Immagini della pagina
PDF
ePub

circa urbem erat, incensum est, dirutaque non tecta solum, sed etiam sepulcra: nec divini humanive juris quidquam præ impotenti irâ est servatum.

XXV. Postero die, cum primo clausæ fuissent portæ, deinde subito apertæ, quia præsidium Attali ab Eginâ, Romanique ab Piræeo intraverant urbem, castra ab urbe retulit rex tria ferme millia passuum: inde Eleusinem profectus, spe improviso templi castellique, quod et imminet et circumdatum est templo, capiendi, cum haudquâquam neglectas custodias animadvertisset, et classem a Piraeo subsidio venire, omisso incepto, Megaram, ac protinus Corinthum ducit: et cum Argis Achæorum concilium esse audisset, inopinantibus Achæis, concioni ipsi supervenit. Consultabant de bello adversus Nabin tyrannum Lacedæmoniorum; qui, translato imperio a Philopomene ad Cycliadem, nequâquam parem illi ducem, dilapsa cernens Achæorum auxilia, redintegraverat bellum, agrosque finitimorum vastabat; et jam urbibus quoque erat terribilis. Adversus hunc hostem, cum, quantum ex quâque civitate militum scriberetur, con-* sultarent; Philippus, demturum se eis curam, quod ad Nabin et Lacedæmonios attineret, pollicitus; nec tantum agros sociorum populationibus prohibiturum, sed terrorem omnem belli in ipsam Laconicam, ducto eo extemplo exercitu, translaturum. Hæc oratio cum ingenti hominum assensu acciperetur; "Ita tamen æquum est," inquit, me vestra meis armis tutari, ne mea interim nudentur præsidiis. Itaque, si vobis videtur, tantum parate militum, quantum ad Oreum, et Chalcidem, et Corinthum tuenda satis sit; ut, meis ab tergo tutis, securus bellum Nabidi inferam et Lacedæmoniis. Non fefellit Achæos, quo spectâsset tam benigna pollicitatio, auxiliumque oblatum adversus Lacedæmonios: id quæri, ut obsidem Achæorum juventutem educeret ex Peloponneso, ad illigandam Romano bello gentem. Et id quidem coarguere Cycliadas prætor Achæorum nihil attinere ratus, id modo

VOL. IV.

[ocr errors]

D

eum dixisset, non licere legibus Achæorum de aliis rebus referre, quam propter quas convocati essent; decreto de exercitu parando adversus Nabin facto, concilium fortiter ac libere habitum dimisit; inter assentatores regios ante eam diem habitus. Philippus, magnâ spe depulsus, voluntariis paucis militibus conscriptis, Corinthum atque in Atticam terram rediit.

XXVI. Per eos ipsos dies, quibus Philippus in Achaïâ fuit, Philocles, præfectus regius, ex Eubœâ profectus cum duobus millibus Thracum Macedonumque ad depopulandos Atheniensium fines, e regione Eleusinis saltum Cithæronis transcendit: inde dimidiâ parte militum ad prædandum passim per agros dimissâ, cum parte ipse occultus loco ad insidias opportuno consedit, ut, si ex castello ab Eleusine in prædantes suos impetus fieret, repente hostes effusos ex improviso adoriretur. Non fefellêre insidiæ: itaque revocatis, qui discurrerant ad prædandum, militibus, instructisque, ad oppugnandum castellum Eleusinem profectus, cum multis inde vulneribus recessit, Phi-lippoque se venienti ex Achaïâ conjunxit. Tentata et ab ipso rege oppugnatio ejus castelli est: sed naves Romanæ, a Piræeo venientes, intromissumque præsidium, absistere incepto coëgerunt. Diviso deinde exercitu, rex cum parte Philoclem Athenas mittit, cum parte ipse Piraeum pergit: ut, cum Philocles, subeundo muros et comminandâ oppugnatione, contineret urbe Athenienses, ipsi Piræeum levi cum præsidio relictum expugnandi facultas esset. Cæterum nihilo ei Piræei, quam Eleusinis, facilior, iisdem fere defendentibus, oppugnatio fuit. A Piræeo Athenas repente duxit: inde eruptione subitâ peditum equitumque inter angustias semiruti muri, qui brachiis duobus Piræeum Athenis jungit, repulsus; omissâ oppugnatione urbis, diviso cum Philocle rursus exercitu, ad vastandos agros profectus, cum priorem populationem sepulcris circa urbem diruendis exercuisset, ne quid inviolatum relinqueret, templa Deûm, quæ

pagatim sacrata habebant, dirui atque incendi jussit. Exornata eo genere operum eximie terra Attica, et copiâ domestici marmoris, et ingeniis artificum, præbuit huic furori materiam: neque enim diruere modo ipsa templa, ac simulacra evertere satis habuit; sed lapides quoque, ne integri cumularent ruinas, frangi jussit: et, postquam non tam ira satiata, quam iræ exercendæ materia hæc deerat, agro hostium in Bootiam excessit, nec aliud quidquam dignum memoriâ in Græciâ egit.

XXVII. Consul Sulpicius eo tempore inter Apolloniam ac Dyrrachium ad Apsum flumen habebat castra: quo arcessitum L. Apustium legatum, cum parte copiarum, ad depopulandos hostium fines mittit. Apustius, extrema Macedoniæ populatus, Corrago, et Gerrunio, et Orgesso castellis primo impetu captis, ad Antipatriam, in faucibus angustis sitam urbem, venit: ac primo evocatos principes ad colloquium, ut fidei Romanorum se committerent, pellicere est conatus: deinde, ubi, magnitudine ac moenibus situque urbis freti, dicta adspernabantur, vi atque armis adortus, expugnavit; puberibusque interfectis, prædâ omni militibus concessâ, diruit muros, atque urbem incendit. Hic metus Codrionem, satis validum et munitum oppidum, sine certamine ut dederetur Romanis, effecit. Præsidio ibi relicto, [Ilion] (nomen, propter alteram in Asiâ urbem, quam oppidum, notius) vi capitur. Revertentem legatum ad consulem cum satis magnâ prædâ, Athenagoras quidam, regius præfectus, in transitu fluminis a novissimo agmine adortus, postremos turbavit: ad quorum clamorem et trepidationem cum revectus equo propere legatus signa convertisset, conjectisque in medium sarcinis aciem direxisset ; non tulêre impetum Romanorum militum regii: multi ex iis occisi, plures capti. Legatus, incolumi exercitu reducto ad consulem, remittitur inde extemplo ad classem.

XXVIII. Hac satis felici expeditione bello com

misso, reguli ac principes accola Macedonum in castra Romana veniunt, Pleuratus Scerdilædi filius, et Amynander Athamanum rex, et ex Dardanis Bato, Longari filius. Bellum suo nomine Longarus cum Demetrio Philippi patre gesserat. Pollicentibus auxilia respondit consul, Dardanorum et Pleurati operâ, cum exercitum in Macedoniam induceret, se usurum: Amynandro Ætolos concitandos ad bellum attribuit. Attali legatis (nam ii quoque per id tempus venerant) mandat, ut Æginæ rex, ubi hibernabat, classem Romanam opperiretur: quâ adjunctâ, bello maritimo, sicut ante, Philippum urgeret. Ad Rhodios quoque missi legati, ut capesserent partem belli. Nec Philippus segnius (jam enim in Macedoniam pervenerat) apparabat bellum. Filium Persea, puerum admodum, datis ex amicorum numero, qui ætatem ejus regerent, cum parte copiarum, ad obsidendas angustias quæ ad Pelagoniam sunt, mittit. Sciathum et Peparethum, haud ignobiles urbes, ne classi hostium prædæ ac præmio essent, diruit. Ad Etolos mittit legatos, ne gens inquieta adventu Romanorum fidem mu

taret.

XXIX. Concilium Ætolorum statutâ die, quod Panatolium vocant, futurum erat. Huic ut occurrerent, et legati regis iter accelerârunt, et ab consule missus L. Furius Purpureo legatus venit. Atheniensium quoque legati ad id concilium occurrerunt. Primi Macedones, cum quibus recentissimum fœdus erat, auditi sunt: qui, "nullâ novâ re, nihil se novi habere, quod afferrent," dixerunt: "quibus enim de causis, expertâ inutili societate Romanâ, pacem cum Philippo fecissent, compositam semel servare eos debere. An imitari," inquit unus ex legatis, "Romanorum licentiam, an levitatem dicam, mavultis? qui, cum legatis vestris Romæ responderi ita jussissent, Quid ad nos venitis, Ætoli, sine quorum auctoritate pacem cum Philippo fecistis?' iidem nunc, ut bellum secum adversus Philippum geratis, postulant: et an

Et

tea propter vos, et pro vobis, arma sumta adversus eum simulabant; nunc vos in pace esse cum Philippo prohibent. Messanæ ut auxilio essent, primo in Siciliam [conscenderunt:] iterum, ut Syracusas oppressas ab Carthaginiensibus in libertatem eximerent. Messanam, et Syracusas, et totam Siciliam ipsi habent, vectigalemque provinciam securibus et fascibus subjecerunt. Scilicet, sicut vos Naupacti legibus vestris per magistratus a vobis creatos concilium habetis, socium hostemque libere, quem velitis, lecturi, pacem ac bellum arbitrio habituri vestro; sic Siculorum civitatibus, Syracusas, aut Messanam, aut Lilybæum indicitur concilium. Prætor Romanus conventus agit: eo imperio evocati conveniunt: excelso in suggestu superba jura reddentem, stipatum lictoribus vident: virga tergo, secures cervicibus imminent: et quotannis alium atque alium doininum sortiuntur. Nec id mirari debent aut possunt, cum Italiæ urbes Rhegium, Tarentum, Capuam, ne finitimas nominem, quarum ruinis crevit urbs Romana, ejusdem subjectas videant imperio. Capua quidem, sepulcrum ac monimentum Campani populi, elato et extorri ejecto ipso populo, superest; urbs trunca, sine senatu, sine plebe, sine magistratibus, prodigium; relicta crudelius habitanda, quam si deleta foret. Furor est, si alienigenæ homines, plus linguâ et moribus et legibus, quam maris terrarumque spatio, discreti, hæc tenuerint, sperare, quidquam eodem statu mansurum. Philippi regnum officere aliquid videtur libertati vestræ; qui, cum merito vestro vobis infestus esset, et nihil a vobis ultra quam pacem petiit, fidemque hodie pacis pactæ desiderat? Assuefacite his terris legiones externas, et jugum accipite: sero ae nequidquam, cum dominum Romanum habebitis, socium Philippum quæretis. Etolos, Acarnanas, Macedonas, ejusdem linguæ ho❤ mines, leves ad tempus ortæ causæ disjungunt conjunguntque: cum alienigenis, cum barbaris, æternum omnibus Græcis bellum est, eritque: naturâ enim,

« IndietroContinua »