Immagini della pagina
PDF
ePub

ter insuper, accessio invidiæ, mactetur." M. Cato suasit rogationem, (exstat oratio ejus De Pecuniâ Regis Antiochi) et Mummios tribunos auctoritate deterruit, ne adversarentur rogationi. Remittentibus ergo his intercessionem, omnes tribus, "uti rogâssent," jusserunt.

LV. Ser. Sulpicio deinde referente, quem rogatione Petilliâ quærere vellent, Q. Terentium Culleonem Patres jusserunt. Ad hunc prætorem, adeo amicum Corneliæ familiæ, ut, qui Romæ mortuum elatumque P. Scipionem (est enim ea quoque fama) tradunt, pileatum, sicut in triumpho ierat, in funere quoque ante lectum îsse, memoriæ prodiderint, et ad portam Capenam mulsum prosecutis funus dedisse, quod ab eo inter alios captivos in Africâ ex hostibus receptus esset; aut adeo inimicum eumdem, ut propter insignem simultatem ab eâ factione, quæ adversa Scipionibus erat, delectus sit potissimum ad quæstionem exercendam ; cæterum ad hunc nimis æquum aut iniquum prætorem reus extemplo factus L. Scipio: simul et delata et recepta nomina legatorum ejus, A. et L. Hostiliorum Catonum, et C. Furii Aculeonis quæstoris: et, ut omnia contacta societate peculatûs viderentur, scribæ quoque duo et accensus. L. Hostilius, et scribæ, et accensus, priusquam de Scipione judicium fieret, absoluti sunt: Scipio, et A. Hostilius legatus, et C. Furius damnati: "Quo commodior pax Antiocho daretur, Scipionem sex millia pondo auri, quadringenta octoginta argenti plus accepisse, quam in ærarium retulerit: A. Hostilium octoginta pondo auri, argenti quadringenta tria: Furium quæstorem auri pondo centum triginta, argenti ducenta." Has ego summas auri et argenti relatas apud Antiatem inveni. In L. Scipione malim equidem librarii mendum, quam mendacium scriptoris, esse in summâ auri atque argenti: similius enim veri est, argenti quam auri majus pondus fuisse; et potius quadragies, quam ducenties quadragies, litem æstimatam: eo magis, quod, tantæ summæ rationem

etiam ab ipso P. Scipione requisitam esse in senatu,
tradunt; librumque rationis ejus, cum Lucium fra-
trem afferre jussisset, inspectante senatu, suis ipsum
manibus concerpsisse; indignantem, quod, cum bis
millies in ærarium intulisset, quadragies ratio ab se
posceretur. Ab eâdem fiduciâ animi, cum quæstores
pecuniam ex ærario contra legem promere non aude-
rent, poposcisse claves, et se aperturum ærarium dix-
isse, qui, ut clauderetur, effecisset.

LVI. Multa alia, in Scipionis exitu maxime vitæ,
dieque dictâ, morte, funere, sepulcro, in diversum
trahunt; ut, cui famæ, quibus scriptis assentiar, non
habeam. Non de accusatore convenit: alii M. Næ-
vium, alii Petillios, diem dixisse scribunt: non de
tempore, quo dicta dies sit: non de anno, quo mor-
tuus sit: non ubi mortuus aut elatus sit. Alii Ro-
mæ, alii Literni, et mortuum et sepultum : utrobique
monimenta ostenduntur et statuæ. Nam et Literni
monimentum, monimentoque statua superimposita
fuit, quam tempestate disjectam nuper vidimus ipsi:
et Romæ, extra portam Capenam, in Scipionum mo-
nimento tres statuæ sunt; quarum duæ P. et L.
Scipionum dicuntur esse, tertia poëtæ Q. Ennii. Nec
inter scriptores rerum discrepat solum, sed orationes
quoque, si modo ipsorum sunt, quæ feruntur, P.
Scipionis et Ti. Gracchi abhorrent inter se.

Index

orationis P. Scipionis nomen M. Nævii tribuni plebis
habet: ipsa oratio sine nomine est accusatoris: ne-
bulonem modo, modo nugatorem appellat. Ne Grac-
chi quidem oratio aut Petilliorum, accusatorum Afri-
cani, aut diei dictæ Africano, ullam mentionem ha→
bet. Alia tota serenda fabula est Gracchi orationi
conveniens: et illi auctores sequendi sunt, qui, cum
L. Scipio et accusatus et damnatus sit pecuniæ captæ
ab rege, legatum in Etruriâ fuisse Africanum tra-
dunt: quo post famam de fratris casu allatam, relictâ
legatione, cucurrisse eum Romam; et, cum a portâ
rectâ ad forum se contulisset, quod in vincula duci
fratrem dictum erat, repulisse a corpore ejus viato-

rem; et tribunis retinentibus, magis pie quam civiliter, vim fecisse. Hinc enim ipse Gracchus queritur, dissolutam esse a privato tribuniciam potestatem: et ad postremum, cum auxilium L. Scipioni pollicetur, adjicit, tolerabilioris exempli esse, a tribuno plebis potius, quam a privato, victam videri et tribuniciam potestatem et rempublicam esse. Sed ita hanc unam impotentem ejus injuriam invidiâ onerat, ut, increpando quod degenerârit tantum a se ipse, cumulatas ei veteres laudes moderationis et temperantiæ pro reprehensione præsenti reddat. Castigatum enim quondam ab eo populum, ait, quod eum perpetuum consulem et dictatorem vellet facere: prohibuisse statuas sibi in comitio, in Rostris, in curiâ, in Capitolio, in cellâ Jovis, poni: prohibuisse, ne decerneretur, ut imago sua triumphali ornatu e templo Jovis Optimi Maximi exiret.

LVII. Hæc, vel in laudatione posita, ingentem magnitudinem animi moderandis ad civilem habitum honoribus significarent, quæ exprobrando inimicus fatetur. Huic Graccho minorem ex duabus filiis (nam major P. Cornelio Nasica haud dubie a patre collocata erat) nuptam fuisse convenit. Illud parum constat, utrum post mortem patris et desponsa sit et nupserit; an veræ illæ opiniones sint, Gracchum, cum L. Scipio in vincula duceretur, nec quisquam collegarum auxilio esset, jurâsse, "Sibi inimicitias cum Scipionibus, quæ fuissent, manere; nec se gratiæ quærendæ causâ quidquam facere: sed, in quem carcerem reges et imperatores hostium ducentem vidisset P. Africanum, in eum se fratrem ejus duci non passurum :" senatum, eo die forte cœnantem in Capitolio, consurrexisse, et petîsse, ut inter epulas Graccho filiam Africanus desponderet: quibus ita inter publicum sollenne sponsalibus rite factis, cum se domum recepisset, Scipionem Æmiliæ uxori dixisse, filiam se minorem despondisse: cum illa, muliebriter indignabunda, nihil de communi filiâ secum consultatum, adjecisset, non, si Ti. Graccho daret, ex

pertem consilii debuisse matrem esse; lætum Scipio nem tam concordi judicio, ipsi desponsam respondisse. Hæc de tanto viro, quamquam et opinionibus et monimentis literarum variarent, proponenda erant.

LVIII. Judiciis a Q. Terentio prætore perfectis, Hostilius et Furius, damnati, prædes eodem die quæstoribus urbanis dederunt. Scipio, cum contenderet, omnem, quam accepisset, pecuniam in ærario esse, nec se quidquam publici habere, in vincula duci est cœptus. P. Scipio Nasica tribunos appellavit; orationemque habuit plenam veris decoribus, non communiter modo Corneliæ gentis, sed proprie familiæ suæ. "Parentes suos et P. Africani, ac L. Scipionis, qui in carcerem duceretur, fuisse Cn. et P. Scipiones, clarissimos viros. Eos, cum per aliquot annos in terrâ Hispaniâ, adversus multos Ponorum Hispanorumque et duces et exercitus, nominis Romani famam auxissent, non bello solum, sed quod Romanæ temperantiæ fideique specimen illis gentibus dedissent, ad extremum ambo pro republicâ morte occubuisse. Cum illorum tueri gloriam posteris satis esset, P. Africanum tantum paternas superavisse laudes, ut fidem fecerit, non sanguine humano, sed stirpe divinâ, satum se esse. L. Scipionem, de quo agatur, (ut, quæ in Hispaniâ, quæ in Africâ, cum legatus fratris esset, gessisset, prætereantur) consulem et ab senatu dignum visum, cui extra sortem Asia provincia et bellum cum Antiocho rege decerneretur; et a fratre, cui, post duos consulatus censuramque et triumphum, legatus in Asiam iret. Ibi, ne magnitudo et splendor legati laudibus consulis officeret, forte ita incidisse, ut, quo die ad Magnesiam signis collatis L. Scipio Antiochum devicisset, æger P. Scipio Elææ dierum aliquot viâ abesset. Non fuisse minorem eum exercitum, quam Hannibalis, cum quo in Africâ esset pugnatum. Hannibalem eumdem fuisse inter multos alios regios duces, qui imperator Punici belli fuerit. Et bellum quidem ita gestum esse, ut ne fortunam quidem quisquam

criminari possit. In pace crimen quæri: eam dici venisse. Hic decem legatos simul argui, quorum ex consilio data pax esset. Quin exstitisse ex decem legatis, qui Cn. Manlium accusarent: tamen non modo ad criminis fidem, sed ne ad moram quidem triumphi, eam accusationem valuisse.

LIX." At (Hercule!) in Scipione ipsas leges pacis ut nimium accommodatas Antiocho, suspectas esse: integrum enim ei regnum relictum: omnia possidere eum victum, quæ ante bellum ejus fuerint: auri et argenti cum vim magnam habuisset, nihil in publicum relatum; omne in privatum versum. An non præter omnium oculos tantum auri argentique in triumpho L. Scipionis, quantum non decem aliis triumphis, si omne in unum conferatur, sit latum? Nam quid de finibus regni dicam? Asiam omnem et proxima Europæ tenuisse Antiochum? Ea quanta regio orbis terrarum sit, a Tauro monte in Ægæum usque prominens mare, quot non urbes modo, sed gentes amplectatur, omnes scire. Hanc regionem, dierum plus triginta in longitudinem, decem inter duo maria in latitudinem patentem, usque ad Tauri montis juga Antiocho ademtam, expulso in ultimum angulum orbis terrarum. Quid, si gratuita pax esset, plus adimi ei potuisse? Philippo victo Macedoniam, Nabidi Lacedæmonem, relictam: nec Quintio crimen quæsitum: non enim habuisse eum Africanum fratrem; cujus cum gloria prodesse L. Scipioni debuisset, invidiam nocuisse. Tantum auri argentique judicatum esse in domum L. Scipionis illatum, quantum, venditis omnibus bonis, redigi non posset. Id ubi ergo esse regium aurum? ubi tot hæreditates acceptas? In domɔ, quam sumtus non exhauserint, exstare debuisse novæ fortunæ cumulum. At enim, quod ex bonis redigi non possit, ex corpore et tergo per vexationem et contumelias L. Scipionis petituros inimicos; ut in carcerem inter fures nocturnos et latrones vir clarissimus includatur, et in robore et tenebris exspiret: deinde nudus ante carcerem pro

« IndietroContinua »