Immagini della pagina
PDF
ePub

fore potiores. Tempus in posterum diem constituitur, locusque qui maxime medius inter castra Gallorum et Ancyram est visus. Quo cum consul ad tempus cum præsidio quingentorum equitum venisset, nec ullo Gallorum ibi viso, regressus in castra esset, oratores iidem redeunt, excusantes, religione objectâ venire reges non posse: principes gentis, per quos æque res transigi posset, venturos. Consul se quoque Attalum missurum dixit. Ad hoc colloquium utrimque ventum est: trecentos equites Attalus præsidii causâ cum adduxisset, [jacta] sunt pacis conditiones. Finis rei quia absentibus ducibus imponi non poterat, convenit, uti consul regesque eo loco postero die congrederentur. Frustratio Gallorum eo spectabat, primum ut tererent tempus, donec res suas, quibus periclitari nolebant, cum conjugibus ac liberis, trans Halyn flumen trajicerent; deinde, quod ipsi consuli, parum cauto adversus colloquii fraudem, insidiabantur. Mille ad eam rem ex omni numero audaciæ expertæ delegerunt equites. Et successisset fraudi, ni pro jure gentium, cujus violandi consilium initum erat, stetisset Fortuna. Pabulatores lignatoresque Romani in eam partem, in quâ colloquium futurum erat, ducti sunt; tutius id futurum tribunis ratis, quia consulis præsidium et ipsum pro statione habituri erant, hosti oppositum. suam tamen alteram stationem propius castra sexcentorum equitum posuerunt. Consul, affirmante Attalo, venturos reges, et transigi rem posse, profectus e castris, cum, eodem, quo antea, præsidio equitum, quinque millia fere processisset, nec multum a constituto loco abesset, repente concitatis equis cum impetu hostili videt Gallos venientes. Constituit agmen, et expedire tela animosque equitibus jussis, primo constanter initium pugnæ accepit, nec cessit : dein, cum prægravaret multitudo, cedere sensim, nihil confusis turmarum ordinibus, cœpit: postremo, cum jam plus in morâ periculi, quam in ordinibus conservandis præsidii esset, omnes passim in fugam

effusi sunt. Tum vero instare dissipatis Galli, et cædere: magnaque pars oppressa foret, ni statio pabulatorum, sexcenti equites, occurrissent. Ii, procul clamore pavido suorum exaudito, cum tela equosque expedîssent, integri profligatam pugnam acceperunt. Itaque versa extemplo fortuna est, versus in victores a victis terror: et primo impetu fusi Galli sunt, et ex agris concurrebant pabulatores, et undique obvius hostis Gallis erat; ut ne fugam quidem facilem aut tutam haberent, quia recentibus equis Romani fessos sequebantur. Pauci ergo effugerunt: captus est nemo: major multo pars per fidem violati colloquii pœnas morte luerunt. Romani, ardentibus irâ animis, postero die omnibus copiis ad hostem perveniunt.

XXVI. Biduum naturâ montis per se ipsum explorandâ, ne quid ignoti esset, absumsit consul: tertio die, cum auspicio operam dedisset, deinde immolâsset, in quatuor partes divisas copias educit; duas ut medio monte duceret, duas ab lateribus ut adversus cornua Gallorum erigeret. Hostium quod roboris erat, Tectosagi et Trocmi mediam tenebant aciem, millia hominum quinquaginta. Equitatum (quia equorum nullus inter inæquales rupes usus erat) ad pedes deductum, decem millia hominum, ab dextro locaverunt cornu. Ariarathis Cappadoces, et Morzi auxiliares, in lævo quatuor ferme millium numerum explebant. Consul, sicut in Olympo monte, primâ in acie locatâ levi armaturâ, telorum omnis generis ut æque magna vis ad manum esset, curavit. Ubi appropinquârunt, omnia eadem utrimque, quæ fuerant in priore prælio, erant, præter animos, et victoribus ab re secundâ auctos, et hostibus fractos; quia, etsi non ipsi victi erant, suæ gentis hominum cladem pro suâ ducebant. Itaque a paribus initiis cœpta res eumdem exitum habuit. Velut nubes levium telorum conjecta obruit aciem Gallorum: nec aut procurrere quisquam ab ordinibus suis, ne nudarent undique corpus ad ictus, audebant: et stantes, quo densiores

erant, hoc plura, velut destinatum petentibus, vulnera accipiebant. Consul, jam per se turbatis si legionum signa ostendisset, versuros extemplo in fugam omnes ratus, receptis inter ordines velitibus et aliâ turbâ auxiliorum, aciem promovit.

XXVII. Galli, et memoriâ Tolistoboiorum cladis territi, et inhærentia corporibus gerentes tela, fessique et stando et vulneribus, ne primum quidem impetum et clamorem Romanorum tulerunt. Fuga ad castra inclinavit: sed pauci intra munimenta sese recepêre: pars major, dextrâ lævâque prælati, quâ quemque impetus tulit, fugerunt. Victores, usque

ad castra secuti, ceciderunt terga: deinde in castris cupiditate prædæ hæserunt, nec sequebatur quisquam. In cornibus Galli diutius steterunt, quia serius ad eos perventum est: cæterum ne primum quidem conjectum telorum tulerunt. Consul, qui ingressos in castra ab direptione abstrahere non poterat, eos, qui in cornibus fuerant, protinus ad sequendos hostes misit. Per aliquantum spatium secuti, non plus tamen octo millia hominum in fugâ (nam pugna nulla fuit) ceciderunt: reliqui flumen Halyn trajecerunt. Romanorum magna pars eâ nocte in hostium castris mansit; cæteros in sua castra consul reduxit. Postero die captivos prædamque recensuit ; quæ tanta fuit, quantam avidissima rapiendi gens, cum cis montem Taurum omnia armis per multos tenuisset annos, coacervare potuit. Galli, ex dissipatâ passim fugâ in unum locum congregati, magna pars saucii aut inermes, nudati omnibus rebus, oratores de pace ad consulem miserunt. Eos Manlius Ephesum venire jussit ipse, (jam enim medium auctumni erat) locis gelidis propinquitate Tauri montis excedere properans, victorem exercitum in hiberna maritimæ oræ reduxit.

XXVIII. Dum hæc in Asiâ geruntur, in cæteris provinciis tranquillæ res fuerunt. Censores Romæ T. Quintins Flamininus et M. Claudius Marcellus

[blocks in formation]

senatum perlegerunt. Princeps in senatu tertium lectus P. Scipio Africanus: quatuor soli præteriti sunt, nemo curuli usus honore: et in equitatu recensendo mitis admodum censura fuit. Substructionem super Æquimælium in Capitolio, et viam silice sternendam a portâ Capenâ ad Martis locaverunt. Campani, ubi censerentur, senatum consuluerunt: decretum, uti Romæ censerentur. Aquæ ingentes eo anno fuerunt. Tiberis duodecies Campum Martium planaque urbis inundavit. Ab Cn. Manlio con

sule bello in Asiâ cum Gallis perfecto, alter consul M. Fulvius, perdomitis Ætolis, cum trajecisset in Cephalleniam, circa civitates insulæ misit percontatum, utrum se dedere Romanis, an belli fortunam experiri, mallent. Metus ad omnes valuit, ne deditionem recusarent: obsides inde imperatos pro viribus inopis populi, vicenos Nesiota, Cranii, Palenses, et Samæi dederunt. Insperata pax Cephalleniæ affulserat; cum repente una civitas, incertum quam ob causam, Samæi desciverunt. Quia opportuno loco urbs posita esset, timuisse se aiebant, ne demigrare cogerentur ab Romanis: cæterum ipsine sibi eum finxerint metum, et timore vano quietem exuerint, an jactata sermonibus res apud Romanos perlata ad eos sit, nihil comperti est; nisi quod, datis jam obsidibus, repente portas clauserunt; et ne suorum quidem precibus (miserat enim sub muros consul ad tentandam misericordiam parentum populariumque) desistere ab incepto voluerunt. Oppugnari deinde, postquam nihil pacati respondebatur, cœpta urbs est. Apparatum omnem tormentorum machinarumque transvectum ab Ambraciæ oppugnatione habebat: et opera, quæ facienda erant, impigre milites perfecerunt: duobus igitur locis admoti arietes quatiebant muros.

XXIX. Nec ab Samæis quidquam, quo aut opera, aut hostis arceri posset, prætermissum est: duabus tamen maxime resistebant rebus: unâ, interiorem semper juxta validum pro diruto novum obstruentes

murum; alterâ, eruptionibus subitis, nunc in opera hostium, nunc in stationes: et plerumque iis præliis superiores erant. Una ad coërcendos inventa haud magna memoratu res est. Centum funditores ab Ægio et Patris et Dymis acciti. A pueris ii, more quodam gentis, saxis globosis, quibus ferme arenæ immixtis strata litora sunt, fundâ mare apertum incessentes, exercebantur: itaque longius certiusque et validiore ictu, quam Balearis funditor, eo telo usi sunt: et est non simplicis habenæ, ut Balearica aliarumque gentium funda: sed triplex scutale, crebris suturis duratum, ne fluxâ habenâ volutetur in jactu glans; sed, librata cum sederit, velut nervo missa excutiatur. Coronas modici circuli magno ex intervallo loci assueti trajicere, non capita solum hostium vulnerabant, sed quem locum destinâssent oris. Eæ fundæ Samæos cohibuerunt, ne tam crebro, neve tam audacter erumperent; adeo ut precarentur ex muris Achæos, ut parumper abscederent; et se, cum Romanis stationibus pugnantes, quiete spectarent. Quatuor menses obsidionem Same sustinuit. Cum ex paucis quotidie aliqui eorum caderent, aut vulnerarentur, et, qui superarent, fessi et corporibus et animis essent; Romani nocte per arcem, quam Cyatidem vocant, (nam urbs, in mare devexa, in Occidentem vergit) muro superato, in forum pervenerunt. Samæi, postquam captam urbis partem ab hostibus senserunt, cum conjugibus ac liberis in majorem refugerunt arcem: inde postero die dediti, direptâ urbe, sub coronâ omnes venierunt.

XXX. Consul, compositis rebus Cephalleniæ, præsidio Samæ imposito, in Peloponnesum, jam diu arcessentibus Ægiensibus maxime ac Lacedæmoniis, trajecit. Ægium, a principio Achaïci concilii, semper conventus gentis indicti sunt; seu dignitati urbis id, seu loci opportunitati datum est. Hune morem Philopomen eo primum anno labefactare conatus, legem parabat ferre, ut in omnibus civitatibus, quæ

« IndietroContinua »