Immagini della pagina
PDF
ePub

tutis monumenta illic releget; et tales olim fuisse Gallos, quales se deinceps et nuper præstiterunt, ibi deprehendet, gentilitiæ indolis per tot sæcula sibi constantis feliciter conscius. Quo quidem respectu, patrium et civile quiddam inesse laboribus nostris, non fatemur modo, sed et gloriamur. Quod vero maxime optandum erat, scilicet ut dignum sui interpretem Cæsar, post tot interpretes nancisceretur, contigisse nobis gratulamur, quibus publica vox designavit N.L. Achaintre, qui sui jam periculum fecerat in Persio et Juvenali; et edendo Cæsari præludens, multa jam variaque ea mente comparaverat.

Ad opus igitur accessit, iis instructus subsidiis, unde emendatior editio et locupletior jure posset exspectari; nec dubio locus, quin summa ope, et totis animi ingeniique viribus in rem nostram intenderet, qui vehementer optaverat aliquando, et nescio qua animi providentia futurum brevi confidebat (1), ut recentius usurpatam a vicinis philologiæ laudem Gallia repeteret; et exorirentur inter nos, qui præmonstratam olim a Stephanis, Turnebis, Salmasiis, etc., viam ingressi conficerent. Nostram illi mentem, et quid consilii fuerit nobis, aperuimus; et, intellecta re, recteque inter nos constituta, socias in edendo Cæsare vires et curas contulimus. Quæ quidem editio, quum triplici potissimum cardine vertatur, lectionum collatione, emendatione textus, et interpretatione, quibus artibus tria hæc assequi tentaverimus, paucis lector præmonendus est.

Variantium lectionum copiam, et quidem uberrimam collegit optime de latinis scriptoribus, et de Cæsare præsertim meritus, V. C. Oudendorp., quibus exornandam censuit, quam compegit editionem, Lugd. Batav. ann. 1737. Sed tanta hac lectionum supellectile circumfusis, ne dicam obrutis, severior delectus erat adhibendus: plures enim

(1) In præfatione ad Juvenalém, pag. 9.

nullius omnino momenti, et paucas admodum judicavimus, quæ ad rem facerent, seu verborum crisim, seu, quod multo majus, auctoris mentem respexeris. Quæ vero præcedentium interpretum sagacitatem sollicitaverant, in novam disquisitionem vocavimus; et, si quid inde lucis ad explanandum aliquando difficiliorem sensum erumperet, suscepimus; et quasi in fomite quodam rapuimus, qui totum illustraret locum. Sed et illis quidem lectionibus quo fides certior haberetur, consulendos appellavimus codices duos e Bibl. Reg. Paris., quorum alter Colbertinus, no 5763, exeunte sæculo nono, vel decimo saltem ineunte, exaratus; Thuaneus alter, no 5764, exscriptus sub finem ejusdem ætatis, fama tantum Oudendorpio innotuerat. Ad istorum fidem revocavimus, (modo consentirent, quod sæpe sæpius accidit) quidquid dubium aut incertum relinquerent collatæ inter se variæ MSS. lectiones, salva tamen textus religione, in quem novi nihil irrepere voluimus, quamvis raro evenerit, ut genuina lectio, et Cæsariano stylo propior, ex ea collatione repente eluceret. In notis vero congessimus quidquid ad firmandas conjecturas, vel lectionis sinceritatem constituendam probabilius videbatur. Nihil denique illorum omisimus, subsidiorum nihil negleximus, quæ nos ad castigatissimam emendationem possent adducere. Itaque hæc editio, nec Oudendorpiana, nec Bipontina; sed tota nostra est,

Textu quantum licuit emendato, ad interpretationem venimus; quæ quidem in scriptore omnium nitidissimo, et qui capnveía præstat potissimum, molestiæ nihil, et parum certe laboris habebat, Pauca enim, et longo quidem intervallo discreta occurrunt, quæ lectorem impediant, et interpretis diligentiam expostulent: ea est verborum concinnitas, et lucida sententiarum connexio! Vix igitur ea de re quidquam addendum supererat curis prioribus, quæ illustrandum Cæsarem a Gothof. Jungermanno, anno 1606, (ut de cæteris nunc taceamus, nam illorum nomina indice pecu

liari.complectemur;) ad Oberlinum usque aggressæ sunt. Sed alia sunt, quæ ad rerum ipsarum intelligentiam ita pertinent, ut si neglecta remanserint, aut subobscuriora, mens auctoris lectorem fugiat necesse est. Neque enim cunctis scire obvium est, qua ratione castra Romani metarentur; quibus armis aut machinis in bello uterentur; quo ordine acies explicarent; quid agger, quid vinea, pluteus, aut cuniculi, et cætera ejusmodi fuerint. Hanc igitur Cæsaris partem maximo, quo potuimus, studio illustrandam curavimus; nec dissimulandum quam exiguas opes, qui nos anteiverunt interpretes nobis subministraverint. Si enim Lipsium unum exceperis, qui pauca obiter de Cæsare in tractanda Militia Romana, aut in Poliorcetico, disseruit, cæteros omnes, et numero prope infinitos, frustra interrogavimus, ut pote qui verbis longius immorati, res sæpe laconica plus quam brevitate transcurrant præcipites. Sed apud populum, qui bellica laude præ cæteris inclaruit, non deerant artis bellica æstimatores peritissimi, qui, quum vel ipsius Cæsaris gesta propriis gestis non semel adæquaverint, ideo de tanti ducis expeditionibus pro suo jure pronuntiare possent. Hos ergo universos in laboris nostri societatem adhibuimus (1); et quid inde commodi effluxerit in auctorem interpretandum, quid in ipsam gentis gallicæ laudem, nullum ex his qui legerint profecto præteribit.

(1) Notandi in primis : Blaise Vigenère, Paris, 1576,in-4°. Le parfait capitaine, par Henri, duc de Rohan, Paris, 1639. Les commentaires de César, avec des notes historiques, critiques et militaires, par le comte Turpin de Crissé; 3 vol. in-4°, 1785. Les commentaires de César, traduction nouvelle, suivie d'un examen de l'analyse critique que Davon a faite de ses guerres, par M. de Vaudrecourt; Paris, 1787, 2 vol. in-8°. Follard, Guischard, le chevalier de Lo-Looz, Berlinghieri, de Pécis, Le Deist de Botidoux, etc.... Hos omnes, ne uno quidem excepto, ad consilium admisimus; plura quoque nos debere fatemur veteranis et emeritis ducibus, qui per pacis otia descriptas de re militari et de locis Cæsarianis annotationes nobis libenter commiserunt : eorum nomina tacemus inviti; nam magno et frequenti adjumento nobis fuerunt; sed modestis et jubentibus non obtemperare grati non possumus.

Nec curæ minori nobis res geographicæ, quæ in scriptore quolibet historico partes sustinent adeo graves, ut non immerito alterum historic lumen dictæ olim fuerint: nescire enim ubi sis, et quibus cum populis res agatur, genus quoddam cæcitatis dicam, non pudendum minus, quam nescire quid antequam natus fueris in orbe gestum sit. Quam operis partem quo studio curaverimus, patebit, tum e notis ipsis loco interpretando adpositis, tum ex Indice Geographico, qui totum opus concludet, et cujus specimen lector habebit ad calcem primi hujusce voluminis, in verbis Gallia, Galli, et Agendicum. Multum aberat, ut qui rem priores tractaverunt, haud difficulter tractandam posterioribus reliquerint: discutiendæ enim tenebræ, quibus quorumdam locorum situs, et vel ipsa urbium aut populorum nomina adhuc involvebantur, in Gallia præsertim veteri, cum recentiori conferenda, quamvis eam vir in arte geographica præstantissimus d'Anville, et paulo ante Hadr. de Valois, non docte minus quam sagaciter descripserint. Sed novis in dies inventis ars locupletata novum ingeniis acumen indidit, et viros suscitavit, qui tantis viris non impares succederent, nec ita certandi cupidos, quam scientiæ ipsius et veri amore liberaliter incensos. Illos inter nominare satis est V. C. Barbie du Bocage, et N. L. Achaintre, ut quidquid in opere nostro ad Geographiam pertinet, digne laudatum, satisque lectori commendatum amborum nomine prodeat. Multum quoque debet Cæsar noster, multum et qui sequentur debebunt typographo celeberrimo, cujus Europæum nomen cum ipsius artis nomine conjunctum ad posteros ibit, honorifice excipiendum; Vir politioris cujusque litteraturæ succo imbutus, nec Græcis utens familiariter minus quam Latinis, unumquodque specimen oculis subjici voluit; nec menda solum, si quæ exciderant, sustulit, sed et plura sagaciter annotavit, quæ in melius mutata consanuerunt.

His omnibus exactis, lector humanissime, superest ut suscepto in tuam utilitatem labori favere velis. Vive et vale.

ORDO ET SUMMA

Quatuor voluminum, quibus constat nova hæc nostra C. J. Cæsaris operum editio.

VOL. I. De Bello Gallico commentariorum libri viii, cum notis, mappa veteris Galliæ geographica, et tabulis ære cœlatis.

Huic libro præfiximus :

1o Epistolam nuncupatoriam ad Ludovicum XVIII, hujus collectionis latina augustissimum patronum.

2° Præfationem ad eruditum lectorem.

3o Belli Gallici fastos, sive seriem rerum et temporum ad J. Cæsaris commentarios de Bello Gallico pertinentium per consules digestam.

Ad calcem rejecimus :

1° Tres de Agendico, de Gallia, de Gallis, dissertationes. 2° Omnium virorum illustrium indicem quorum in primo hoc volumine mentio facta est.

3° Compendia scripturæ, quæ sæpius occurrunt, exposita, tum ad hujus Auctoris, tum ad aliorum qui sequentur, illustrationem.

Vol. II. De Bello Civili, libri : de Bello Alexandrino liber 1; item de Bello Africano et Hispanico, cum notis, mappa Hispaniæ veteris, et tabulis ære cælatis, ut supra. Præterea :

1o Omnia, quæ supersunt, Cæsaris fragmenta.

2o Catalogus Virorum illustrium quorum mentionem continebit hoc secundum volumen.

Vol. III. 1° Effigies C. Julii Cæsaris, e basalte nigro

expressa.

« IndietroContinua »