Immagini della pagina
PDF
ePub

Voverat eam sexdecim annis ante M. Livius consul, quo die Hasdrubalem exercitumque ejus cecidit: idem censor eam faciendam locavit, M. Cornelio, P. Sempronio consulibus. Hujus quoque dedicandæ causâ ludi facti; et eo omnia cum majore religione facta, quod novum cum Antiocho instabat bellum.

XXXVII. Principio ejus anni, quo hæc (jam profecto ad bellum Manio Acilio, manente adhuc Romæ P. Cornelio consule) agebantur, boves duos domitos in Carinis per scalas pervenisse in tegulas ædificii, proditum memoriæ est. Eos vivos comburi, cineremque eorum dejici in Tiberim, aruspices jusserunt. Tarracinæ et Amiterni nuntiatum est aliqueties lapidibus pluisse; Minturnis ædem Jovis et tabernas circa forum de cœlo tactas esse; Vulturni in ostio fluminis duas naves fulmine ictas conflagrâsse. Eorum prodigiorum causâ libros Sibyllinos ex senatûs-consulto decemviri cum adîssent, renuntiârunt,

66

Jejunium instituendum Cereri esse, et id quinto quoque anno servandum: et ut novemdiale sacrum fieret, et unum diem supplicatio esset: coronati supplicarent: et consul P. Cornelius, quibus Diis, quibusque hostiis edidissent decemviri, sacrificaret." Placatis Diis, nunc votis rite solvendis, nunc prodigiis expiandis, in provinciam proficiscitur consul, atque inde Cn. Domitium proconsulem, dimisso exercitu, Romam decedere jussit: ipse in agrum Boiorum legiones induxit.

XXXVIII. Sub idem fere tempus Ligures, lege sacratâ coacto exercitu, nocte improviso castra Q. Minucii proconsulis aggressi sunt. Minucius usque

ad lucem intra vallum militem instructum tenuit; intentus, ne quâ transcenderet hostis munimenta. Primâ luce duabus simul portis eruptionem fecit: nec primo impetu (quod speraverat) Ligures pulsi sunt: duas amplius horas dubium certamen sustinuêre. Postremo, cum alia atque alia agmina erumperent, et integri fessis succederent ad pugnam, tandem Ligures,

inter cætera etiam vigiliis confecti, terga dederunt. Cæsa supra quatuor millia hostium; ex Romanis sociisque minus trecenti perierunt. Duobus fere post mensibus P. Cornelius consul cum Boiorum exercitu signis collatis egregie pugnavit. Duodetriginta millia hostium cæsa, Antias Valerius scribit; capta tria millia et quadringentos; signa militaria centum viginti quatuor; equos mille ducentos triginta; carpenta ducenta quadraginta septem: ex victoribus millé quadringentos octoginta quatuor cecidisse. Ubi ut in

numero scriptori parum fidei sit, (quia in augendo eo non alius intemperantior est) magnam victoriam fuisse apparet, quod et castra capta sunt, et Boii post eam pugnam extemplo dediderunt sese, et quod supplicatio ejus victoriæ causâ decreta ab senatu, victimæque majores cæsæ.

XXXIX. Per eosdem dies M. Fulvius Nobilior ex ulteriore Hispaniâ ovans Urbem est ingressus. Argenti transtulit duodecim millia pondo; bigati argenti centum triginta; auri centum viginti septem pondo. P. Cornelius consul primo, obsidibus a Boiorum gente acceptis, agri parte fere dimidiâ eos multavit; quo, si vellet, populus Romanus colonias mittere posset. Inde, Romam, ut ad triumphum haud dubium, decedens, exercitum dimisit, et adesse Romæ ad diem triumphi jussit: ipse, postero die quam venit, senatu in ædem Bellonæ vocato, cum de rebus ab se gestis disseruisset, postulavit, ut sibi triumphanti liceret in urbem invehi. P. Sempronius Blæsus, tribunus plebis, "non negandum Scipioni, sed differendum honorem triumphi," censebat. "Bella Ligurum Gallicis semper juncta fuisse: eas inter se gentes mutua ex propinquo ferre auxilia. Si P. Scipio, devictis acie Boiis, aut ipse cum victore exercitu in agrum Ligurum transîsset, aut partem copiarum Q. Minucio misisset, qui jam tertium ibi annum dubio detineretur bello, debellari cum Liguribus potuisse. Nunc, ad triumphum frequentandum, deductos esse

milites, qui egregiam navare operam reipublicæ potuissent: possent etiam, si senatus, quod festinatione triumphi prætermissum esset, id restituere differendo triumpho vellet. Juberent consulem cum legionibus redire in provinciam; dare operam, ut Ligures subigantur. Nisi illi cogantur in jus judiciumque populi Romani, ne Boios quidem quieturos: aut pacem aut bellum utrobique habenda. Devictis Liguribus, paucos post menses proconsulem P. Cornelium, multorum exemplo, qui in magistratu non triumphaverunt, triumphaturum esse.

[ocr errors]
[ocr errors]

XL. Ad ea consul, "Neque se Ligures provin ciam sortitum esse, ait, " neque cum Liguribus bellum gessisse, neque triumphum de iis postulare. Q. Minucium confidere brevi, subactis iis, meritum triumphum postulaturum atque impetraturum esse: se de Gallis Boiis postulare triumphum, quos acie vicerit, castris exuerit; quorum gentem, biduo post pugnam, totam acceperit in deditionem; a quibus obsides abduxerit, pacis futuræ pignus. Verum enim➡ vero illud multo majus esse, quod tantum numerum Gallorum occiderit in acie, [quod cum tot] millibus certe Boiorum nemo ante se imperator pugnaverit: plus partem dimidiam ex quinquaginta millibus hominum cæsam, multa millia capta: senes puerosque Boiis superesse. Itaque id quemquam mirari posse, cur victor exercitus, cum hostem in provinciâ neminem reliquisset, Romam venerit ad celebrandum consulis triumphum? Quorum militum si et in aliâ provinciâ operâ uti senatus velit ; utro tandem modo promtiores ad aliud periculum novumque laborem ituros credat, si persoluta iis sine detrectatione prioris periculi laborisque merces sit, an si spem pro re ferentes dimittant, jam semel in primâ spe deceptos? Nam, quod ad se attineat, sibi gloriæ in omnem vitam illo die satis quæsitum esse, quo se, virum optimum judicatum, ad accipiendam Matrem Idæam misisset senatus. Hoc titulo, etsi nec consulatus nec trium

phus adjicitur, satis honestam honoratamque P. Scipionis Nasicæ imaginem fore." Universus senatus non ipse modo ad decernendum triumphum consensit, sed etiam tribunum plebis auctoritate suâ compulit ad remittendam intercessionem. P. Cornelius consul triumphavit de Boiis. In eo triumpho Gallicis carpentis arma signaque et spolia omnis generis transvexit, et vasa ænea Gallica; et cum captivis nobilibus equorum quoque captorum gregem traduxit. Aureos torques transtulit mille quadringentos septuaginta unum ad hoc auri pondo ducenta quadraginta septem, argenti infecti factique in Gallicis vasis, non infabre suo more factis, duo millia trecenta quadraginta pondo, bigatorum nummorum ducenta triginta quatuor. Militibus, qui currum secuti sunt, trecenos vicenos quinos asses divisit; duplex centurioni; triplex equiti. Postero die, concione advocatâ, de rebus ab se gestis, et de injuriâ tribuni bello alieno se illigantis, ut suæ victoriæ fructu se defraudaret, cum disseruisset, milites exauctoratos dimisit.

XLI. Dum hæc in Italiâ geruntur, Antiochus Ephesi securus admodum de bello Romano erat, tamquam non transituris in Asiam Romanis: quam securitatem ei magna pars amicorum aut per errorem aut assentando faciebat. Hannibal unus, cujus eo tempore vel maxima apud regem auctoritas erat, "Magis mirari se," aiebat, "quod non jam in Asiâ essent Romani, quam venturos dubitare. Propius esse, in Asiam ex Græciâ, quam ex Italiâ in Græciam trajicere: et multo majorem causam Antiochum, quam Ætolos, esse: neque enim mari minus quam terrâ pollere Romana arma: jampridem classem circa Maleam esse. Audire sese, nuper novas naves novumque imperatorem rei gerendæ causâ ex Italiâ venisse. Itaque desineret Antiochus pacem sibi ipse spé vanâ facere. In Asiâ, et de ipsâ Asiâ, brevi terrâ marique dimicandum ei cum Romanis esse: et aut imperium

adimendum orbem terrarum affectantibus, aut ipsi regnum amittendum." Unus vera et providere et fideliter prædicere visus: itaque ipse rex navibus, quæ paratæ instructæque erant, Chersonesum petit; ut ea loca, si forte terrâ venirent Romani, præsidiis firmaret: cæteram classem Polyxenidam parare et deducere jussit; speculatorias naves ad omnia exploranda circa insulas dimisit.

XLII. Caius Livius, præfectus Romanæ classis, cum quinquaginta navibus tectis profectus, ab Româ Neapolim, quo ab sociis ejus oræ convenire jusserat apertas naves, quæ ex fœdere debebantur, Siciliam inde petit: fretoque Messanam prætervectus, cum sex Punicas naves ad auxilium missas accepisset, ab Rheginis Locrisque et ejusdem juris sociis debitas exegisset naves, lustratâ classe ad Lacinium, altum petit. Corcyram, quam primam Græciæ civitatium adiit, cum venisset, percontatus de statu belli (necdum enim omnia in Græciâ perpacata erant), et ubi classis Romana esset, postquam audivit, circa Thermopylarum saltum in statione consulem ac regem esse, classem Piræei stare, maturandum ratus omnium rerum causâ, pergit protinus navigare Peloponnesum. Samen Zacynthumque, quia partis Etolorum maluerant esse, protinus depopulatus, Maleam petit; et, prosperâ navigatione usus, paucis diebus Piræeum ad veterem classem pervenit. Ad Scyllæum Eumenes rex cum tribus navibus occurrit; cum Æginæ diu incertus consilii fuisset, utrum ad tuendum rediret regnum, (audiebat enim Antiochum Ephesi navales terrestresque parare copias) an nusquam abscederet ab Romanis, ex quorum fortunâ sua penderet. A Piræeo A. Atilius, traditis successori quinque et viginti navibus tectis, Romam est profectus. Livius unâ et octoginta rostratis navibus, multis præterea minoribus, quæ aut apertæ rostratæ, aut sine rostris speculatoriæ erant, Delum trajecit.

« IndietroContinua »