Immagini della pagina
PDF
ePub

rem ad consules et ad senatum deferrent, placuit; simul qui de injuriis Masinissæ quererentur.

LXII. Masinissa postquam et infames Carthaginienses, et inter se ipsos discordes sensit, principes propter colloquia Aristonis senatui, senatum propter indicium ejusdem Aristonis populo suspectum; locum injuriæ esse ratus, agrum maritimum eorum et depopulatus est, et quasdam urbes vectigales Carthagi niensium sibi coëgit stipendium pendere. Emporia vocant eam regionem: ora est minoris Syrtis, et agri uberis: una civitas ejus Leptis: ea singula in dies talenta vectigal Carthaginiensibus dedit. Hanc tum regionem et totam infestam Masinissa, et ex quâdam parte dubiæ possessionis, sui regni an Carthaginiensium esset, effecerat: et quia simul ad purganda cri mina, et questum de se Romam eos ituros comperit; qui et illa onerarent suspicionibus, et de jure vectigalium disceptarent, legatos et ipse Romam mittit. Auditi de Tyrio advenâ primum Carthaginienses curam injecêre Patribus, ne cum Antiocho simul et Pœnis bellandum esset. Maxime ea suspició crimen urgebat, quod, quem comprehensum Romam mitti placuisset, nec ipsum, nec navem ejus custodîssent. De agro deinde cum regis legatis disceptari cœptum. Carthaginienses jure finium causam tutabantur: quod intra eos terminos esset, quibus P. Scipio victor agrum, qui juris esset Carthaginiensium, finîsset;" et confessione regis; qui, cum Aphirem profugum ex regno suo, cum parte Numidarum vagantem circa Cyrenas, persequeretur, precario ab se iter per eum ipsum agrum, tamquam haud dubie Carthaginiensium juris, petîsset.' Numidæ et de terminatione Scipionis mentiri eos" arguebant: "et, si quis veram originem juris exigere vellet, quem proprium agrum Carthaginiensium in Africâ esse? Advenis, quantum secto bovis tergo amplecti loci potuerint, tantum ad urbem communiendam precario datum: quidquid Byrsam, sedem suam, excesserint, vi atque

[ocr errors]
[ocr errors]

injuriâ partum habere. Neque eum, de quo agatur, probare eos posse, non modo semper, ex quo cœperint, sed ne diu quidem eos possedisse. Per opportunitates, nunc illos, nunc reges Numidarum, usurpâsse jus; semperque penes eum possessionem fuisse, qui plus armis potuisset. Cujus conditionis res fuerit, priusquam hostes Romanis Carthaginienses, socius atque amicus rex Numidarum esset, ejus sinerent esse: nec se interponerent, quo minus, qui possent, tenerent. Responderi legatis utriusque partis placuit, missuros se in Africam, qui inter populum Carthaginiensem et regem in re præsenti disceptarent. Missi P. Scipio Africanus et C. Cornelius Cethegus et M. Minucius Rufus, auditâ inspectâque re, suspensa omnia, neutro inclinatis sententiis, reliquêre. Id utrum suâ sponte fecerint, an quia mandatum ita fuerit, non tam certum est, quam videtur tempori aptum fuisse, integro certamine eos relinqui: nam, ni ita esset, unus Scipio, vel notitiâ rei, vel auctoritate, ita de utrisque meritus, finire nutu disceptationem potuisset.

EPITOME LIBRI TRICESIMI QUINTI.

P. SCIPIO Africanus, legatus ad Antiochum, Ephesi cum Hannibale, qui se Antiocho junxerat, collocutus est; ut, si fieri posset, metum ei, quem ex populo Romano conceperat, eximeret. Inter alia cum quæreret, quem fuisse maximum imperatorem Hannibal crederet, respondit: Alexandrum Macedonum regem, quod párvâ manu innumerabiles exercitus fudisset; quodque ultimas oras, quas visere supra spem humanam esset, peragrâsset. Quærenti deinde, quem secundum poneret, Pyrrhum, inquit: castra metari primum docuisse; ad hoc, neminem elegantius loca cepisse, præsidia disposuisse. Exsequenti, quem tertium diceret, semet ipsum dixit. Ridens Scipio, "Quidnam tu diceres, si me," inquit: " vicisses?" "Tunc vero," inquit, "me et ante Alexandrum, et ante Pyrrhum, et ante alios posuissem." Inter cætera prodigia, quæ plurima fuisse traduntur, bovem Cn. Domitii consulis locutum, "Roma, cave tibi," refertur. Apparant in Antiochum bellum Romani. Nabis, Lacedæmoniorum tyrannus, incitatus ab Ætolis, qui et Philippum et Antiochum ad inferendum bellum populo Romano sollicitabant, a populo Romano descivit; et, bello adversus Philopomenem Achæorum prætorem gesto, ab Ætolis et ab Alexameno duce eorum interfectus est. Ætoli quoque ab amicitiâ populi Romani defecerunt: cum quibus societate junctâ, Antiochus, Syriæ rex, cum bellum Græciæ intulisset, complures urbes occupavit; inter quas Chalcidem, et totam Eubœam. Res præterea in Liguribus gestas, et apparatum belli ab Antiocho

continet.

LIVI

T. LIVII PATAVINI

LIBER TRICESIMUS QUINTUS.

runt.

I. PRINCIPIO anni quo hæc gesta sunt, Sex. Digitius prætor, in Hispaniâ citeriore, cum civitatibus iis, quæ post profectionem M. Catonis permultæ rebellaverant, crebra magis quam digna dictu prælia fecit, et adeo pleraque adversa, ut vix dimidium militum, quam [quod] acceperat, successori tradiderit. Nec dubium est, quin omnis Hispania sublatura animos fuerit, ni alter prætor, P. Cornelius Cn. F. Scipio, trans Iberum multa secunda prœlia fecisset; quo terrore non minus quinquaginta oppida ad eum defecePrætor hæc gesserat Scipio. Idem, pro prætore, Lusitanos, pervastatâ ulteriori provinciâ, cum ingenti prædâ domum redeuntes, in ipso itinere aggressus, ab horâ tertiâ diei ad octavam incerto eventu pugnavit, numero militum impar, superior aliis: nam et acie frequenti armatis adversus longum et impeditum turbâ pecorum agmen, et recenti milite adversus fessos longo itinere, concurrerat. Tertiâ namque vigiliâ exierant hostes: huic nocturno itineri tres diurnæ horæ accesserant: nec ullâ quiete datâ, laborem viæ prælium exceperat. Itaque, principio pugnæ, vigoris aliquid in corporibus animisque fuit, et turbaverant primo Romanos: deinde æquata paulisper pugna est. In hoc discrimine ludos Jovi, si vi fudisset cecidissetque hostes, proprætor vovit. Tandem gradum acrius intulêre Romani, cessitque Lusitanus: deinde prorsus terga dedit: et, cum institis

sent fugientibus victores, ad duodecim millia hostium sunt cæsa: capti quingenti quadraginta, omnes fere equites; et signa militaria capta centum triginta quatuor. De exercitu Romano septuaginta et tres amissi. Pugnatum haud procul Ilipâ urbe est. Eo victorem opulentum prædæ exercitum P. Cornelius reduxit. Ea omnis ante urbem exposita est; potestasque dominis suas res cognoscendi facta; cætera vendenda quæstori data: quod inde refectum est, militi divisum.

II. Nondum ab Româ profectus erat C. Flaminius prætor, cum hæc in Hispaniâ gerebantur. Itaque tam adversæ, quam secundæ res per ipsum amicosque ejus magnis sermonibus celebrabantur: et tentaverat, quoniam bellum ingens in provinciâ exarsisset, et exiguas reliquias exercitûs ab Sex. Digitio, atque eas ipsas plenas pavoris ac fugæ, accepturus esset, ut únam sibi ex urbanis legionibus decernerent; ad quam cum militem ab se ipso scriptum ex senatûs-consulto adjecisset, eligeret ex omni numero sex millia et quingentos pedites, et equites trecentos, "Eâ se legione (nam in Sex. Digitii exercitu haud multum spei esse) rem gesturum." Seniores negare, "Ad rumores, a privatis temere in gratiam magistratuum confictos, senatûs-consulta facienda esse: nisi quod aut prætores ex provinciis scriberent, aut legati renuntiarent, nihil ratum haberi debere. Si tumultus in Hispaniâ esset, placere, tumultuarios milites extra Italiam scribi a prætore. Mens ea senatûs fuit, ut in Hispaniâ tumultuarii milites legerentur. Valerius Antias et in Siciliam navigâsse, delectûs causâ, C. Flaminium scribit; et ex Siciliâ Hispaniam petentem, tempestate in Africam delatum, vagos milites de exercitu P. Africani sacramento rogâsse: his duarum provinciarum delectibus tertium in Hispaniâ adje

cisse.

[ocr errors]

III. Nec in Italià segnius Ligurum bellum crescebat. Pisas jam quadraginta millia hominum, af

« IndietroContinua »