Immagini della pagina
PDF
ePub
[merged small][merged small][subsumed][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][subsumed][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small]

imperium Rhenum finire: si, se invito, Germanos in Galliam transire non æquum existimaret, cur sui quidquam esse imperii aut potestatis trans Rhenum postularet? »> Ubii autem, qui uni ex transrhenanis ad Cæsarem legatos miserant, amicitiam fecerant, obsides dederant, magnopere orabant, « ut sibi auxilium ferret, quod graviter ab Suevis premerentur; vel, si id facere occupationibus reipublicæ prohiberetur, exercitum modo Rhenum transportaret id sibi ad auxilium spemque reliqui temporis satis futurum : tantum esse nomen atque opinionem ejus' exercitus, Ariovisto pulso, et hoc novissimo prælio facto, etiam ad ultimas Germanorum nationes, uti opinione et amicitia populi romani tuti esse possint. Navium magnam copiam ad transportandum exercitum pollicebantur.

6

8

[ocr errors]

3

XVII. Cæsar his de causis, quas commemoravi, Rhenum transire decreverat'; sed navibus transire, neque satis tutum' esse arbitrabatur, neque suæ, neque' populi romani dignitatis esse statuebat. Itaque, etsi summa difficultas faciendi pontis proponebatur propter latitudinem,

4. Cur sui quidquam ? etc. Cur sibi vindicaret aliquod jus, vel aliquam potestatem trans Rhenum?

5. Ubii legatos miserant. Et id quoque simulate: vid. Dionem Cass. 1. xxxix, 48. Ibi Cæsarem vanitatis arguit, tribuitque conatum ejus cupiditati inclarescendi ; quod non negat Plut. ipse in Cæs. c. 22.

6. Reipublicæ. Codd. et edd. vett. addunt populi romani. Græc. interp. tāv Pouziwv. Ex nostris codd. alter habet P. R.; alter Reipublicæ.

7.Ejus. Alii Romani; forte melius. Cod. 5764: tantum esse nomen apud eos atque opinionem exercitus romani.

8. Ad ultimas Germ. nationes. Vulgo apud.

CAP. XVII. 1. Rhenum transire de

creverat. Dictis de causis (vid. supr. c. Ix, not. 2, et c. xv, not. 1), conjicio Cæsarem Rhenum transiisse haud longe a colonia Agrippina (Cologne), vel etiam infra. Nec me movet quod geographicarum rerum scriptores, Cæsari posteriores Sigambris in Westphalia sedem adsignarunt: nam de iis nomadibus, uti erant Germani plerique, incertum est, num easdem belli gallici temporibus sedes habuerint.

2. Neque satis tutum. Quia quum navibus trajicitur fluvius, transitum facile impediunt riparii, aut partem transeuntium excipiunt.

3. Neque suæ, neque, etc. Igitur causa duplex pontis faciendi : securitas sua simul et dignitas pop. rom.

rapiditatem, altitudinemque fluminis, tamen id sibi contendendum, aut aliter non transducendum exercitum existimabat. Rationem igitur pontis hanc instituit. Tigna bina sesquipedalia, paulum ab imo præacuta, dimensa ad altitudinem' fluminis, intervallo pedum duorum inter se jungebat. Hæc quum machinationibus immissa in flumen defixerat, fistucisque adegerat, non sublicæ modo derecta ad perpendiculum, sed prona ac fastigata, ut secundum naturam fluminis procumberent: iis item contraria bina, ad eumdem modum juncta, intervallo pedum quadragenum ab inferiore parte, contra vim atque impetum fluminis conversa statuebat. Hæc utraque insuper bipedalibus trabibus immissis, quantum eorum tignorum junc

10

[ocr errors]
[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

14

[ocr errors]

13

15

tura distabat, binis utrimque fibulis" ab extrema parte, distinebantur: quibus disclusis, atque in contrariam partem revinctis tanta erat operis firmitudo, atque ea rerum natura, ut, quo major vis aquæ se incitavisset, hoc arctius illigata tenerentur. Hæc" derecta materie injecta contexebantur, et longuriis cratibusque consternebantur: ac nihilo secius sublicæ et ad inferiorem partem fluminis oblique agebantur ", quæ pro pariete " subjectæ, et cum omni opere conjunctæ, vim fluminis exciperent: et aliæ 19 item supra pontem mediocri spatio, ut, si arborum trunci, sive naves, dejiciendi operis essent a barbaris missæ, his defensoribus earum rerum vis minueretur, neu ponti no

cerent.

20

18

19

XVIII. Diebus decem, quibus materia cœpta erat comportari, omni opere effecto, exercitus transducitur. Cæsar, ad utramque partem pontis firmo præsidio relicto, in fines

11.Junctura. Spatium ab una serie tignorum ad alteram, quod spatium tegendum erat, ut transiri posset.

12. Binis fibulis. Scil. copulis, clavis trabalibus, avec des chevilles.

13. Distinebantur. Interpositu trabium fibulis sursum et deorsum revinctis distinebantur.

[ocr errors]

14. Revinctis. Additis utrinque copulis, seu fibulis sursum et deorsum. 15. Hæc. Hoc totum opus. Derecta. Ita codd. lege tamen directa. Materia injecta. Ligna igitur cratesque et quidquid inserere necesse est solo pontis per quod inceditur, hæc omnia injiciuntur in longitudinem.

16. Ad inferiorem partem fluminis. Clericus, art. crit. P. III, sect. I, c. VI, n° 21, legit flumini, intelligit enim inferiorem partem pontis.

17. Oblique ageb. Inclinabantur. 18. Pro pariete subjectæ. Nostri codd. pro ariete. Subjiciuntur, veluti murus aut agger; quod nostri dicunt

un contre-mur. Lectio pro ariete non sane inepta: ut sublicæ inclinatæ imaginem repræsentent arietis subsilientis, et se attollentis, simili sensu et capreoli dicuntur. Græcus interp. habet etiam dizny xpicũ, more arietis.

19. Et aliæ. Hæ erant, ut conjicio, supra pontem, distantes aliquo intervallo, mediocri spatio, inclinatæ forte, sed non coactæ, ligatæ operi, ut sublicæ infra pontem, non, ut quidam in figuris repræsentant, in litteræ v figuram seu trigoni dispositæ, sed in ordinem rectum, simplicem, vel duplicem, tignorum, quæ depacta in flumen vim aquarum frangere, et si quid ab hostibus immitteretur, possint excipere.-Aliæ. Ita codd. tum nostri, tum Clarkii, ut referretur ad vocem sublicæ. Al. legunt alia.

20. Defensoribus. Apposite defensores appellat. Plut. Tapasóλcus. De pontibus e navibus confectis, vide ad calcem libri.

3

Sigambrorum' contendit. Interim a compluribus civitatibus ad eum legati veniunt, quibus pacem atque amicitiam petentibus liberaliter respondit, obsidesque ad se adduci jubet. At Sigambri, ex eo tempore quo pons institui cœptus est, fuga comparata, hortantibus iis, quos ex Tenchtheris atque Usipetibus apud se habebant, finibus suis excesserant, suaque omnia exportaverant, seque in solitudinem ac silvas abdiderant.

XIX. Cæsar, paucos dies in eorum finibus moratus, omnibus vicis ædificiisque incensis, frumentisque succisis', se in fines Ubiorum recepit; atque iis auxilium suum pollicitus, si ab Suevis premerentur, hæc ab iis cognovit : Suevos, posteaquam per exploratores pontem fieri comperissent, more suo concilio habito, nuncios in omnes partes dimisisse, uti de oppidis demigrarent, liberos, uxores, suaque omnia in silvas deponerent, atque omnes, qui arma ferre possent, unum in locum convenirent: hunc esse delectum" medium fere regionum earum, quas Suevi obtinerent: hic Romanorum adventum exspectare, atque

3

[blocks in formation]

2.

Se in fines Ubiorum recepit. His de causis c. 16 allatis.

3. Dimisisse. Clark. ex cod. angl. et Voss. misisse. Nostri codd. cum Oudendorpianis consentiunt, et habent dimisisse.

4. In silvis. Alii in silvas. Ita codd. nostri; quod parvi momenti est.

5. Hunc esse delectum, etc. Scil. Suevi delegerunt locum medium earum regionum quas incolebant. Modus autem iste hostis opperiendi communis et usitatus barbaris, quibus vastæ solitudines et paucæ urbes competunt; Parthis scil. Scythis, Germanis, Ethiopibus, Arabibus, etc. Nuperrime etiam magno usui fuit Russis adversus hostem et numero copiarum, et peritia belli formidandum.

« IndietroContinua »