Immagini della pagina
PDF
ePub

multis in Italiâ contactis gentibus Punici belli societate, irâque inde tumentibus, mitterentur. Sex legionibus Romanis eo anno usura respublica erat.

[ocr errors]

IX. In ipso apparatu belli, legati ab rege Ptolemæo venerunt, qui nuntiârunt, Athenienses adversus Philippum petisse ab rege auxilium: cæterum, etsi communes socii sint, tamen, nisi ex auctoritate populi Romani, neque classem neque exercitum, defendendi aut oppugnandi cujusquam causâ, regem in Græciam missurum esse. Vel quieturum eum in regno, si populo Romano socios defendere liceat ; vel Romanos quiescere, si malint, passurum, atque ipsum auxilia, quæ facile adversus Philippum tueri Athenas possent, missurum." Gratiæ regi ab senatu actæ, responsumque," Tutari socios populo Romano in animo esse: quâ re ad id bellum opus sit, indicaturos regi: regnique ejus opes scire subsidia firma ac fidelia suæ reipublicæ esse. Munera deinde legatis in singulos quinûm millium æris ex senatûs-consulto missa. Cum delectum consules haberent, pararentque, quæ ad bellum opus essent; civitas religiosa, in principiis maxime novorum bellorum, supplicationibus habitis jam, et obsecratione circa omnia pulvinaria factâ, ne quid prætermitteretur, quod aliquando factum esset, ludos Jovi donumque vovere consulem, cui provincia Macedonia evenisset, jussit. Moram voto publico Licinius pontifex maximus attulit, qui negavit, "ex incertâ pecuniâ [vovere] debere, si ea pecunia non posset in bellum usui esse: reponi statim debere, nec cum aliâ pecuniâ misceri: quod nisi factum esset, votum rite solvi non posse." Quamquam et res, et auctor movebat, tamen ad collegium pontificum referre consul jussus, si posset recte votum incertæ pecuniæ suscipi: posse, rectiusque etiam esse, pontifices decreverunt. Vovit in eadem verba consul, præeunte maximo pontifice, quibus antea quinquennalia vota suscipi solita erant ; præterquam quod tantâ pecuniâ, quantam tum, cum solveretur, senatus cen→

suisset, ludos donaque facturum vovit. Toties ante ludi magni de certâ pecuniâ voti erant: ii primi de incertâ.

X. Omnium animis in bellum Macedonicum versis, repente, nihil minus eo tempore timentibus, Gallici tumultus fama exorta est. Insubres, Cenomanique, et Boii, excitis Salyis, Ilvatibusque, et cæteris Ligustinis populis, Hamilcare Pœno duce, qui in iis locis de Hasdrubalis exercitu substiterat, Placentiam invaserant: et, direptâ urbe, ac per iram magnâ ex parte incensâ, vix duobus millibus hominum inter incendia ruinasque relictis, trajecto Pado ad Cremonam diripiendam pergunt. Vicinæ urbis audita clades spatium colonis dedit ad claudendas portas, præsidiaque per muros disponenda; ut obsiderentur tamen prius quam expugnarentur, nuntiosque mitterent ad prætorem Romanum. L. Furius Purpureo tum provinciæ præerat: cætero ex senatûs-consulto exercitu dimisso, præter quinque millia sociûm ac Latini nominis, cum iis copiis in proximâ regione provinciæ circa Ariminum substiterat. Is tum senatui scripsit, quo in tumultu provincia esset: "Duarum coloniarum, quæ ingentem illam tempestatem Punici belli subterfugissent, alteram captam ac direptam ab hostibus, alteram oppugnari: nec in exercitu suo satis præsidii colonis laborantibus fore, nisi quinque millia sociûm quadraginta millibus hostium (tot enim in armis esse) trucidanda objicere velit, et tantâ suâ clade jam inflatos exscidio coloniæ Romanæ augere hostium animos."

XI. His literis recitatis, decreverunt, ut C. Aurelius consul exercitum, cui in Etruriam ad conveniendum diem edixerat, Arimini eâdem die adesse juberet, et aut ipse, si per commodum reipublicæ posset, ad opprimendum Gallicum tumultum profieisceretur; aut L. Furio prætori scriberet, ut, cum ad eum legiones ex Etruriâ venissent, missis in vicem earum quinque millibus sociorum, qui interim Etruriæ

præsidio essent, proficisceretur ipse ad coloniam liberandam obsidione. Legatos item mittendos in Africam censuerunt, eosdem Carthaginem, eosdem in Numidiam ad Masinissam: Carthaginem, ut nuntiarent, civem eorum Hamilcarem relictum in Galliâ, haud satis scire ex Hasdrubalis prius an ex Magonis postea exercitu, bellum contra fœdus facere: exercitus Gallorum Ligurumque excivisse ad arma contra populum Romanum. Eum, si pax placeret, revocandum illis, et dedendum populo Romano esse. Simul nuntiare jussi, "perfugas sibi non omnes redditos esse; ac magnam partem eorum palam Carthagini obversari dici: quos comprehendi conquirique debere, ut sibi ex fœdere restituantur." Hæc ad Carthaginienses mandata. Masinissæ gratulari jussi, "quod non patrium modo recuperâsset regnum, sed, parte florentissimâ Syphacis finium adjectâ, etiam auxisset." Nuntiare præterea jussi, "bellum cum rege Philippo susceptum, quod Carthaginienses auxiliis juvisset; injuriasque inferendo sociis populi Romani, flagrante bello Italiâ, coëgisset classes exercitusque in Græciam mitti; et, distinendo copias, causa imprimis fuisset serius in Africam trajiciendi. Petere, ut ad id bellum mitteret auxilia Numidarum equitum. Dona ampla data, quæ ferrent regi, vasa aurea argenteaque, toga purpurea, et palmata tunica cum eburneo scipione, et toga prætexta cum curuli sellâ jussique polliceri, "si quid ei ad firmandum augendumque regnum opus esse judicâsset, enise id populum Romanum merito ejus præstaturum." Verminæ quoque, Syphacis filii, legati per eos dies senatum adierunt, excusantes errorem adolescentiamque, et culpam omnem in fraudem Carthaginiensium avertentes: "Et Masinissam Romanis ex hoste amicum factum: Verminam quoque annisurum, ne, officiis in populum Romanum, aut a Masinissâ aut ab ullo alio vincatur. Petere, ut Rex, Sociusque, et Amicus, ab senatu appellaretur." Responsum legatis est:

[ocr errors]

"Et patrem ejus Syphacem sine causâ ex socio et amico hostem repente populi Romani factum; et eum ipsum rudimentum adolescentiæ bello lacessentem Romanos posuisse. Itaque pacem illi prius petendam a populo Romano esse, quam ut Rex, Sociusque, et Amicus appelletur. Nominis ejus honorem pro magnis erga se regum meritis dare populum Romanum consuesse. Legatos Romanos in Africâ fore, quibus mandaturum senatum, ut Verminæ pacis dent leges, liberum arbitrium eis populo Romano permittente. Si quid ad eas addi, demi, mutarive vellet, rursus ab senatu ei postulandum fore." Legati cum iis mandatis in Africam missi, C. Terentius Varro, Sp. Lucretius, Cn. Octavius: quinqueremes singulis datæ.

[ocr errors]

XII. Literæ deinde in senatu recitatæ sunt Q. Minucii prætoris, cui Bruttii provincia erat; "Pecuniam Locris ex Proserpinæ thesauris nocte clam sublatam; nec, ad quos pertineat facinus, vestigia ulla exstare. Indigne passus senatus, non cessari ab sacrilegiis, et ne Pleminium quidem, tam clarum recensque noxæ simul ac pœnæ exemplum, homines deterrere. C. Aurelio consuli negotium datum, ut ad prætorem in Bruttios scriberet: "senatui placere, quæstionem de expilatis thesauris eodem exemplo haberi, quo M. Pomponius prætor triennio ante habuisset: quæ inventa pecunia esset, reponi: si quo minus inventum foret, expleri: ac piacularia, si videretur, sicut ante pontifices censuissent, fieri causâ expiandæ violationis ejus templi." Prodigia etiam sub idem tempus pluribus locis nuntiata acciderunt. In Lucanis cœlum arsisse afferebant: Priverni sereno per diem totum rubrum solem fuisse: Lanuvii templo Sospitæ Junonis nocte strepitum ingentem exortum. Jam animalium obscoeni fetus pluribus locis nuntiabantur: in Sabinis incertus infans natus, masculus an femina esset alter sexdecim jam annorum item ambiguo sexu inventus: Frusinone agnus cum suillo capite, Sinuessæ porcus cum capite humano natus:

VOL. IV.

C

in Lucanis in agro publico equuleus cum quinque pedibus. Foda omnia et deformia, errantisque in alienos fetus naturæ visa. Ante omnia abominati semimares, jussique in mare extemplo deportari; sicut proxime, C. Claudio, M. Livio consulibus, deportatus similis prodigii fetus erat. Nihilominus decemviros adire libros de portento eo jusserunt. Decemviri ex libris res divinas easdem, quæ proxime secundum id prodigium facta essent, imperârunt. Carmen præterea ab ter novenis virginibus cani per Urbem jusserunt, donumque Junoni Reginæ ferri. Ea uti fierent, C. Aurelius consul ex decemvirorum responso curavit. Carmen, sicut patrum memoriâ Livius, ita tum condidit P. Licinius Tegula.

XIII. Expiatis omnibus religionibus, (nam etiam Locris sacrilegium pervestigatum a Q. Minucio erat, pecuniaque ex bonis noxiorum in thesauros reposita) cum consules in provincias proficisci vellent; privati frequentes, quibus ex pecuniâ, quam, M. Valerio, M. Claudio consulibus, mutuam dederant, tertia pensio debebatur eo anno, adierunt senatum; quia consules, cum ad novum bellum, quod magnâ classe magnisque exercitibus gerendum esset, vix ærarium sufficeret, negaverant esse, unde iis in præsentia solveretur. Senatus querentes eos non sustinuit, “Si in Punicum bellum pecuniâ datâ, in Macedonicum quoque bellum uti respublica vellet; aliis ex aliis orientibus bellis, quid aliud quam publicatam, pro beneficio, tamquam ob noxam, suam pecuniam fore?"* Cum et privati æquum postularent, nec tamen sol vendo [ære] alieno respublica esset, quod medium inter æquum et utile erat, decreverunt, "Ut, quoniam magna pars eorum agros vulgo venales esse diceret, et sibimet emtis opus esse; agri publici, qui intra quinquagesimum lapidem esset, copia iis fieret: consules agrum æstimaturos, et in jugera asses vectigales, testandi causâ publicum agrum esse, imposituros; ut, si quis, cum solvere posset populus, pe

« IndietroContinua »