Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

Harvard dollege Library.

Gift of
Mrs Georg- A warg nt

Mar.23 1924

T. LIVII PATAVINI HISTORIARUM

AB URBE CONDITÂ

LIBRI.

EPITOME LIBRI TRICESIMI PRIMI.

BELLI adversus Philippum Macedoniæ regem, quod intermissum erat, repetiti causæ referuntur hæ: Tempore Initiorum duo juvenes Acarnanes, qui non initiati erant, Athenas venerunt, et in sacrarium Cereris cum aliis popularibus suis intraverunt : ob hoc, tamquam nefas summum commisissent, ab Atheniensibus cæsi sunt. Acarnanes, mortibus suorum commoti, ad vindicandos illos auxilium a Philippo petierunt. Paucis mensibus post pacem Carthaginiensibus datam, quingentesimo quinquagesimo anno ab Urbe conditâ, cum Atheniensium, qui obsidebantur a Philippo, legati auxilium a senatu petissent, et senatus id censuisset ferendum, plebe, quod tot bellorum continuus labor gravis erat, dissentiente, tenuit auctoritas Patrum, ut sociæ civitati ferri opem populus quoque juberet. Bellum id P. Sulpicio consuli mandatum est; qui, exercitu in Macedoniam ducto, equestribus præliis cum Philippo prospere pugnavit. Abydeni a Philippo obsessi, ad exemplum Saguntinorum, suos seque occiderunt. L. Furius prætor Gallos Insubres rebellantes, et Hamilcarem Pænum,

[blocks in formation]

bellum in eâ parte molientem, acie vicit. Hamilcar eo bello occisus est, et millia hominum triginta sex. Præterea expeditiones Philippi regis et Sulpicii consulis, expugnationesque urbium ab utroque factas, continet. Sulpicius consul, adjuvantibus rege Attalo et Rhodiis, bellum gerebat. Triumphavit de Gallis L. Furius prætor.

T. LIVII PATAVINI

LIBER TRICESIMUS PRIMUS.

I. Me quoque juvat, velut ipse in parte laboris ac periculi fuerim, ad finem belli Punici pervenisse : nam, etsi profiteri ausum, perscripturum res omnes Romanas, in partibus singulis tanti operis fatigari minime conveniat ; tamen, cum in mentem venit, tres et sexaginta annos (tot enim sunt a primo Punico ad secundum bellum finitum) æque multa volumina occupâsse mihi, quam occupârint quadringenti octoginta octo anni a conditâ Urbe ad Ap. Claudium consulem, qui primus bellum Carthaginiensibus intulit; jam provideo animo, velut qui proximis litori vadis inducti mare pedibus ingrediuntur, quidquid progredior, in vastiorem me altitudinem, ac velut profundum invehi, et crescere pæne opus, quod prima quæque perficiendo minui videbatur. Pacem Punicam bellum Macedonicum excepit; periculo haudquaquam comparandum, aut virtute ducis, aut militum robore; claritate regum antiquorum, vetustâque famâ gentis, et magnitudine imperii, quo multam quondam Europæ, majorem partem Asiæ obtinuerant armis, prope nobilius. Cæterum cæptum bellum adversus Philippum decem ferme ante annis, triennio prius depositum erat, cum Ætoli et belli et pacis fuissent causæ. Vacuos deinde pace Punicâ jam Romanos, et infensos Philippo, cum ob infidam adversus Ætolos aliosque regionis ejusdem socios pacem, tum ob auxilia cum pecuniâ nuper in Africam missa Hannibali Pænisque,

[ocr errors]

preces Atheniensium, quos agro pervastato in urbed compulerat, excitaverunt ad renovandum bellum.

II. Sub idem fere tempus, et ab Attalo rege et Rhodiis legati venerunt, nuntiantes, Asiæ quoque civitates sollicitari. His legationibus responsum est, curæ Asianam rem senatui fore. Consultatio de Macedonico bello integra ad consules, qui tunc in prælio cum Boiis erant, rejecta est. Interim ad Ptolemæum Ægypti regem legati tres missi, C. Claudius Nero, M. Æmilius Lepidus, P. Sempronius Tuditanus, ut et annuntiarent victum Hannibalem Pænosque, et gratias agerent regi, quod in rebus dubiis, cum finitimi etiam socii Romanos desererent, in fide mansisset ; et peterent, ut, si coacti injuriis bellum adversus Philippum suscepissent, pristinum animum erga populum Romanum conservaret. Eodem fere tempore P. Ælius consul in Galliâ, cum audisset, a Boiis ante suum adventum incursiones in agros sociorum factas, duabus legionibus subitariis tumultûs ejus causâ scriptis, additisque ad eas quatuor cohortibus de exercitu suo, C. Oppium præfectum sociûm hac tumultuariâ manu per Umbriam (quam tribum Sappiniam vocant) agrum Boiorum invadere jussit: ipse eodem, aperto itinere, per medios montes duxit. Oppius, ingressus hostium fines, primo populationes satis prospere ac tuto fecit : delecto deinde ad Castrum Mutilum satis idoneo loco, ad demetenda frumenta (jam enim maturæ erant segetes) profectus, neque explorato circa, nec stationibus satis firmis, quæ armatæ inermes atque operi intentos tutarentur, positis, improviso impetu Gallorum cum frumentatoribus est circumventus. Inde pavor fugaque etiam armatos cepit. Ad septem millia hominum palata per segetes sunt cæsa; inter quos ipse C. Oppius præfectus : cæteri in castra metu compulsi, inde sine certo duce consensu militari proximâ nocte, relictâ · magnâ parte rerum suarum, ad consulem per saltus prope invios pervenêre: qui, nisi quod populatus est

« IndietroContinua »