Immagini della pagina
PDF
ePub
[blocks in formation]
[blocks in formation]
[blocks in formation]

10. GASPARIS ORELLII

PRAEFATIO.

Baiteri mei amica et assidua ope fretus, quodcunque potui , effeci in constituenda lectione Taciti Annalium et Historiarum ex libris Mediceis; quodsi quis alius maiora atque exactiora eosdem revolvens praestiterit , summas ei gratias habebimus.

Simili studio in Agricolae Vita Codicibus I 1 usus sum, quatenus eorum lectiones adhuc innotuerunt; multo plura enim et accuratiora a Wexio aliquando subministratum iri speramus; interea tamen vel Programma eius utilissimum mihi fuit.

In Germania et Dialogo ante omnes nunc sequendus erat Cod. Perizonianus praestantissimus, cuius diligentiorem Trossiana collationem plures ante annos ab amico Boeckingio gratissimo dono acceptam per nescio quem errorem postea huic tribui; verum eandem Francisco Rittero deberi et ex huius schedis a se tantum transcriptam esse, ipse Boeckingius hoc mense Septembri Turicum rursus visens mihi testatus est. Hic igitur involuntarius memoriae lapsus ubique ut corrigatur

Doederleinianae Editionis Vol. II. tunc demum me consulere potuisse, cum operae iamiam in Dialogo occupatae essent, magnopere doleo.

lectores precor.

Quod autem ad totam rationem criticam pertinet, non sine gravi quadam animi molestia fatendum est, uti me non potuisse permultorum

« IndietroContinua »