Immagini della pagina
PDF
ePub

PONT. indultis, et Literis Apostolicis in contrarium A. V. præmissorum quomodolibet concessis, confirmatis, et innovatis, cæterisque contrariis quibuscumque.

Dat. die

Datum Romæ apud Sanctam Mariam Majorem 26. Nov. sub Annulo Piscatoris die 26. Nov. MDCCXLIV. 1744. Pontificatus Nostri Anno Quinto.

[merged small][ocr errors][merged small]

ANNO

1744.

CXII.

VICARIO COCINCHINE

Denunciatur Ablegatio Episcopi Corycensis de qua in Superiori..

Venerabili Fratri Armando Francisco le Febvre Episcopo Noëlensi Vicario Apostolico Cocinchinæ.

BENEDICTUS PAPA XIV.

Venerabilis Frater, salutem, et Apostolicam
Benedictionem.

QUE

UE inter ipsos Sacrarum Missionum Operarios unius aut alterius Ordinis, Congregationis, et Instituti, istic intercesserint dissidia, etiam post Decreta a Venerabili Fratre Elzeario Francisco des Achards de la Beaume Episcopo Halicarnassensi edita, Fraternitati Tuæ præ cæteris manifestiora sunt: Quæ vero dissidiis hujusmodi componendis sedandisque hic acta sint omnia accipies a Venerabili Fratre Hilario Costa Episcopo Corycensi, et Apostolico Vicario Regni Tunchini Orientalis. Hunc enim, ut omnem plus uni quam alteri partium hac in re contendentium favendi suspicionem ab integerrima probataque Fraternitatis tuæ virtute amovere

Nostrum Apostolicum Vicarium, facultatibus necessariis et opportunis ad conficiendum Negotium hujusmodi instructum, per alias nostras in simili forma Brevis desuper expeditas Literas, quarum tenorem hic pro expresso, et inserto haberi volumus, de particularis Congregationis nonnullorum Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium negotiis Pro paganda Fidei præpositorum consilio, consti.

PONT. tuimus, et deputavimus. De hujusmodi autem A. V. deputatione Fraternitatem Tuam certiorem facientes, Te rogamus, et in Domino hortamur, ac Tibi mandamus, ut illum isthuc advenientem, non solum iis, quæ Venerabiles Fratres Episcopi atque hujus Sanctæ Sedis Administri in remotissimis præsertim Regionibus commorantes invicem sibi præstare debent, humanitatis, studii, et fraternæ caritatis et concordiæ significationibus tum privatis, tum publicis excipias; verum etiam, ubicumque opus fuerit, et res postulaverit, omnia eidem nota facere, atque opem, præsidium, auxiliumque tuum commodare satagas et adnitaris. Quas sane debitæ tuæ erga Nos, et Apostolicam hanc Sanctam Sedem observantiæ obedientiæque partes majori, quam Nos augurari possimus, alacritate, ac voluntate a Fraternitate Tua re ipsa explendas, dum Nobis certo pollicemur, Pastorum Principem Jesum Christum, cujus vices immerentes gerimus, supplices poscimus, ut quam certe mandatis Nostris obtemperando a Nobis atque hac Sancta Sede gratiam inibis uberrima cœlestium charismatum copia cumu. let. Interim Apostolicam Benedictionem Fraternitati Tuæ peramanter impertimur.

Dat. die Datum Romæ apud S. Mariam Majorem sub 26. Nov. Annulo Piscatoris die 26. Novembris 1744. Pontificatus Nostri Anno Quinto.

1744.

Cajetanus Amatus.

FINIS SECUNDI VOL.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]
[blocks in formation]
« IndietroContinua »