Immagini della pagina
PDF
ePub

P. VIRGILII MARONIS

OPERA

AD OPTIMORUM LIBRORUM FIDEM EDIDIT PERPETUA ET ALIORUM
ET SUA ADNOTATIONE ILLUSTRAVIT DISSERTATIONEM DE
VIRGILII VITA ET CARMINIBUS ATQUE INDICEM RERUM
LOCUPLETISSIMUM

ADIECIT

ALBERTUS FORBIGER

AENEIDOS L. VII

-

PARS III.

XII. CARMINA MINORA QUAE VULGO VIRGILIO ADSCRIBUNTUR
ET INDICEM RERUM IN COMMENTARIO EXPOSITARUM CONTINENS.

EDITIO TERTIA CORRECTA ET AUCTA.

LIPSIAE

SUMPTUM FECIT ET VENUMDAT I. C. HINRICHS.

MDCCCLII.

297

[ocr errors]

P. VIRGILII MARONIS

AENE I S.

LIBER SEPTIMUS.

ARGUMENTUM.

,,Caietam, nutricem suam, Aeneas sepelit, locumque ipsum ab eius nomine Caietam appellat (1-4.). Inde Circes sedem praetervehitur (5—24.), secundoque vento ad Tiberis ostia defertur, adversoque flumine subvectus in Laurentem agrum egreditur (25-36.). Digressione de prisco Latii statu et de prodigiis, quibus Troianorum adventus denuntiatus fuerat, facta (37— 106.), pergit narrare poëta aliud ostentum comesarum mensarum; ubi quum ex Ascanii verbis Aeneas cognovisset, eam esse terram fatis sibi debitam, ad Latinum regem, qui eius tractus regnum obtinebat, centum oratores mittit, qui et suo nomine illi munera offerrent, et urbis condendae locum peterent. Interea castra metatur (107-159.). Latinus, legatione benigne audita, praeter postulata Laviniam, filiam suam, quam et ex Fauni, patris sui, oraculis et ex augurum responsis externo viro tradere iussus fuerat, ultro Aeneae coniugem offert (160-285.). Interim Iuno, prosperis Troianorum rebus offensa, Alecto ad disturbandam pacem ab inferis evocat (286-340.); quae primum Amatam, Latini uxorem (341-405.), deinde ipsum etiam Turnum furiis suis implet (406-474), atque inde ad Troianorum iuventutem conversa, quae tum forte venationi operam dabat, mansuetum illis cervum obiicit, Tyrrhi, armentarii regii, liberis imprimis carum; quem quum Ascanius sagitta vulnerasset, rustici, arreptis armis, in Troianos impetum faciunt (475-510.). Alecto ex superiore loco classicum canit. Cadunt in eo tumultu Almon, Tyrrhi filius natu maximus, et Galesus, agricola regionis totius locupletissimus; qui quum in urbem mortui essent relati, Turnus et Amata regem Latinum ad bellum suscipiendum iniuriamque manu vindicandam exstimulant (511-590.). Verum quum ille, et fatorum et foederis nuper cum Troianis initi memor, adduci non posset, ut illis bellum indiceret, Iuno ipsa Belli portas aperit (591-622.). Turni auspicio ad bellum sequitur Mezentius una cum Lauso filio (623—654.), item Aventinus, Herculis ex Rhea filius (655—669.), Catillus et Coras Tiburtini, fratres (670677.), Camilla e Volscorum gente, virgo fortissima (803-817.), aliique complures, quorum inde a v. 678. ad finem libri recensus factus est." H.

Tu quoque litoribus nostris, Aeneïa nutrix,
Aeternam moriens famam, Caieta, dedisti;
Et nunc servat honos sedem tuus, ossaque nomen

1 sqq. De Caieta, Aeneae nutrice, quae promontorio et oppido in Latii et Campaniae confiniis prope Formias sito (vid. ad VI, 901.) nomen VIRGIL, PARS III. ED. III.

dedit, cf. Ovid. Met. XIV, 441 sqq. Tu quoque, praeter Misenum et Palinurum, de quibus vid. VI, 232 sqq. et 381. 3. Etiamnum ser

1

Hesperia in magna, si qua est ea gloria, signat.
At pius exsequiis Aeneas rite solutis,

Aggere composito tumuli, postquam alta quierunt
Aequora, tendit iter velis, portumque relinquit.
Adspirant aurae in noctem, nec candida cursus
Luna negat, splendet tremulo sub lumine pontus.
Proxima Circaeae raduntur litora terrae,
Dives inaccessos ubi Solis filia lucos

[ocr errors]

vat honos sedem tuus, pro: honos est adhuc, servatur sedi tuae, tumulo; nam sedes pro sepulcro, ut VI, 152. [ubi tamen vid. adnott., et 328.]; honos autem ei habetur titulo et nomine seu inscripto seu fama vulgato: unde fit, ut is titulus ipse appelletur honos. Idem erat VI, 507. numen et arma locum servant." H. Cf. Markl. ad Stat. Silv. I, 3, 24. ossaque nomen signal. Heyn. nomen de titulo sepulcri intelligit; rectius autem Wagn., ne bis idem dicatur, neve otiosum sit illud Hesperia in magna, verba sic explicat: ,,pro titulo sepulcri tui est urbis et promontorii nomen." Ceterum Medic. Gud. alii praebent signant; Süpfl. tamen vulgatam propter parallelismum membrorum iure videtur praeferre et apte comparat Tac. Germ. 28. Manet adhuc Boihemi nomen signatque loci veterem memoriam. Cf. etiam adnott.

ad II, 423. Hesperia in magna. Cf. I, 569. et IV, 345. si qua est ea gloria, scil. urbem et promontorium a te nomen accepisse; idque idem esse, ac si scriptum esset: quae est magna gloria, iam Wagn. observavit. Qua igitur Nominativum, non Ablativum esse patet (wenn dieser Ruhm irgend welcher, i. e. kein unbedeutender ist.). Ceterum Peerlk. hos quatuor versus, in quibus multa temere reprehendit, spurios, sequentes autem 5-36. superiori libro adiungendos censet, Virgilium hunc librum VII. versu 37. Nunc age, qui reges etc. exorsum esse ratus. Cf. etiam Gossravii opinio supra ad VI. extr. prolata. 6. alta quierunt Aequora. Cf. IV, 523. 7. tendit iter (vid. ad I, 410. et 656.) velis, velorum ope ventis datorum, ut supra VI, 240. tendere iter pennis et similia. 8. in noctem Servius explicat circa noctem, sub noctem. Sed rectius Hand. Turs. III. p. 339. poëtam hic poëticam ima

5

10

ginem expressisse, non tempus cogitasse censet, haec sic germanice reddens: Lüfte wehen in die Nacht. Cf. adnot. mea ad Lucr. VI, 713. Videtur hunc locum respexisse Val. Fl. II, 580. Panditur hic totis in noctem carbasus alis. candida vocatur Luna etiam Ovid. Her. XVIII, 61. et all. 9.,,tremulo sub lumine, epitheto a natura radiorum lucis petito. Nota rei imago expressa dudum ab aliis, e. c. ab Ennio apud Macrob. VI, 4. [p. 279. Hessel.] Lumine sic tremulo terra et cava caerula candent." H. Cf. etiam infra VIII, 22. Ecl. VIII, 105. Lucr. V, 696. et, quos Burm. laudat, Ovid. Her. XVIII, 59. Hor. Od. II, 5, 19. (ubi Acro nostrum locum comparat) atque eius adnott. ad Val. Fl. V, 109. (qui hunc locum imitatur) et Rutil. Itin. I, 284. 10. raduntur litora. Vid. ad III, 700. Circaeae terrae, regionis circa Circeium, Latii promontorium. Cf. infra v. 799. Circaeum iugum, Ovid. Met. XIV, 248. Circaeum litus, XV, 718. tellus Circaea cett. Antiquiores poëtae de insula Circes fabulantur (cf. Hom. Od. X, 135 sqq.), quam Theophr. Hist. plant. V, 9. et Plin. III, 5, 9., aggesta fluminum alluvie terra, cum vicino Italiae litore in unum coaluisse fingunt. Cf. Heynii Exc. I. ad h. 1. et adnott. ad III, 386. 11. sqq. Solis filia est Circe, quam ex vulgari fabula Sol ex Perseide progenuit (Hom. Od. X, 139. Hesiod. Theog. 957.), Acetis, regis Colchici soror, saga et venefica celeberrima, quam pater ex Colchide abduxit in Hesperiubi ei insulam aliquam maris Tyrrheni sedem assignavit. Cf. supra III, 386. et Creuzer Mythol. IV. p. 27. - Divitem autem Circen appellari putat Heyn. ob domus opulentiam (tecta superba v. 12.) ap. Hom. 1. 1. v. 210 sq. 311 sq. et imprimis 348. sqq. coll.

am,

« IndietroContinua »