mortis malum sempiternum; portum potius paratum nobis et perfugium putemus. Quo utinam velis passis pervehi liceat! Sin reflantibus ventis reiciemur, tamen eodem paulo tardius referamur necesse est. Quod autem omnibus necesse est, idne miserum esse uni potest?

Tusc. Disp., I, xlix, 117-119.

128. ON SUICIDE.

Cato autem sic abiit e vita, ut causam moriendi nactum se esse gauderet. Vetat enim dominans ille in nobis deus, iniussu hinc nos suo demigrare; cum vero causam iustam deus ipse dederit, ut tunc Socrati, nunc Catoni, saepe multis; ne ille, me dius fidius, vir sapiens laetus ex his tenebris in lucem illam excesserit. Nec tamen illa vincla carceris ruperit; leges enim vetant; sed tamquam a magistratu aut ab aliqua potestate legitima, sic a deo evocatus atque emissus exierit. Tota enim philosophorum vita, ut ait idem, commentatio mortis est. Nam quid aliud agimus, cum a voluptate, id est a corpore, cum a re familiari, quae est ministra et famula corporis, cum a republica, cum a negotio omni sevocamus animum? Quid, inquam, tuin agimus, nisi animum ad se ipsum advocamus, secum esse cogimus maximeque a corpore abducimus? Secernere autem a corpore animum ecquid aliud est, quam mori discere.

Tusc. Disp., I, xxx, xxxi, 74, 75.

PHILOSOPHY AND MORALS.

129. WE CANNOT OVERRATE THE VALUE OF PHILOSOPHY.

Sed et huius culpae et ceterorum vitiorum peccatorumque nostrorum omnis a philosophia petenda correctio est. Cuius in sinum cum à primis temporibus aetatis nostra voluntas studiumque nos compulisset, his gravissimis casibus in eundem portum, ex quo eramus egessi, magna iactati tempestate confugimus. O vitae philosophia dux, o virtutis indagatrix, expultrixque vitiorum quid non modo nos, sed omnino vita hominum sine te esse potuisset! Tu urbis peperisti; tu dissipatos homines in societatem vitae convocasti; tu eos inter se primo domiciliis, deinde coniugiis, tum litterarum et vocum communione iunxisti; tu inventrix legum, tu magistra morum et disciplinae fuisti. Ad te confugimus, a te opem petimus; tibi nos, ut antea magna ex parte, sic nunc penitus totosque tradimus. Est autem unus dies, bene et ex praeceptis tuis actus, peccanti

inmortalitati anteponendus. Cuius igitur potius opibus utamur, quam tuis, quae et vitae tranquillitatem largita nobis es, et terrorem mortis sustulisti?

Tusc. Disp., V, ii, 5.

130. A SKETCH OF THE PROGRESS OF PHILOSOPHY.

Nec vero Pythagoras nominis solum inventor, sed rerum etiam ipsarum amplificator fuit. Qui cum post hunc Phliasium sermonem in Italiam venisset, exornavit eam Graeciam, quae magna dicta est, et privatim et publice praestantissimis et institutis et artibus. Cuius de disciplina aliud tempus fuerit fortasse dicendi. Sed ab antiqua philosophia usque ad Socratem, qui Archelaum, Anaxagorae discipulum, audierat, numeri motusque tractabantur, et unde omnia orirentur, quove reciderent; studioseque ab his siderum magnitudines, intervalla, cursus anquirebantur et cuncta caelestia. Socrates autem primus philosophiam devocavit e caelo, et in urbibus conlocavit, et in domos etiam introduxit, et coegit de vita et moribus rebusque bonis et malis quaerere. Cuius multiplex ratio disputandi rerumque varietas et ingenii magnitudo, Platonis memoria et litteris consecrata, plura genera effecit dissentientium philosophorum. E quibus nos id potissimum consecuti sumus, quo Socratem usum arbitrabamur, ut nostram ipsi sententiam tegeremus, errore alios levaremus et in omni disputatione, quid esset simillimum veri, quaereremus. Quem morem cum Carneades acutissime copiosissimeque tenuisset, fecimus et alias saepe, et nuper in Tusculano, ut ad eam consuetudinem disputaremus.

Tusc. Disp., V, iv, 10, 11.

131. CRITICISM OF THE EPICUREAN LOGIC.

Hoc persaepe facitis, ut, cum aliquid non verisimile dicatis et effugere reprehensionem velitis, adferatis aliquid, quod omnino ne fieri quidem possit; ut satius fuerit illud ipsum, de quo ambigebatur, concedere, quam tam inpudenter resistere. Velut Epicurus, cum videret, si atomi ferrentur in locum inferiorem suopte pondere, nihil fore in nostra potestate, quod esset earum motus certus et necessarius; invenit, quo modo necessitatem

effugeret, quod videlicet Democritum fugerat. Ait atomum, cum pondere et gravitate directo deorsus feratur, declinare paululum. Hoc dicere turpius est, quam illud, quod volt, non posse defendere. Idem facit contra Dialecticos; a quibus cum traditum sit, in omnibus diiunctionibus, in quibus, aut etiam, aut non, poneretur, alterutrum verum esse: pertimuit, ne, si concessum esset huiusmodi aliquid, Aut vivet cras aut non vivet Epicurus, alterutrum fieret necessarium; totum hoc, aut etiam, aut non, negavit esse necessarium. Quo quid dici potest obtusius? Urgebat Arcesilas Zenonem, cum ipse falsa omnia diceret, quae sensibus viderentur; Zeno autem, nonnulla visa esse falsa, non omnia. Timuit Epicurus, ne, si unum visum esset falsum, nullum esset verum; omnis sensus veri nuntios dixit esse. Nihil horum, nimis callide. Graviorem enim plagam accipiebat, ut leviorem repelleret. Idem facit in natura deorum. Dum individuorum corporum concretionem fugit, ne interitus et dissipatio consequatur, negat esse corpus deorum, sed tamquam corpus, nec sanguinem, sed tamquam sanguinem.

Nat. Deor., I, xxv, 69–71.

132. AN ATTITUDE OF INDEPENDENT CRITICISM IS MORE PHILOSOPHICAL THAN AN UNQUESTIONING ACCEPTANCE OF ANY SYSTEM.

Etsi enim omnis cognitio multis est obstructa difficultatibus, eaque est et in ipsis rebus obscuritas et in iudiciis nostris infirmitas, ut non sine causa et antiquissimi et doctissimi invenire se posse, quod cuperent, diffisi sint. Tamen nec illi defecerunt, neque nos studium exquirendi defatigati relinquemus; neque nostrae disputationes quicquam aliud agunt, nisi ut, in utramque partem dicendo, eliciant et tamquam exprimant aliquid, quod aut verum sit, aut ad id quam proxime accedat. Neque inter nos et eos, qui se scire arbitrantur, quicquam interest, nisi quod illi non dubitant, quin ea vera sint, quae defendunt; nos probabilia multa habemus, quae sequi facile, adfirmare vix possumus. Hoc autem liberiores et solutiores sumus, quod integra nobis est iudicandi potestas; nec, ut omnia, quae praescripta et quasi imperata sint, defendamus, necessitate ulla cogimur. Nam ceteri primum ante tenentur adstricti, quam, quid esset optimum, iudi

care potuerunt; deinde infirmissimo tempore aetatis aut obsecuti amico cuidam aut una alicuius, quem primum audierunt, oratione capti, de rebus incognitis iudicant, et, ad quamcumque sunt disciplinam quasi tempestate delati, ad eam, tamquam ad saxum, adhaerescunt. Nam, quod dicunt omnia se credere ei, quem iudicent fuisse sapientem, probarem, si id ipsum rudes et indocti iudicare potuissent; statuere enim, qui sit sapiens, vel maxime videtur esse sapientis; sed aut, ut potuerunt, omnibus rebus auditis, cognitis etiam reliquorum sententiis iudicaverunt, aut re semel audita atque ad unius se auctoritatem contulerunt. Sed, nescio quo modo, plerique errare malunt, eamque sententiam, quam adamaverunt, pugnacissime defendere, quam sine pertinacia, quid constantissime dicatur, exquirere.

Acad. Prior, II, iii, 7–9.

133. A DENIAL OF ABSOLUTE CERTAINTY IS NOT INCOMPATIBLE WITH AN EARNEST SEARCH AFTER TRUTH.

Occurritur autem nobis, et quidem a doctis et eruditis quaerentibus, satisne constanter facere videamur, qui, cum percipi nihil posse dicamus, tamen et aliis de rebus disserere soleamus, et hoc ipso tempore praecepta officii persequamur. Quibus vellem satis cognita esset nostra sententia! Non enim sumus ii, quorum vagetur animus errore, nec habeat umquam, quid sequatur. Quae enim esset ista mens, vel quae vita potius, non modo disputandi, sed vivendi ratione sublata? Nos autem, ut ceteri alia certa, alia incerta esse dicunt, sic ab his dissentientes alia probabilia, contra alia [esse] dicimus. Quid est igitur, quod me impediat, ea, quae probabilia mihi videantur, sequi; quae contra, improbare, atque adfirmandi adrogantiam vitantem, fugere temeritatem, quae a sapientia dissidet plurimum? Contra autem omnia disputatur a nostris, quod hoc ipsum probabile elucere non possit, nisi ex utraque parte causarum esset facta contentio. Sed haec explanata sunt in Academicis nostris satis, ut arbitror, diligenter. Tibi autem, mi Cicero, quamquam in antiquissima nobilissimaque philosophia, Cratippo auctore, versaris, iis simillimo, qui ista praeclara pepererunt, tamen haec nostra, finitima vestris, ignota esse nolui.

De Off., II, ii, 7, 8.

« IndietroContinua »