Immagini della pagina
PDF
ePub

VI

virorum doctorum scholasticis opusculis, quae fatali necessitate ad nos ultimos orbis Germanos nunquam aut raro ac sero perveniunt.

Commentarios vero meos, qualescunque sunt, destinavi iisdem, a quibus illos, quos in Horatium composui, magno applausu exceptos vidi, id est, Britannis, Francogallis, Italis, nationibus elegantissimis atque acerrimo iudicio praeditis.

*

Variis adversitatibus nunc impeditus verbum non amplius addo.

Turici MDCCC. XLVIII. D. XIII. M. Febr. LXII. meo natali.

CHRONOLOGIA HISTORIARUM

EX

ZUMPTII POTISSIMUM ANNALIBUS DESUMPTA.

[blocks in formation]

COSS.

Ex Kal. Ian.
Imp. Galba II.,
T. Vinius (Ru-
finus).

Ex a. d. XVII.
Kal. Febr.

HIST. Ineunte anno a superiore exercitu defectio LIB. I. coepit, mox ab utroque Germaniciano exercitu CAP. A. Vitellius Imperator salutatur. Eo nuntio ac- 1-49. cepto Galba Romae L. Pisonem Licinianum, nobilem et modestum adolescentem, sibi adoptat, sed praetorianorum animos omisso donativo maImp. Otho, L. gis etiam irritat. Itaque M. Salvius Oтно, qui Salvius Otho et ipse adoptionem speraverat, coniurationem Titianus. init, et Imperator a militibus declaratur: Galba, Piso, Vinius, Cornelius Laco, praefectus praetorio, aliique foede trucidantur, a. d. XVIII. Kal. Febr.

Ex Kal. Mart.
T. Verginius
Rufus, L. Pom-
peius Vopiscus.

LIB. I.

САР.

Paratur ingens de imperio certamen. A. CaeEx Kal. Mais cina, a Vitellio praemissus, Alpes Penninas M. Caelius Sa- Galliamque Transpadanam occupat: sequitur, 50 binus, T. Fla- subacta Gallia, cum altero exercitu C. Fabius LIB. II. vius Sabinus. Valens. Eis Otho suum exercitum apud Be- САР. driacum opponit, duce fratre Titiano, neque 72.

rius Celsus II.

consiliis utens.

Ex Kal. Iul.
T. Arrius An- Moesicas legiones iam appropinquantes exspe-
toninus, P.Ma- ctans, neque Suetonii Paulini prudentioribus
Vincuntur Othoniani, quo nun-
tio audito Otho, infelix bellum ducere nolens,
Brixelli XII. Kal. Mai. nonagesimo quinto Imp.
die semet ipse interficit.

Ex Kal. Sept.

C. Fabius Va

lens, A. Lici

nius Caecina. dunt, homini non malo,

Ex pr.Kal.Nov. ut paucissimis mensibus
(pro Caecina) consumpserit.

lus.

cus.

Ceteri Vitellio se de

sed ita gulae dedito,

novies millies HS.

LIB. II.

САР.

Rosius Regu- Vixdum Romae honorem inierat, cum T. Ve-
spasianus, prope confecto bello Iudaico clarus,
Ex Kal. Nov. Muciano Syriae proconsule et Tito filio adhor- 73-
Cn. Caecilius tantibus, principatum concupiscit. Kal. Iuliis LIB.IV.
Simplex, C. Alexandriae Imperator declaratur a Tiberio CAP.
Quinctius Atti- Alexandro, Aegypti praefecto; sequuntur Iudai- 11.
cae et Syriacae legiones, continuo, dimissis
nuntiis, tres Moesicae, duae Pannonicae, au-
ctore Antonio Primo, acerrimo partium defensore.
Is iniussu Vespasiani neque exspectato Muciani
adventu legiones in Italiam rapit: consilia
Vitellianorum proditione Caecinae (tum Consulis
suffecti cum Valente) perturbantur, et novem
legiones a paucioribus adversariis inter Bedria-

[blocks in formation]

Ex Kal. Iul.
C. Licinius Mu-

cum et Cremonam nocturno proelio profligan.
tur; castris ad Cremonam vi captis, reliqui
Vitelliani deduntur, urbs direpta incenditur.
Iam Romam ducitur victor exercitus, sed
lente: Apennini angustiae praesidiaque urbium
produntur, dum Vitellius Romae, inter spem
metumque haesitans, militum et vulgi studiis
regitur. Hi Flavium Sabinum, Consularem,
praefectum urbis, Vespasiani fratrem, cum
reliquis Flavianarum partium sociis in Capitolium
compellunt, nolente Vitellio, et templo incenso
opprimunt. Sed adventu hostilis exercitus urbs
caedibus impletur. Vitellius, latebris protractus,
IX. Kal. Ian., quinquaginta septem annos na-
tus, foede trucidatur; frater eius L. cum reli-
quiis partium in Campania deditus et ipse
interficitur. Omnia haec absente Vespasiano,
qui Alexandriae substiterat, acta, sed urbanae
res a Muciano et Domitiano, minore Vespa-
siani filio, utcunque componuntur.

HIST.

Interea fortissima gens Batavorum a Romanis LIB.IV. defecerat, duce Iulio Civile, proximosque Ger- CAP. manos in partes traduxerat.

12-37.

Kalendis Ianuariis absentibus consulibus se- LIB. IV. Ex Kal. Ian. Imp. Vespasia- natum babet Iulius Frontinus, praetor urbanus, | CAP. nus II., Titus cui cum eiurasset, succedit Fl. Domitianus cum 38-86. Caesar Augusti potestate consulari. Etiam Lingones ac Treveri, LIB. V. filius. Batavorum exemplum secuti, a Romanis defi- CAP. ciunt, ducibus Classico Iulioque Tutore, et 14-26. ipsas legiones Romanas, seditionibus perturbatas, ad sacramentum pro imperio Galliarum Valerius Asia- faciendum adigunt. Sed mox Petilius Cerialis, ticus. a Vespasiano missus, Treveros in potestatem redigit; etiam Civilis duobus proeliis victus ad pacem petendam compellitur. Iulius Sabinus, Lingonus, in monumento quodam abditus per novem annos latet.

cianus II., P.

Ex Kal. Nov. L. Annius Bassus, C. Caecina Paetus.

Eodem tempore Titus Caesar cum valido LIB. V. exercitu haud procul Hierosolymis castra facit CAP. et sexcenta milia Iudaeorum obsidet. (Urbe 1-13. capta atque eversa Iudaeis per totum Imp. Rom. tributum annuum binarum drachmarum imponitur, ex quo templum Iovis Capitolini restituatur. Sed regnum Ituraeae Agrippae minori servatum est, cuius sororem Berenicen Titus deperit.)

[blocks in formation]

CORNELII TACITI

HISTORIARUM

LIBER PRIMUS.

Cap. 1.

BREVIARIUM LIBRI.

Praefatio. auctoris dignitas, aetas, institutum. 2. 3. praesentis historiae summa capita. 4. 5. status urbis, mens exercituum, habitus provinciarum occiso Nerone. Nymphidius imperium affectans oppressus. 6. 7. Galbam crudelitas sua, aetas, corporis forma et amicorum vitia reddunt invisum. 8. 9. status Hispaniae, Galliae, Germanicorum exercituum, Britanniae, Illyrici. 10. in Syria Muciani virtutes et vitia. Flavii Vespasiani, Iudaicum bellum administrantis, animus in Galbam. 11. Aegypti, Africae, Mauretaniae, Raetiae, Norici, Thraciae, Italiae status coss. Galba et Vinio.

12. Deficiente superioris Germaniae milite Galba de adoptando Caesare cogitat. 13. Vinius Othoni favet, non ita Laco et Icelus. 14. Galba transactis imperii comitiis Pisonem eligit, hominem antiqui moris et severum, cui 15. 16. adoptionis causas et imperii administrandi consilium aperit. 17. Pisonis inter haec moderatio. 18. adoptio in castris nuncupata, 19. tum in senatu; legati ad defectores missi. 20. Neronis prodigae donationes rescissae.

21. Othoni spe lapso consilium in turbido, 22. instigantibus libertis, servis, mathematicis, 23. 24. paratis iam ante militum studiis per blanditias et largitiones, oscitante ad id praefecto. 25. 26. ergo iam legiones et auxilia pro Othone. 27. mox consalutatus imperator. 28. castris praetorianis infertur.

29. 30. Piso cohortem, quae in Palatio stationem agit, hortatur ad fidem. 31. illa parat signa, reliquis copiis deficientibus. 32. 33. plebis adulatio et levitas. fluctuat Galba cum amicis an occurrendum. 34. praemittitur in castra Piso. falsus de occiso Othone rumor. 35. populus et senatus Galbae, 36. castra Othoni favent. 37. 38. hic militum animos oratione sibi conciliat, Galbae et Pisoni reddit infensos. arma militi dividit. 39. agitat Laco de caede Vinii. 40. Galba fluctuat, plebs nutat. Othoniani forum irrumpunt. 41. Galba desertus, occisus; 42. sic et Vinius. 43. Sempronii Densi fides. Piso caesus, 44. magna Othonis laetitia. caedium praemia poscentes iussu Vitellii postea interfecti. 45. adulantur senatus et populus victorem Othonem, qui coërcendo militum furori impar. 46. hi vacationes sibi remitti petunt. Laco et Icelus caesi. 47. Pisonis et T. Vinii sepultura, 48. elogia, testamenta, 49. Galbae sepultura, aetas, nobilitas, mores, honores.

50. Trepidam urbem novus de Vitellio nuntius exterret. Vespasianum nonnulli augurantur. 51. Initia Vitelliani motus ex bello Iulii Vindicis et secutis inde discordiis inter legiones et Gallos. 52. 53. Vitellius suo ingenio ignavus ad res novas stimulatur a Valente et Caecina legatis. 54. 55. legiones utriusque Germaniae fidem in Galbam exuunt, 56. segni spectatore Hordeonio Flacco legato. 57. Valens Vitellium imperatorem consalutat magno militum studio: 58. quibus poscentibus multi caesi. 59. Iulius Civilis periculum evadit. Undique viribus auctus, 60. inter foedas legatorum discordias, 61. duos exercitus in Italiam mittit. 62. torpet Vitellius; ardor et vis militum ultro ducis munia inplet. 63. subito furore conreptus miles ab excidio Divoduri aegre temperat. Gallias terror invadit. 64. Vitellio adhaerent. 65. Lugdunenses ex vetere odio milites in eversionem Viennensium inpellunt; 66. illi tamen donis placantur et precibus. Valentis avaritia et libido. 67. 68. Helvetios Vitellii imperium abnuentes Caecina belli avidus caedit. 69. Aventicum aegre inpunitatem salutemque inpetrat. 70. In Vitellii partes transgressa Italiae parte Caecina Alpes superat.

Tacitus. II.

1

[ocr errors]

71. Otho prudenter se gerit; Mario Celso ignoscit. 72. Tigellinus infamem vitam exitu inhonesto foedat. 73. Calvia Crispinilla cum mala Othonis fama periculo exempta. 74. principes mutuo sibi conditiones offerunt; mox rixantes flagitia invicem obiectant, et 75. insidiatores in77. Otho imperatomittunt. 76. distractis inter utrumque exercitibus ac provinciis bello opus. rem agit; honores, 78. civitatem, iura dilargitur; de celebranda Neronis memoria agitat. 79. Sarmatae Roxolani Moesiam inrumpentes caesi. 80-82. seditio gravis in ipsa urbe temere orta cum magno metu atque discrimine primorum civitatis, precibus et lacrimis Othonis componitur, qui 83. 84. milites ad concordiam et modestiam hortatur. 85. Istis compositis omnia suspicionum et formidinis plena, praecipuo patrum metu. 86. prodigia Othonis cladem praesagientia. 87. is lustrata urbe Narbonensem Galliam adgredi statuit, et 88. cum multis nobilibus L. Vitellium aemuli fratrem secum ducit. 89. inde varii animorum motus. 90. commendata patribus re publica Otho festinat ad bellum. Trachali eloquentia usus Otho, in quem studia et voces vulgi. Gesta haec paucis mensibus, imp. Ser. Galba et T. Vinio coss.

(1) Initium mihi operis Servius Galba iterum Titus Vinius consules erunt. nam post conditam urbem octingentos et viginti prioris aevi annos multi auctores rettulerunt, dum res populi Romani memorabantur, pari eloquentia ac libertate: postquam bellatum apud Actium atque omnem s potentiam ad unum conferri pacis interfuit, magna illa ingenia cessere ;

Habet Servius et Titus omni1. michi M. Nullus praeponitur titulus in M. bus litteris M. Habet uinius M, non Iunius Guelf. cet. et Edd. ante Lipsium. 2. Habet octingentos et viginti M, non DCC. et XX. Beroaldi. 5. potentiam M: potestatem cum Bud. Cod. Danes., Puteolano B et Ritter.

1. Initium] Omnia quae inter truncum | (Agr. 10.) et Plinium maiorem (H. 3, 28.) Annalium librum XVI. et Historiarum initium gesta sunt, repetat lector ex Suetonii Nerone et Galba, ex Plutarchi Galba, ex Dione 63, 22. seqq., Zonara 11, 13. Tum consulat Tillemont Histoire des empereurs. Paris 1720. Vol. I. p. 321. seqq., curam, quod ad facta ipsa spectat, egregiam necdum facile superatam; etsi iudicium in ea haud raro desideratur. Ac ne cui mirum videatur, cur Tacitus Historias non inceperit ab imperii Galbae initio, Annalium, quos tam tunc post Historias scribere statuerat, formam legemque immutabilem recordetur. Titus Vinius] Consulatus hic memoratur in Grut. 189, 3. Mur. I. p. 307,

5. · octingentos et viginti] Ut Hist. 4, 58.
posuit numerum rotundum pro a. u. 822.
Hoc igitur dicit: « Res Romanas usque ad
Ser. Galbam II. T. Vinium coss. multi
scriptores rettulerunt, quamquam diverso
modo; nam usque ad bellum Actiacum
(IV. Non. Sept. a. u. 723.) integra libertate
scriptores pro suo quisque ingenio sincere
usi sunt, postea sub Caesarum domina-
tione usque ad Galbam aeque magna in-
genia haud exstiterunt ac simul adula-
tione vel odio historiae veritas contaminata
et corrupta est.» Mirum mihi persaepe ac-
cidit, cur non saltem Fabium Rusticum

[ocr errors]

vel uno verbo exceperit vel distinctius significarit, quid in his quoque reprehendendum iudicarit. (Qui hunc locum non satis intellexerant, Beroaldo auctore dederunt DCC. et XX.) - res populi Romani] Explica ex Ann. 1, 1: veteris (liberi) populi Romani et 4, 32: veteres populi Romani res; quibus statim opponuntur res sub Caesaribus gestae. pari eloquentia ac libertate] Haec v. iunge cum v. rettulerunt, non cum v. memorabantur. libertate] Excipit tamen Salustius Iug. 95. L. Cornelium Sisennam, qui, inquit, de Sullae rebus parum mihi libero ore locutus videtur. potentiam] Cum nunc constet sic re vera legi in Med., desinere debet omnis dubitatio, quae postremum mota est a Rittero, anne praestet interpolatum illud v. potestatem. Potestates quidem, id est, doxaí,magistratuum nomina, consulatus, praetura cet. duraverunt etiam sub Caesaribus, sed omnis potentia, dúvaus, vis eorum ad unum principem collata est (congesta, cumulata). — Quomodo Tacitus discriminarit vv. potentia et potestas, apparet ex Ann. 3, 69: satis onerum principibus, satis etiam potentiae; minui iura quoties gliscat potestas. Dial. 5: orator velut quadam perpetua potentia ac potestate munitus. Ann, 1, 1: Pompeii

« IndietroContinua »