Immagini della pagina
PDF
ePub

PONT. nostras auctoritate Apostolica denunciamus, graA. IV. via vobis videbuntur, et importabilia; videte ne ad leve Christi onus, ac suave ipsius legis jugum, eam gravitatem, et molestiam vestra opinione transferatis, quæ ex superaddita temporalium bonorum vel retinendorum solli. citudine, vel acquirendorum cupiditate proficiscitur. Hæc si abjeceritis, et mundi servitutem cum ea quam Christo professi estis, minime conciliandam esse duxeritis et profecto levia vobis omnia, et expedita in Christianæ legis observantia videbuntur. Fidelis est autem Deus, qui non patietur vos ab infidelibus vexari, ac tentari supra id, quod potestis; sed faciet etiam ex tentatione proventum, et momentanea tribulationum vestrarum æterno gloriæ cumulo abunde rependet. Quod ab ipso Patre misericordiarum, et Deo totius consolationis vobis ex animo adprecantes, Apostolicam Benedictionem vobis omnibus amanter impertimur.

Dat. die

Datum Romæ apud S. Mariam Majorem die 2. Febr. 2. Februarii Anno Domini MDCCXLIV. Ponti1744. ficatus Nostri Anno Quarto.

[ocr errors][merged small]

Aliquot Ecclesiarum Germaniæ, aut earumdem reddituum imminutio a quibusdam proposita, reprobatur, et nunquam toleranda edicitur, cum admonitione ad Germanorum Antistites.

Dilecto Filio Nostro Josepho Tit. S. Petri in Monte Aureo Presbytero S. R. E. Cardinali de Lambergh nuncupato

BENEDICTUS PAPA XIV.

Dilecte Fili noster, salutem, et Apostolicam
Benedictionem.

ANNO

1744

XC.

Ur primum Nobis compertum est, quod ad Pontifex

præsentem rerum in Germania statum compo- cum Prin nendum, pacemque in ea stabiliendam, propo- cipibus neretur, aut aliquos ex Episcopatibus maxime

Catholicis

nt

eos a per

insignibus in secularem potestatem redigere, aut agit illos Principatibus, qui cum eis conjuncti sunt, nicioso vel conspicua bonorum parte, spoliare; idem- consilio que perficere in pinguioribus redditibus, qui ad deterreat. Abbatias, aut Canonicatus, aliasque Ecclesiasticas Dignitates jure pertinent; ut nimirum per hujusmodi bonorum opulentiam augeretur Principum Secularium temporale dominium, Erarium, opesque amplificarentur: statim, Antecessorum Nostrorum exemplo, qui novis, ac perniciosis ejusmodi rebus summis viribus adversati sunt; cum superiori sæculo in Germania duo Metropolites, et Episcopatus sex deleti sunt, in alio autem deformis illa inter Catholicos, et Protestantes alterna successio constituta est; non omisimus per literas, etiam manu nostra conscriptas, Principes, quibus id magni inter

PONT. esse poterat, aut qui ad rem istam, de qua A. IV. consultari dicebatur, opem suam conferre va lebant, graviter commovere de imminenti Catholicæ Religionis in Germania periculo, de præclaro hæretica pravitatis triumpho, summaque rei Ecclesiastica calamitate: quæ quidem foret omnino maxima, si Episcopatus, insignesque Abbatiæ, seculari Principatu cum eis conjuncto, præclarissimis juribus, spectabilibus honorificentiis spoliarentur, aut in profanos usus Ecclesiæ patrimonia converterentur, aut imminuerentur illis opes, quarum possessionem per non intermissam tot sæculorum memoriam Episcopi Catholici integre sancteque servarunt, atque ea bona, quæ Ecclesiis summa pietate, ac liberalitate a Majoribus donata fuerant, nunc per abusum maxime reprehendendum, in sumptus, et propria commoda usurparentur. Curavimus quoque, ut hæc ipsa Principibus sedulo inculcarentur ab Princi. Apostolicis Nuntiis, qui apud illos sunt. At pum Re- vero, ut de eorum pietate, ac Religione, sicuti sponsa ac- par est, publice constet profecto Nos, tum cipit pie- ex ipsorum responsis ad literas Nostras, tum tati, et Nuntiorum Nostrorum literis, aperte cognovireligioni mus, eos probe intellexisse non minus gravissimum Catholicæ Religionis damnum, quam lu. ctuosam rerum perturbationem, quæ consequeretur, si ad aliquid prædictorum aditus recludatur: proinde testati sunt, sibi consilia hujusmodi haudquaquam probari.

consenta

nea.

se

clesiastici

2

Profitetur S. 1. Jam plane ex Vobis aliquos de his omnullo nibus certiores fecimus, in responsionibus ad pacto laea, quæ super his ad Nos detulistis; tum etiam turumEc- hæc ipsa significavimus iis, qui in Urbe negotia juris im- vestra agunt, quoties hac de re, sive per se, minutio- sive per alios, Nos allocuti sunt. Ut vero unicuique vestrum de Voluntate Nostra omnino constaret, opportunum esse duximus per hoc Breve Apostolicum eam luculenter exponere, quod ad cæteros quoque præclaros Germaniæ Episcopos mittimus, ad universos fortasse, si opus fuerit, mittendum. Nos igitur coram Altis

nem.

simo, cui rationem de singulis operibus nostris ANNO reddituri certe simus, testamur, Nos pro viribus 1744. enixe curaturos, ut omnia et singula Ecclesiarum Germaniæ Principatus, jura, jurisdictiones, honores, bona, sive illa ad Episcopatus, sive ad Abbatias, sive ad Canonicatus, sive ad alias quascunque Ecclesiasticas Dignitates jure pertinent, integra atque intacta permaneant; neque unquam concessuros, aut assensu comprobaturos, adversum hisce quidquam fieri ulloque modo attentari; cum omnino parati simus sanguinem potius nostrum omnem effundere, quam pati, ut Ecclesiæ jura, ac libertas violentur, et conscientiæ Nostræ macula per ejusmodi assensum afferatur.

rum debi

" eo

S. 2. Pietati quidem vestræ, ac zelo injuriam Episco. faceremus, si vel suspicio in Nos caderet, sen- pos monet tentiam vestram cum hac Nostra prorsus non de ipsocongruere; quasi vero obliti essetis jurisjurandi, quo in auspicando Episcopatu polliciti estis , rumque universa Ecclesiæ vestræ jura, prærogativas, consilia fortunasque, sartas tectasque servare. Equidem exquirit. Nos animo prospicimus, quantum emolumenti hæresi accederet, si Ecclesiasticos proventus, non dicimus sæculares fieri, sed tantummodo attenuari, minuique; eoque magis si Principatibus, jurisdictionibus, juribus, honorificentiis, quod Deus avertat, Episcopatum aliquem, aut aliquam Abbatiam spoliari contingeret. Acerbissima enim vulnera, quæ haud dissimili occasione Catholica Religio accepit, argumento nimis certo Nobis sunt, ut eidem multo graviores in po. sterum auguremur calamitates. At vos qui loco præsto estis, longe melius, quam Nos, percipere valetis, quæ perniciosa vobis, ac tristissima acciderent, si vestra Episcopalis Dignitas insigni Principis auctoritate, viribus, opibusque denudata, impotens, et imbecilla fieret, ad Gregem Vobis commissum tuendum tegendumque ab Hæresi, quæ in propinquis ac finitimis provinciis longe lateque dominatur. Maxime vero, si animadvertatis, quæ tandem futura

2

PONT. Sit clarissimi istius Cleri vestri conditio, redA. IV. ditibus ad ipsum pertinentibus imminutis. Cum enim ex selecta totius Germaniæ Nobilitate is componatur, haud difficile est intelligere, in quem statum paulatim prolaberetur; in illum scilicet, in quo fuit sæculo XVI., cum Hæresis in Germaniam, atque inde in alias quoque Provincias grassaretur. Agitur itaque res summa, et periculi plena, quæ curam, operam, ac vigilantiam vestram summopere exposcit. Proinde necesse est, ut sedulo cogitetis, provi. deque Nobis suggeratis, quid facto opus sit, præter ea, quæ hactenus fecimus. Ad omnia quippe Nos promptos, ac paratos esse intelligetis.

Vanas ra.

tiones ab

S. 3. Imponendus hic esset literis hisce finis; aliquibus sed Apostolici muneris Nobis impositi onus, de jactatas quo Omnipotenti Deo rationem reddere tenerefellit. mur, exigit, ut nonnulla insuper addamus. Vos equidem non ignoratis, Catholicis Principibus minime deesse laxioris conscientiæ Theologos, et Assentatores, qui ad eorum aures insusurrare non dubitarunt, fieri quidem non posse, ut Ecclesiastica bona in sæcularem statum redigantur; posse tamen ea minui; tum propter illorum abusum, tum propter immoderatum luxum, et sæcularis potius Principis amplitudinem, quam Episcopi gradum, ac dignitatem; unde fit, ut, aliis Pastorali animarum cura tradita, ipsemet Episcopus sæculi negotiis, et curis, sese immisceat. Nos profecto, in Literis manu Nostra ad Principes datis, haud prætermisimus sententiam adeo perniciosam refutare, atque diluere ; tum ratione, tum exemplis ostendendo, absurdum non esse, ut cum Episcopatu una Principatus conjungetur, idque præsertim in Germania Neque, ob unius, vel alterius abusum, generale aliquid statui debere, quo Ecclesia vetustissimis, quibus fruitur, juribus exuatur quove Successoribus in perpetuum adimatur facultas ejusmodi bonis utendi in Ec

[ocr errors]
« IndietroContinua »