Immagini della pagina
PDF
ePub

ramos impediebant. Cretensium una cohors non inutilis erat: sed ea quoque ipsa, ut, si quis impetum faceret, in patentem vulneri equum equitemque sagittas conjicere poterat, ita adversus scuta Romana nec ad trajiciendum satis magnam vim habebat, nec aperti quidquam erat, quod peteret. Itaque id ut vanum teli genus senserunt esse, saxis passim totâ valle jacentibus incessebant hostem. Ea, majore cum sonitu, quam vulnere ullo, pulsatio scutorum parumper succedentes Romanos tenuit: deinde, iis quoque spretis, partim, testudine factâ, per adversos vadunt hostes; partim, brevi circuitu cum in jugum collis evasissent, trepidos ex præsidiis stationibusque Macedonas deturbant; et, ut in locis impeditis difficili fugâ, plerosque etiam obtruncant.

XL. Ita angustiæ minore certamine, quam quod animis proposuerant, superatæ, et in Eordæam perventum; ubi pervastatis passim agris, in Elimeam se recepit: inde impetum in Orestidem fecit; et oppidum Celetrum est aggressus, in peninsulâ situm. Lacus moenia cingit: angustis faucibus unum ex continenti iter est. Primo, situ ipso freti, clausis portis, imperium abnuêre: deinde, postquam signa ferri, ac testudine succedi ad portam, obsessasque fauces agmine hostium viderunt, priusquam experirentur certamen, metu in deditionem venerunt. Ab Celetro in Dassaretios processit, urbemque Pelium vi cepit. Servitia inde cum cæterâ prædâ abduxit, et libera capita sine pretio dimisit; oppidumque iis reddidit, præsidio valido imposito: nam et sita opportune urbs erat ad impetus in Macedoniam faciendos. Ita peragratis hostium agris, consul in loca jam pacata ad Apolloniam, unde orsus bellum erat, copias reduxit. Philippum averterant Ætoli, et Athamanes, et Dardani, et tot bella repente alia ex aliis locis exorta. Adversus Dardanos, jam recipientes ex Macedoniâ sese, Athenagoram cum expeditis peditibus ac majore parte equitatûs misit, jussum instare ab tergo abeuntibus,

et, carpendo postremum agmen, segniores eos ad movendos domo exercitus efficere. Ætolos Damocritus prætor, qui moræ ad decernendum bellum ad Naupactum auctor fuerat, idem proximo concilio ad arma conciverat, post famam equestris ad Octolophum pugnæ, Dardanorumque et Pleurati cum Illyriis transitum in Macedoniam, ad hæc classis Romanæ adventum in Oreum, et, super circumfusas tot Macedoniæ gentes, maritimam quoque instantem obsidionem.

XLI. Hæ causæ Damocritum Ætolosque restituerant Romanis: et, Amynandro rege Athamanum adjuncto, profecti Cercinium obsedêre. Clauserant

portas, incertum vi an voluntate, quia regium habebant præsidium. Cæterum intra paucos dies captum est Cercinium, atque incensum: qui superfuerant e magnâ clade, liberi servique, inter cæteram prædam abducti. Is timor omnes, qui circumcolunt Boben paludem, relictis urbibus, montes coëgit petere. Ætoli, inopiâ prædæ inde aversi, in Perrhæbiam ire pergunt. Cyretias ibi vi capiunt, fœdeque diripiunt: qui Malloam incolunt, voluntate in deditionem societatemque accepti. Ex Perrhæbiâ Gomphos petendi Amynander auctor erat: et imminet Athamania huic urbi, videbaturque expugnari sine magno certamine posse. Ætoli campos Thessaliæ opimos ad prædam petiêre : sequente, quamquam non probante, Amynandro, nec effusas populationes Ætolorum, nec castra, quo fors tulisset loco, sine ullo discrimine ac curâ muniendi, posita. Itaque, ne temeritas eorum negligentiaque sibi ac suis etiam cladis alicujus causa esset, cum campestribus locis subjicientes eos castra Phecado urbi videret, ipse paulo plus quingentorum passuum inde tumulum suis, quamvis levi munimento tutum, cepit. Cum Ætoli, nisi quod populabantur, vix meminisse viderentur, se in hostium agro esse; alii palati semiermes vagarentur, alii in castris sine stationibus per somnum vinumque dies noctibus æqua

rent, Philippus inopinantibus advenit: quem cum adesse refugientes ex agris quidam pavidi nuntiâssent, trepidare Damocritus cæterique duces: et erat forte meridianum tempus, quo plerique graves cibo sopiti jacebant. Excitare igitur alii alios, jubere arma capere, alios dimittere ad revocandos, qui palati per agros pradabantur: tantaque trepidatio fuit, ut sine gladiis quidam equitum exirent, loricas plerique non induerent. Ita raptim educti, cum universi sexcentorum ægre simul equites peditesque numerum explêssent, incidunt in regium equitatum, numero, animis, armisque præstantem. Itaque primo impetu fusi, vix tentato certamine, turpi fugâ repetunt castra: cæsi captique quidam, quos equites ab agmine fugientium interclusêre.

XLII. Philippus, suis jam vallo appropinquantibus, receptui cani jussit: fatigatos enim equos virosque, non tam prœlio, quam itineris simul longitudine, simul præproperâ celeritate, habebat. Itaque turmatim equites, invicemque manipulos levis armaturæ, aquatum ire et prandere jubet: alios in statione armatos retinet, opperiens agmen peditum, tardius ductum propter gravitatem armorum. Quod ubi advenit, et ipsis imperatum, ut, statutis signis, armisque ante se positis, raptim cibum caperent, binis ternisve summum ex manipulis aquandi causâ missis: interim eques cum levi armaturâ paratus instructusque stetit, si quid hostis moveret. Ætoli, (jam enim et, quæ per agros multitudo sparsa fuerat, receperat se in castra) ut defensuri munimenta, circa portas vallumque armatos disponunt, dum quietos hostes ipsi feroces ex tuto spectabant. Postquam mota signa Macedonum sunt, et succedere ad vallum parati atque instructi cœpêre, omnes repente, relictis stationibus, per aversam partem castrorum ad tumulum, ad castra Athamanum perfugiunt. Multi in hac quoque tam trepidâ fugâ capti cæsique sunt Ætolorum. Philippus, si satis diei superesset, non dubius, quin Atha

manes quoque exui castris potuissent, die per prœlium, deinde per direptionem castrorum absumto, sub tumulo in proximâ planitie consedit, primâ luce insequentis diei hostem aggressurus. Sed Ætoli eodem pavore, quo sua castra reliquerant, nocte proximâ dispersi fugerunt. Maximo usui fuit Amynander, quo duce Athamanes, itinerum periti, summis montibus, per calles ignotos sequentibus eos hostibus, in Ætoliam perduxerunt. Non ita multos in dispersâ fugâ error intulit in Macedonum equites, quos luce primâ Philippus, ut desertum tumulum vidit, ad carpendum hostium agmen misit.

XLIII. Per eos dies et Athenagoras, regius præfectus, Dardanos recipientes se in fines adeptus, postremum agmen primo turbavit: dein, postquam Dardani conversis signis direxêre aciem, æqua pugna justo prælio erat: ubi rursus procedere Dardani cœpissent, equite et levi armaturâ regii, nullum talis auxilii genus habentes Dardanos, oneratos iminobilibus armis, vexabant: et loca ipsa adjuvabant. Occisi perpauci sunt, plures vulnerati, captus nemo, quia non excedunt temere ordinibus suis, sed confertim et pugnant, et cedunt. Ita damna Romano accepta bello, duabus per opportunas expeditiones coërcitis gentibus, restituerat Philippus, incepto forti, non prospero solum eventu. Minuit deinde ei forte oblata res hostium Ætolorum numerum. Scopas princeps gentis, ab Alexandriâ magno cum pondere auri ab rege Ptolemæo missus, sex millia peditum et equites mercede conductos Ægyptum avexit: nec ex juventute Ætolorum quemquam reliquisset, ni Damocritus, nunc belli quod instaret, nunc futuræ solitudinis, admonens, (incertum curâ gentis, an ut adversaretur Scopæ, parum donis cultus) partem juniorum castigando domi continuisset. Hæc eâ æstate ab Romanis Philippoque gesta erant.

XLIV. Classis a Corcyrâ ejusdem principio æstatis cum L. Apustio legato profecta, Maleâ superatâ,

circa Scyllæum agri Hermionici Attalo regi conjuncta est. Tum vero Atheniensium civitas, cui odio in Philippum per metum jam diu moderata erat, id omne in auxilii præsentis spem effudit: nec unquam ibi desunt linguæ promtæ ad plebem concitandam ; quod genus, cum in omnibus liberis civitatibus, tum præcipue Athenis, ubi oratio plurimum pollet, favore multitudinis alitur. Rogationem extemplo tulerunt, plebesque scivit, "ut Philippi statuæ, imagines omnes, nominaque earum, item majorum ejus virilis ac muliebris sexûs omnium, tollerentur, delerenturque: dies festi, sacra, sacerdotes, quæ ipsius majorumve ejus honoris causâ instituta essent, omnia profanarentur. Loca quoque, in quibus positum aliquid inscriptumve honoris ejus causâ fuisset, detestabilia esse; neque in iis quidquam postea poni dedicarique placere eorum, quæ in loco puro poni dedicarique fas esset. Sacerdotes publicos, quotiescumque pro populo Atheniensi, sociisque, et exercitibus, et classibus eorum precarentur, toties detestari atque exsecrari Philippum, liberos ejus, regnumque, terrestres navalesque copias, Macedonum genus omne nomenque." Additum decreto, Si quis quid postea, quod ad notam ignominiamque Philippi pertineret, ferret, id omne populum Atheniensem jussurum; si quis contra ignominiam, prove honore ejus dixisset, fecissetve, qui occidisset eum, jure cæsurum :" postremo inclusum, "Ut omnia, quæ adversus Pisistratidas decreta quondam erant, eadem in Philippo servarentur. Athenienses quidem literis verbisque, quibus solis valent, bellum adversus Philippum gere

bant.

[ocr errors]

66

XLV. Attalus Romanique, cum Piræeum primo ab Hermione petîssent, paucos ibi morati dies, oneratique æque immodicis ad honores sociorum, atque in irâ adversus hostem fuerant, Atheniensium decretis, navigant a Piræeo Andrum: et cum in portu, quem Gaureleon vocant, constitissent, missis, qui

« IndietroContinua »