Immagini della pagina
PDF
ePub

Boiorum fines, et cum Ingaunis Liguribus fœdus icit, nihil, quod esset memorabile, aliud in provinciâ cum gessisset, Romam rediit.

III. Cum primum senatum habuit, universis postulantibus, ne quam prius rem, quam de Philippo sociorumque querelis, ageret; relatum extemplo est.: decrevitque frequens senatus, ut P. Ælius consul, quem videretur ei, cum imperio mitteret, qui, classe acceptâ, quam ex Siciliâ Cn. Octavius reduceret, in Macedoniam trajiceret. M. Valerius Lævinus proprætor missus, circa Vibonem duodequadraginta navibus ab Cn. Octavio acceptis, in Macedoniam transmisit. Ad quem cum M. Aurelius legatus venisset, edocuissetque eum, quantos exercitus, quantum navium numerum comparâsset rex, et quemadmodum circa omnes non continentis modo urbes, sed etiam insulas, partim ipse adeundo, partim per legatos, conciret homines ad arma; majore conatu Romanis id capessendum bellum esse, ne, cunctantibus iis, auderet Philippus, quod Pyrrhus prius ausus ex aliquanto minore regno esset; hæc eadem scribere Aurelium consulibus et senatui placuit.

IV. Exitu hujus anni, cum de agris veterum mi. litum relatum esset, qui ductu atque auspicio P. Scipionis in Africâ bellum perfecissent; decreverunt Pa tres, ut M. Junius prætor urbis, si ei videretur, decemviros agro Samniti Apuloque, quod ejus publicum populi Romani esset, metiendo dividendoque crearet. Creati P. Servilius, Q. Cæcilius Metellus, C. et M. Servilii, (Geminis ambobus cognomen erat) L. et A. Hostilii Catones, P. Villius Tappulus, M. Fulvius Flaccus, P. Ælius Pætus, Q. Flaminius. Per eos dies, P. Elio consule comitia habente, creati consules P. Sulpicius Galba, C. Aurelius Cotta. Prætores exinde facti, Q. Minucius Rufus, L. Furius Purpureo, Q. Fulvius Gillo, Cn. Sergius Plancus. Ludi Romani scenici eo anno magnifice apparateque

facti ab ædilibus curulibus, L. Valerio Flacco et L. Quintio Flaminino: biduum instauratum est: frumentique vim ingentem, quod ex Africâ P. Scipio miserat, quaternis æris populo cum summâ fide et gratiâ diviserunt. Et plebeii ludi ter toti instaurati ab ædilibus plebis, L. Apustio Fullone, et Q. Minucio Rufo, qui ex ædilitate prætor creatus erat: et Jovis epulum fuit ludorum causâ.

V. Anno quingentesimo quinquagesimo ab Urbe conditâ, P. Sulpicio Galbâ, C. Aurelio consulibus, bellum cum rege Philippo initum est, paucis mensibus post pacem Carthaginiensibus datam. Omnium primum eam rem Idibus Martiis, quo die tum consulatus inibatur, P. Sulpicius consul retulit: senatusque decrevit, uti consules majoribus hostiis rem divinam facerent, quibus Diis ipsis videretur, cum precatione eâ: "Quam rem senatus populusque Romanus de republicâ deque ineundo novo bello in animo haberet, ea res uti populo Romano, sociisque, ac nomini Latino, bene ac feliciter eveniret:" secundum rem divinam precationemque, ut de republicâ deque provinciis senatum consulerent. Per eos dies, opportune irritandis ad bellum animis, et literæ a M. Aurelio legato, et M. Valerio Lævino proprætore allata: et Atheniensium nova legatio venit, quæ regem appropinquare finibus suis nuntiaret; brevique, non agros modo, sed urbem etiam in ditione ejus futuram, nisi quid in Romanis auxilii foret. Cum pronuntiâssent consules, rem divinam rite perfectam esse, et precationem admisisse Deos aruspices respondere, lætaque exta fuisse, et prolationem finium, victoriamque, et triumphum portendi; tum litera Valerii Aureliique lectæ, et legati Atheniensium auditi. Senatûs inde consultum factum est, ut sociis gratiæ agerentur; quod, diu sollicitati, ne obsidionis quidem metu fide decessissent: de auxilio mittendo tum [respondere] placere, cum consules provincias sortiti essent; atque

is consul, cui Macedonia provincia evenisset, ad populum tulisset, ut Philippo regi Macedonum indiceretur bellum.

VI. P. Sulpicio provincia Macedonia sorte evenit, isque rogationem promulgavit, "Vellent, juberent, Philippo regi, Macedonibusque qui sub regno ejus essent, ob injurias armaque illata sociis populi Romani, bellum indici." Alteri consuli Aurelio Italia provincia obtigit. Prætores exinde sortiti sunt, Cn. Sergius Plancus urbanam, Q. Fulvius Gillo Siciliam, Q. Minucius Rufus Bruttios, L. Furius Purpureo Galliam. Rogatio de bello Macedonico primis comitiis ab omnibus ferme centuriis antiquata est. Id cum fessi diuturnitate et gravitate belli suâ sponte homines tædio laborum periculorumque fecerant, tum Q. Bæbius tribunus plebis, viam antiquam criminandi Patres ingressus, incusaverat bella ex bellis seri, ne pace unquam frui plebs posset. Egre eam rem passi Patres; laceratusque probris in senatu tribunus plebis: et consulem prò se quisque hortari, ut de integro comitia rogationi ferendæ ediceret, castigaretque segnitiem populi; atque doceret, quanto damno dedeco→ rique dilatio ea belli futura esset.

VII. Consul, in Campo Martio comitiis habitis, priusquam centurias in suffragium mitteret, concione advocatâ, "Ignorare," inquit, "videmini mihi, Quirites, non, utrum bellum an pacem habeatis, vos consuli (neque enim liberum id vobis permittit Philippus, qui terrâ marique ingens bellum molitur), sed utrum in Macedoniam legiones transportetis, an hostem in Italiam accipiatis. Hoc quantum intersit, si unquam ante alias, Punico certe proximo bello experti estis. Quis enim dubitat, quin, si Saguntinis obsessis fidemque nostram implorantibus impigre tulissemus opem, sicut patres nostri Mamertinis tulerant, totum in Hispaniam aversuri bellum fuerimus, quod, cunctando, cum summâ clade nostrâ in Italiam accepimus? Ne illud quidem dubium est, quin hunc ipsum Philippum,

pactum jam per legatos literasque cum Hannibale in Italiam trajicere, misso cum classe Lævino, qui ultro ei bellum inferret, in Macedoniâ continuerimus: et quod tunc fecimus, cum hostem Hannibalem in Italiâ haberemus, id nunc, pulso Italiâ Hannibale, devictis Carthaginiensibus, cunctamur facere? Patiamur, expugnandis Athenis, sicut Sagunto expugnando Hannibalem passi sumus, segnitiem nostram experiri regem. Non quinto inde mense, quemadmodum ab Sagunto Hannibal, sed quinto inde die, quam ab Corintho solverit naves, in Italiam perveniet. Ne æquaveritis Hannibali Philippum, ne Carthaginiensibus Macedonas; Pyrrho certe æquabitis: [dico, quantum vel vir viro, vel gens genti præstat.] Minima accessio semper Epirus regno Macedoniæ fuit, et hodie est. Peloponnesum totam in ditione Philippus habet, Argosque ipsos, non vetere famâ magis quam morte Pyrrhi nobilitatos. Nostra nunc compara: quanto magis florentem Italiam, quanto magis integras res, salvis ducibus, salvis tot exercitibus, quos Pu nicum postea bellum absumsit, aggressus Pyrrhus tamen concussit, et victor prope ad ipsam urbem Romam venit! Nec Tarentini modo, oraque illa Italiæ, quam Majorem Græciam vocant, ut linguam, ut nomen secutos crederes, sed Lucanus, et Bruttius, et Samnis, a nobis defecerunt. Hæc vos, si Philippus in Italiam transmiserit, quietura aut mansura in fide creditis? Manserunt enim Punico postea bello! Nunquam isti populi, nisi cum deerit, ad quem desciscant, a nobis non deficient. Si piguisset vos in Africam trajicere, hodie in Italiâ Hannibalem et Carthaginienses hostes haberetis. Macedonia potius, quam Italia, bellum habeat: hostium urbes agrique ferro atque igni vastentur. Experti jam sumus foris nobis, quam domi, feliciora potentioraque arma esse. in suffragium, bene juvantibus Diis; et, quæ Patres censuerunt, vos jubete. Hujus vobis sententiæ non consul modo auctor est, sed etiam Dii immortales

Ite

qui mihi sacrificanti, precantique, ut hoc bellum mihi, senatui, vobisque, et sociis ac nomini Latino, classibus exercitibusque nostris, bene ac feliciter eveniret, læta omnia prosperaque portendêre."

VIII. Ab hac oratione in suffragium missi, "uti rogârat," bellum jusserunt. Supplicatio inde a consulibus in triduum ex senatûs-consulto indicta est, obsecratique circa omnia pulvinaria Dii, ut, quod bellum cum Philippo populus jussisset, id bene ac feliciter eveniret. Consultique feciales ab consule Sulpicio, bellum, quod indiceretur regi Philippo, utrum ipsi utique nuntiari juberent; an satis esset, in finibus regni quod proximum præsidium esset, eo nuntiari? feciales decreverunt, utrum eorum fecisset, recte facturum. Consuli a Patribus permissum, ut, quem videretur, ex iis qui extra senatum essent, legatum mitteret ad bellum regi indicendum. Tum de exercitibus consulum prætorumque actum : consules binas legiones scribere jussi, veteres dimittere exercitus. Sulpicio, cui novum ac magni nominis bellum decretum erat, permissum, ut, de exercitu quem P. Scipio ex Africâ deportâsset, voluntarios, quos posset, duceret; invitum ne quem militem veterem ducendi jus esset. Prætoribus L. Furio Purpureoni et Q. Minucio Rufo quina millia sociûm Latini nominis consul daret; quibus præsidiis alter Galliam, alter Bruttios provinciam obtineret. Q. Fulvius Gillo et ipse jussus ex eo exercitu, quem P. Ælius consul habuisset, ut quisque minime multa stipendia haberet, legere, donec et ipse quinque millia sociûm ac nominis Latini effecisset; id præsidio Siciliæ provincia esset. M. Valerio Faltoni, qui prætor priore anno Campaniam provinciam habuerat, prorogatum in annum imperium est; uti proprætor in Sardiniam trajiceret, atque de exercitu, qui ibi esset, quinque millia sociûm nominis Latini, qui eorum minime multa stipendia [haberet,] legeret. Et consules duas urbanas legiones scribere jussi; quæ, si quo res posceret,

« IndietroContinua »