Immagini della pagina
PDF
ePub

euniam habere, quam agrum, mallet, restitueret agrum populo." Læti eam conditionem privati accepêre. Trientius Tabuliusque is ager, quia pro tertiâ parte pecuniæ datus erat, appellatus.

XIV. Tum P. Sulpicius, secundum vota in Capitolio nuncupata, paludatus cum lictoribus profectus ab Urbe, Brundisium venit; et, veteribus militibus voluntariis ex Africano exercitu in legiones descriptis, navibusque ex classe consulis Cornelii lectis, alterâ die quam a Brundisio solvit, in Macedoniam trajecit. Ibi ei præsto fuêre Atheniensium legati, orantes, ut se obsidione eximeret. Missus extemplo Athenas est C. Claudius Centho, cum viginti longis navibus, et militum copiis: neque enim ipse rex Athenas obsidebat : eo maxime tempore Abydum oppugnabat, jam cum Rhodiis et Attalo navalibus certaminibus, neutro feliciter prælio, vires expertus. Sed animos ei faciebat, præter ferociam insitam, fœdus ictum cum Antiocho Syriæ rege, divisæque jam cum eo Ægypti opes; cui, morte auditâ Ptolemæi regis, ambo imminebant. Contraxerant autem sibi cum Philippo bellum Athenienses haudquâquam dignâ causâ, dum ex vetere fortunâ nihil præter animos servant. Acarnanes duo juvenes, per Initiorum dies, non initiati, templum Cereris, imprudentes religionis, cum cæterâ turbâ ingressi sunt. Facile eos sermo prodidit, absurde quædam percontantes; deductique ad antistites templi, cum palam esset, per errorem ingressos, tamquam ob infandum scelus, interfecti sunt. Id tam fœde atque hostiliter factum gens Acarnanum ad Philippum detulit: impetravitque ab eo, ut, datis Macedonum auxiliis, bellum se inferre Atheniensibus pateretur. Hic exercitus, primo terram Atticam ferro ignique depopulatus, cum omnis generis prædâ in Acarnaniam rediit: et irritatio animorum ea prima fuit. Postea justum bellum decretis civitatis ultro indicendo factum. Attalus enim rex, Rhodiique, persecuti cedentem in Macedoniam Phi

Hippum, cum Æginam venissent; rex Piræeum, renovandæ firmandæque cum Atheniensibus societatis causâ, trajecit. Civitas omnis obviam effusa cum conjugibus ac liberis, sacerdotes cum insignibus suis intrantem urbem, ac Dii prope ipsi exciti sedibus suis, exceperunt.

XV. In concionem extemplo populus vocatus, ut rex, quæ vellet, coram ageret: deinde ex dignitate magis visum, scribere eum, de quibus videretur, quam præsentem aut referendis suis in civitatem beneficiis erubescere, aut significationibus acclamationibusque multitudinis, assentatione immodicâ pudorem onerantis. In literis autem, quæ missæ in concionem recitatæque sunt, commemoratio erat beneficiorum primum in civitatem sociam: deinde rerum, quas adversus Philippum gessisset; ad postremum adhortatio, "Capessendum bellum, dum se, dum Rhodios, tum quidem, dum etiam Romanos haberent. Nequidquam postea, si tum cessâssent, prætermissam occasionem quæsituros." Rhodii deinde legati auditi sunt; quorum recens erat beneficium, quod naves longas quatuor Atheniensium, captas nuper a Macedonibus recuperatasque, remiserant: itaque ingenti consensu bellum adversus Philippum decretum. Honores regi primum Attalo immodici, deinde et Rhodiis habiti: tum primum mentio illata de tribu, quam Attalida appellarent, ad decem veteres tribus addendâ: et Rhodiorum populus coronâ aureâ virtutis gratiâ donatus, civitasque Rhodiis data, quemadmodum Rhodii prius Atheniensibus dederant. Secundum hæc rex Attalus Æginam ad classem se recepit. Rhodii Ciam ab Æginâ, inde per insulas Rhodum navigârunt; omnibus, præter Andrum, Parumque, et Cythnum, quæ præsidiis Macedonum tenebantur, in societatem acceptis. Attalum Æginæ, missi in Ætoliam nuntii, exspectatique inde legati, aliquamdiu nihil agentem tenuêre: et neque illos excire ad arma potuit, gaudentes utcumque compositâ cum Philippo pace; et

ipse Rhodiique, si institissent tunc Philippo, egregium liberatæ per se Græciæ titulum habere potuissent; patiendo rursus eum in Hellespontum trajicere, occupantemque Græciæ opportuna loca vires colligere, bellum aluêre; gloriamque ejus gesti perfectique Romanis concesserunt.

XVI. Philippus magis regio animo est usus; qui, cum Attalum Rhodiosque hostes non sustinuisset, ne Romano quidem, quod imminebat, bello territus, Philocle quodam ex præfectis suis cum duobus millibus peditum, equitibus ducentis, ad populandos Atheniensium agros misso, classe traditâ Heraclidi, ut Maroneam peteret, ipse terrâ eodem cum expeditis duobus millibus peditum, equitibus ducentis, pergit. Et Maroneam quidem primo impetu expugnavit : Enum inde cum magno labore, postremo proditione Ganymedis præfecti Ptolemæi, cepit: deinceps alia castella, Cypsela, et Doriscon, et Serrheum, occupat: inde progressus ad Chersonesum, Elæunta et Alopeconnesum, tradentibus ipsis, recepit. Callipolis quoque et Madytos dedita, et castella quædam ignobilia. Abydeni, ne legatis quidem admissis, regi portas clauserunt: ea oppugnatio diu Philippum tenuit: eripique ex obsidione, ni cessatum ab Attalo et Rhodiis foret, potuerunt. Attalus trecentos tantum milites in præsidium, Rhodii quadriremem unam ex classe, cum ad Tenedum staret, miserunt. Eodem postea, cum jam vix sustinerent obsidionem, et ipse Attalus cum trajecisset, spem tantum auxilii ex propinquo ostendit, neque terrâ neque mari adjutis sociis.

XVII. Abydeni primo, tormentis per muros dispositis, non terrâ modo adeuntes aditu arcebant, sed navium quoque stationem infestam hosti faciebant: postea, cum et muri pars strata ruinis, et ad interiorem raptim oppositum murum cuniculis jam perventum esset, legatos ad regem de conditionibus tradendæ urbis miserunt. Paciscebantur autem, ut Rhodiam

quadriremem cum sociis navalibus, Attalique præsidium, emitti liceret; atque ipsis urbe excedere cum singulis vestimentis. Quibus cum Philippus nihil pacati, nisi omnia permittentibus, respondisset; adeo renuntiata hæc legatio ab indignatione simul ac desperatione iram accendit, ut, ad Saguntinam rabiem versi, matronas omnes in templo Dianæ, pueros ingenuos, virginesque, infantes etiam cum suis nutricibus, in gymnasium includi juberent: aurum et argentum in forum deferri, vestem pretiosam in naves Rhodiam Cyzicenamque, quæ in portu erant, congeri: sacerdotes victimasque adduci, et altaria in medio poni. Ibi delecti primum, qui, ubi cæsam aciem suorum, pro diruto muro pugnantem, vidissent, extemplo conjuges liberosque interficerent; aurum, argentum, vestemque, quæ in navibus esset, in mare deficerent; tectis publicis privatisque, quam plurimis locis possent, ignes subjicerent; et, se facinus perpetraturos, præeuntibus exsecrabile carmen sacerdotibus, jurejurando adacti: tum militaris ætas jurare, neminem vivum, nisi victorem, acie excessurum. Hi, memores Deorum, adeo pertinaciter pugnaverunt, ut, cum nox prælium diremtura esset, rex prior, territus rabie eorum, pugnâ abstiterit. Principes, quibus atrocior pars facinoris delegata erat, cum paucos et confectos vulneribus ac lassitudine superesse prælio cernerent, luce primâ sacerdotes cum infulis ad urbem dedendam Philippo mittunt.

XVIII. Ante deditionem, ex iis legatis Romanis qui Alexandriam missi erant, M. Æmilius trium consensu, minimus natu, auditâ obsidione Abydenorum, ad Philippum venit: qui, questus Attalo Rhodiisque arma illata, et quod tum maxime Abydum oppugnaret, cum rex ab Attalo et Rhodiis ultro se bello lacessitum diceret; "Num Abydeni quoque," inquit, "ultro tibi in tulerunt arma?" Insueto vera audire ferocior oratio visa est, quam quæ habenda apud regem esset. "Etas,"

inquit, "et forma, et, super omnia, Romanum nomen te ferociorem facit. Ego autem primum velim, vos foederum memores servare mecum pacem. Si bello laçesseritis, mihi quoque in animo est facere, ut regnum Macedonum nomenque, haud minus quam Romanum, nobile bello sentiatis." Ita dimisso legato, Philippus, auro argentoque, quæ coacervata erant, accepto, hominum prædam omnem amisit: tanta enim rabies multitudinem invasit, ut repente proditos rati, qui pugnantes mortem occubuissent, perjuriumque aliis alii exprobrantes, et sacerdotibus maxime, qui, quos ad mortem devovissent, eorum deditionem vivorum hosti fecissent, repente omnes ad cædem conjugum liberorumque discurrerent, seque ipsi per omnes vias leti interficerent. Obstupefactus eo furore rex, suppressit impetum militum: et, "triduum se ad moriendum Abydenis dare," dixit. Quo spatio plura facinora in se victi ediderunt, quam infesti edidissent victores; nec, nisi quem vincula aut alia necessitas mori prohibuit, quisquam vivus in potestatem venit. Philippus, imposito Abydi præsidio, in regnum rediit. Cum, velut Sagunti exscidium Hannibali, sic Philippo Abydenorum clades ad Romanum bellum animos fecisset, nuntii occurrerunt, consulem jam in Epiro esse, et Apolloniam terrestres copias, navales Corcyram, in hiberna deduxisse.

XIX. Inter hæc, legatis, qui in Africam missi erant de Hamilcare Gallici exercitûs duce, responsum a Carthaginiensibus est, nihil ultra se facere posse, quam ut exsilio eum multarent, bonaque ejus publicarent. Perfugas et fugitivos, quos inquirendo vestigare potuerint, reddidisse; et de eâ re missuros legatos Romam, qui senatui satisfacerent. Ducenta millia -modiûm tritici Romam, ducenta ad exercitum in Macedoniam, miserunt. Inde in Numidiam ad reges profecti legati: dona data Masinissæ, mandataque edita. Equites mille Numidæ (cum duo millia daret) accepti: ipse in naves imponendos curavit; et cum

« IndietroContinua »