Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors][merged small][ocr errors]

OPTATO GALLIARUM REGI

AUGUSTO LITTERARUM PATRONO

PERITO VETERUM JUDICI

LATINI SCRIPTORES CLASSICI.

ANTE
NTE tuos, Rex alme, pedes, soliumque paternum,
Turba salutantum tibi quæ fuit usque fidelis,
Lucida seu fuerint, seu nubila sidera regno,
Convenit; et meritas fundens de pectore grates,
Quæ tulit in veteri Latio toga Classica Romæ
Scripta tuis manibus toties versata reponit.
Dumque latina cohors, Regum peregrina per aulas,
Verum assueta tuæ, studiis certantibus ambit,
Verba quis ante alios faciat, quis dona patrono;

Primus agit doctam per Gallica regna phalangem,
Regna sibi lustrata diu, qui ferre priorem,
Ut quondam, indocilis, crinali et tempora lauro
Calva coronatus, Gallos domuisse, triumphum
Credidit insignem Cæsar, populoque potenti
Virtutem ingenitam expertus bis quinque per annos,
Nil sibi vincendum, præter te, Roma, putavit.'
Nunc procul a strepitu lituum, et civilibus armis2
Intemeratus adhuc, tibi vectigalia solvit;
Romanusque cliens sistit te judice libros,
Prodit ubi historicus calamo descripta venusto3
Bella, triumphali quæ dux confecerat ense:
Jure quidem metuit, ne te crudelia lædant
Vulnera, queis olim laceravit viscera gentis
Unde genus ducit populus tibi natus amando :
Classicus ense tamen, calamo quoque Classicus, urbis
Reginæ Genio impulsus, submittere Gallos
Debuit inprimis, ut, Brenni gente subacta,
Ultus avos posset vocis pensare superbæ
Opprobrium, et gladii fatalia pondera victis; 4
Ut nullum in terris Romæ servire puderet.
Nec vos pœniteat, Galli, indignantia tali
Colla dedisse jugo; nam terras, æquora ponti,
Atque ipsum qui cuncta suo regit ordine solem,
Ille sibi omnipotens domitor parere coegit.

Si sua dona tibi placeant, tunc omnia Cæsar
Acta, nihilque sibi tandem reputabit agendum."

5

Pone subit pastor, nemorum qui lentus in umbra, Agresti calamo pastorum lusit amores;

Qui sata læta canens pecorumque apiumque labores,
Ausoniis Ascræa dedit præcepta colonis : 7

Nunc majora sonans, divino afflatus Homero,
Arma virumque parat; Superum et Junonis iniquæ
Immortale odium; Æoliis convulsa procellis
Equora; Apollineæ nocturna incendia Troja;
Fatales casus Æneæ errantis; Elisæ

Bis viduæ furias et lamentabile bustum;
Sparsaque in Elysiis Romæ incunabula campis. *
Dum vectigales tibi dat, Rex optime, versus,
Narrat uti, Ænea major, tu fronte serenus,
Regalemque premens invicto corde dolorem,
Stares adversis rerum immersabilis undis,
Tempore quo, virtute, Penatibus et magnis Diis,
Antigoneque pia fretus, regna extera circum
Jactatos comites præsaga voce levares :

« O passi graviora ; dabit Deus his quoque finem; « Vincet iter durum pietas; durate; meorum

« Fata immota manent; ne justum arcessite tempus;9 «Legitimi Reges nunquam moriuntur; et idem

a

Ipse Deus, fovet usque suo qui numine Gallos, « Deleri omnino nullis patietur in oris,

>>

« Fortes per vitam, sub iniqua morte fideles. »1o Nos tecum incolumes hæc Virgiliana precamur:

« Dii patrii servate domum, servate nepotes

«

Stirpis Borboniæ; nihil illa triste recepta:

« Te duce, nulla manent veteris vestigia luctus;

«Et fecunda tuis quæ surgit in ædibus arbor,

«

Speratum effundens generoso e stipite ramum,

<«< Concordem patriam secura amplectitur umbra. »"

Omnis ad hoc votum assurgit gens Classica votis;
Ardet quisque tibi similes expromere sensus;
Sed tibi ne lassas repetitis cantibus aures
Obtuderit, lex pacta fuit, qua protinus unum
De cunctis legerent, tibi qui sincera locutus,
Carus et ante alios, dum cætera turba silebit,
Impleret dignis orandi munia verbis.
Flaccus adest, et quod Musarum rite sacerdos
Conceptum spirat facundo pectore Phœbum;
Et quod principibus semper, quod fidus amicis,
Auditum voluit miseris hunc pangere versum :
« Coram Rege suo de paupertate tacentes,
<< Plus poscente ferent. » Ideo sic ore poeta

«

Incipit : «< Absentem nimium te, Dux bone, Galli

«Ominibusque suis, precibusque, animisque vocabant:

<< Te præsente, dies Gallis tranquillior ibit,

«

« Et puri soles meliori luce nitebunt.

12

<< Tu pater et princeps audis; tibi Gallia plaudit,

((

Cujus amor vera est regum tutela bonorum.

<< Si quos forte tamen te contra immiserit hydros

« Turbida seditio, tu forti pectore vinces,

« IndietroContinua »