Immagini della pagina
PDF
ePub

quæ perpetua est, non mutabilibus in diem causis, hostes sunt. Sed, unde cœpit oratio mea, ibi desinet. Hoc eodem loco iidem homines de ejusdem Philippi pace triennio ante decrevistis, iisdem improbantibus eam pacem Romanis, qui nunc pactam et compositam turbare volunt: in quâ consultatione nihil fortuna mutavit, cur vos mutetis, non video."

[ocr errors]

esse.

66

XXX. Secundum Macedonas, ipsis Romanis ita concedentibus jubentibusque, Athenienses, qui, fœda passi, justius in crudelitatem sævitiamque regis invehi poterant, introducti sunt. Deploraverunt vastationem populationemque miserabilem agrorum: Neque id se queri, quod hostilia ab hoste passi forent: esse enim quædam belli jura, quæ ut facere, ita pati sit fas sata exuri, dirui tecta, prædas hominum pecorumque agi, misera magis, quam indigna, patienti Verum enim vero id se queri, quod is, qui Romanos alienigenas et barbaros vocet, adeo omnia simul divina humanaque jura polluerit, ut priore populatione cum infernis Diis, secundâ cum superis, bellum nefarium gesserit: omnia sepulcra monimentaque diruta esse in finibus suis, omnium nudatos manes, nullius ossa terrâ tegi: delubra sibi fuisse, quæ quondam pagatim habitantes in parvis illis castellis vicisque consecrata, ne in unam urbem quidem contributi majores sui deserta reliquerint: circa ea omnia templa Philippum infestos circumtulisse ignes: semiusta et truncata simulacra Deûm inter prostratos jacere postes templorum. Qualem terram Atticam fecerit, exornatam quondam opulentamque, talem eum, si liceat, Ætoliam, Græciamque omnem facturum. Urbis quoque suæ similem deformitatem futuram fuisse, nisi Romani subvenissent: eodem enim scelere urbem colentes Deos, præsidemque arcis Minervam petitam : eodem Eleusine Cereris templum, eodem Piræei Jovem Minervamque; sed ab eorum non templis modo, sed etiam moenibus vi atque armis repulsum, in ea delubra, quæ solâ religione tuta fuerint, sævisse.

Itaque se orare atque obsecrare Ætolos, ut, miserti Atheniensium, ducibus Diis immortalibus, deinde Ro manis, qui secundum Deos plurimum possint, bellum 'susciperent."

Nam

XXXI. Tum Romanus legatus: "Totam orationis meæ formam Macedones primum, deinde Athenienses mutârunt. Nam et Macedones, cum ad conquerendas Philippi injurias in tot socias nobis urbes venissem, ultro accusando Romanos, defensionem ut accusatione potiorem haberem, effecerunt: et Athenienses in Deos superos inferosque nefanda atque inhumana scelera ejus referendo, quid mihi aut cuiquam reliquerunt, quod objicere ultra possim? Eadem Cianos, Abydenos, Eneos, Maronitas, Thasios, Parios, Samios, Larissenses, Messenios hinc ex Achaïâ, existimate queri; graviora etiam acerbioraque eos, quibus nocendi majorem facultatem habuit. quod ad ea attinet, quæ nobis objecit; nisi gloriâ digna sunt, fateor ea defendi non posse. Rhegium, et Capuam, et Syracusas nobis objecit. Rhegium, Pyrrhi bello, legio a nobis, Rheginis ipsis, ut mitteremus, orantibus, in præsidium missa, urbem, ad quam defendendam missa erat, per scelus possedit. Comprobavimus ergo id facinus? an bello persecuti sceleratam legionem, in potestatem nostram redactam tergo et cervicibus pœnas sociis pendere cum coëgissemus, urbem, agros, suaque omnia, cum libertate legibusque, Rheginis reddidimus? Syracusanis oppressis ab externis tyrannis, quo indignius esset, cum tulissemus opem, et fatigati prope per triennium terrâ marique urbe munitissimâ oppugnandâ essemus, cum jam ipsi Syracusani servire tyrannis, quam capi a nobis mallent, captam iisdem armis et liberatam urbem reddidimus. Neque inficias imus, Siciliam provinciam nostram esse, et civitates, quæ in parte Carthaginiensium fuerunt, et uno animo cum illis ad-versus nos bellum gesserunt, stipendiarias nobis ac vectigales esse: quin contra, hoc et vos et omnes

gentes scire volumus, pro merito cuique erga noś fortunam esse. An Campanorum pœnæ, de quâ neque ipsi quidem queri possunt, nos poeniteat? Hi homines, cum pro iis bellum adversus Samnites per annos prope septuaginta cum magnis nostris cladibus gessissemus, ipsos fœdere primum, deinde connubio, atque inde cognationibus, postremo civitate nobis conjunxissemus, tempore nostro adverso primi omnium Italiæ populorum, præsidio nostro fœde interfecto, ad Hannibalem defecerunt: deinde, indignati se obsideri a nobis, Hannibalem ad oppugnandam Romam miserunt. Horum si neque urbs ipsa, neque homo quisquam superesset, quis durius, quam pro merito ipsorum, statutum indignari posset? Plures sibimet ipsi conscientiâ scelerum mortem consciveCæteris runt, quam a nobis supplicio affecti sunt. ita oppidum, ita agros ademimus, ut agrum locumque ad habitandum daremus; urbem innoxiam stare incolumem pateremur; ut, qui hodie videat eam, nullum oppugnatæ captæve ibi vestigium inveniat. quid ego Capuam dico? cum Carthagini victa pacem ac libertatem dederimus. Magis illud est periculum, ne, nimis facile victis ignoscendo, plures ob id ipsum ad experiendam adversus nos fortunam belli incitemus. Hæc pro nobis dicta sint; hæc adversus Philippum; cujus domestica parricidia, et cognatorum amicorumque cædes, et libidinem inhumaniorem prope quam crudelitatem, vos, quo propiores Macedoniæ estis, melius nôstis. Quod ad vos attinet, Ætoli, nos pro vobis bellum suscepimus adversus Philippum: vos sine nobis cum eo pacem fecistis. Et forsitan dicatis, bello Punico occupatis nobis, coactos metu vos leges pacis ab eo, qui tum plus poterat, accepisse et nos, cum alia majora urgerent, depositum a vobis bellum et ipsi omisimus. Nunc et nos, Deûm benignitate Punico perfecto bello, totis viribus nostris in Macedoniam incubuimus; et vobis restituendi vos in amieitiam societatemque nostram fortuna oblata est; nisi

Sed

perire cun cum Philippo, quam vincere cum Romanis, mavultis."

XXXII. Hæc dicta ab Romano cum essent, inelinatis omnium animis ad Romanos, Damocritus, prætor Ætolorum, pecuniâ (ut fama est) ab rege acceptâ, nihil aut huic aut illi parti assensus, "Rem magni discriminis consiliis nullam esse tam inimicam, quam celeritatem," dixit: "celerem enim pœnitentiam, sed eamdem seram atque inutilem, sequi; cum præcipitata raptim consilia neque revocari, neque in integrum restitui possint. Deliberationis autem ejus, cujus ipse maturitatem exspectandam putaret, tempus ita jam nunc statui posse: cum legibus cautum esset, ne de pace bellove, nisi in Panatolico et Pylaïco concilio, ageretur; decernerent extemplo, ut prætor sine fraude, cum de bello aut de pace agere velit, advocet concilium: et, quod tum referatur decernaturque, ut perinde jus ratumque sit, ac si in Panatolico aut Pylaïco concilio actum esset.' Dimissis ita suspensâ re legatis, egregie consultum genti aiebat: nam, utrius partis melior fortuna belli esset, ad ejus societatem inclinaturos. Hæc in concilio lorum acta.

to

XXXIII. Philippus impigre terrâ marique parabat bellum: navales copias Demetriadem in Thessaliam contrahebat. Attalum Romanamque classem principio veris ab Æginâ ratus moturos, navibus maritimæque oræ præfecit Heraclidem, quem et ante præfecerat ipse terrestres copias comparabat, magna se duo auxilia detraxisse Romanis credens, ex unâ parte Ætolos, ex alterâ Dardanos, faucibus ad Pelagoniam a filio Perseo interclusis. Ab consule non parabatur, sed gerebatur jam bellum: per Dassaretiorum fines exercitum ducebat, frumentum, quod ex hibernis extulerat, integrum vehens; quod in usum militi satis esset, præbentibus agris. Oppida vicique partim voluntate, partim metu, se tradebant: quædam vi expugnata; quædam deserta, in montes propinquos

refugientibus barbaris, inveniebantur. Ad Lyncum stativa posuit prope flumen Beuum: inde frumentatum circa horrea Dassaretiorum mittebat. Philippus consternata quidem omnia circa, pavoremque ingentem hominum cernebat; sed parum gnarus, quam partem petîsset consul, alam equitum ad exploran dum, quonam hostes iter intendissent, misit. Idem error apud consulem erat. Movisse ex hibernis regem sciebat, quam regionem petîsset ignorans: is quoque speculatum miserat equites. Hæ duæ alæ ex diverso, cum diu incertis itineribus vagatæ per Dassaretios essent, tandem in unum iter convenerunt. Neutros fefellit, ut fremitus procul hominum equorumque exauditus est, hostes appropinquare. Itaque prius, quam in conspectum venirent, equos armaque expedierant: nec mora, ubi primum hostem vidêre, concurrendi facta est. Forte et numero et virtute, utpote lecti utrimque, haud impares, æquis viribus per aliquot horas pugnârunt. Fatigatio ipsorum equorumque, incertâ victoriâ, diremit prælium. Macedonum quadraginta equites, Romanorum quinque et triginta ceciderunt. Neque eo magis explorati quidquam, in quâ regione castra hostium essent, aut illi ad regem, aut hi ad consulem retulerunt: per transfugas cognitum est, quos levitas ingeniorum, ad cognoscendas hostium res, in omnibus bellis præbet.

XXXIV. Philippus, aliquid et ad caritatem suorum, et ut promtius pro eo periculum adirent, ratus profecturum se, si equitum, qui ceciderant in expeditione, sepeliendorum curam habuisset, afferri eos in castra jussit, ut conspiceretur ab omnibus funeris honos. Nihil tam incertum nec tam inestimabile est, quam animi multitudinis. Quod promtiores ad subeundam omnem dimicationem videbatur facturum, id metum pigritiamque incussit: nam, qui hastis sagittisque et rara lanceis vulnera facta vidissent, cum Græcis Illyriisque pugnare assueti, postquam gladio Hispaniensi detruncata corpora brachiis abscisis, aut

« IndietroContinua »