Immagini della pagina
PDF
ePub

ENNIANAE POESIS

RELIQUIAE

ITERATIS CURIS

RECENSUIT

IOHANNES VAHLEN

LIPSIAE

IN AEDIBUS B. G. TEUBNERI

MCMIII

LIPSIAE: TYPIS B. G. TEUBNERI

PRAEFATIO

Q. Ennii poetae versibus superstitibus collectis et quantum fieri potuit emendatis et explicatis restat ut nonnulla pertractentur, de quibus in singulorum versuum adnotatione agi apte non poterat. Quare reliquiis suo apparatu adornatis duas praemittere disputationes constitui, quarum altera HISTORIAM ENNII ab ipsius initiis usque ad hunc librum editum persequi conabor eo potissimum consilio ut ne quid testimoniorum quod exstat de Ennio desideretur, altera autem DE LIBRIS ENNIANIS disseram, ita ut eorum materiam et compositionem iis fere numeris et rationibus quibus olim explanare studeam.

I. HISTORIA ENNII

De Q. Ennii rebus disputaturus initium scribendi facio ab iis quae versus servati de eo vel testimonia quibus ii accepti feruntur memoriae produnt. Itaque plenum nomen eius &xooorizis habebat quae erat in nonnullis libris Quintus Ennius fecit (inc. LIII), et hoc duplex nomen eius multi poetae et scriptores et grammatici vulgarunt, multi Ennium nominitarunt: quo nomine poeta ipse se appellat aut ab aliis appellari iubet (vid. infr.), "Evviov Suidas (Scip. 1) et Strabo (v. infr.); Quintum Persius dixit sed ut Ennius nomen in vicinia esset (ann. I fr. XII) cor iubet hoc Enni postquam destertuit esse Maeonides Quintus pavone ex Pythagoreo. Quem Quintum nostrum vocat Caesar in epistola ad Frontonem (scen. inc. haud improbabiliter docti homines Q. Ennium esse voluerunt, et Ennius cum alibi in epistolis Frontonianis tum in eadem epistola Sota Ennianus (p. 217) memoratur.

),

In saturis poetam nonnumquam de se suisque rebus verba fecisse unum certe quod exstat exemplum fidem facit, cum in satura (lib. III fr. 1) a nescio quo se his verbis salutari finxit Enni poeta salve qui mortalibus Versus propinas flammeos medullitus, atque ubi de se dixit, ut mea est opinio item in saturis (64), numquam poetor nisi si podager, probabile est eum plura de vita sua ac moribus perstrinxisse. Neque est quod non ipse credatur suam imaginis formam epigrammate (1) laudasse quod Ennianum esse Cicero testatur aspicite o cives senis Enni imaginis formam: Hic

[blocks in formation]

vestrum panxit maxima facta patrum, quae a poeta sene scripta sunt, cum iam carminum gloria vigeret quae in laudem Romanorum fecerat.

Graviora de Ennio ex ipsius libris excerpsit M. Varro, qui quos libros de poetis scripsit eorum in primo de Ennii vita egit; et ut ille posterioris aetatis scriptoribus locupletissimus auctor erat de Ennio, ita ipsum putaveris non adiisse nisi limpidissimos fontes h. e. attendisse si quae Ennius ipse de se in carminibus suis memorasset, qui quidem etiam de Naevio perhibuit quae ille in carmine testatus erat (vid. Gell.). Itaque de Ennio Varronem haec scribere testis Gellius est (ann. XII fr. v) Claudium et Tuditanum consules (quibus ante dixit Gellius Livium Andronicum primam fabulam docuisse) sequuntur Q. Valerius et C. Mamilius quibus natum esse Q. Ennium poetam M. Varro in primo de poetis libro scripsit eumque cum septimum et sexagesimum annum haberet duodecimum annalem scripsisse idque ipsum Ennium in eodem libro dicere. Alibi exposui, quam condicionem fuisse huius duodecimi annalium libri existimem, ut ea commoda esset occasio, qua talia de se Ennius expromeret. De cuius libri rationibus si recte iudicavi, credibile fit non merum aetatis annum ibi definivisse Ennium verum alia plura de genere et patria et rebus gestis exposuisse, ut hoc nomine huius libri exitus accessisse videatur ad similitudinem quandam versuum quibus Horatius extremam libri primi epistolam finivit: qui ita dicit (nam non inutile est ad hanc rem quam ago horum versuum memorem fuisse)

Cum tibi sol tepidus plures admoverit aures,

Me libertino natum patre et in tenui re
Maiores pennas nido extendisse loqueris,
Ut quantum generi demas virtutibus addas:
Me primis urbis belli placuisse domique,
Corporis exigui praecanum solibus aptum
Irasci celerem, tamen ut placabilis essem.
Forte meum si quis te percontabitur aevum,

Me quater undenos sciat implevisse decembres
Collegam Lepidum quo duxit Lollius anno.

Itaque ut huius libri finem, quoad eius licebat, pluribus illustrarem, in eodem libro posui nullo teste non solum venustam comparationem qua fortis equi senectutem cum sua composuit (vi), verum etiam illa quibus se Messapiae originis esse et Rudiis oriundum et ex Rudino homine civem Romanum exstitisse (VII. VIII) non sine gloria fassus est: quibus fortasse vel illa accedebant quae Gellius (ad XII fr. vII) narrat Ennium dixisse sese tria corda habere quod loqui Graece et Osce et Latine sciret, si quidem haec non tam de sermone vulgari quam de scripto libro accipienda sunt. Verum tamen si cui parum probabile videatur, praeter ea quae Varronis

ex

fide constant illa quoque quae supra collegi in illius libri exitu locum habuisse, nihilo minus haec et illa totidem sunt Ennii de se testimonia. Quae curiosius expendenda sunt. Ac primum quidem quod Varro non solum scribit Ennium cum duodecimum annalem exararet ipso teste septimum et sexagesimum annum habuisse, sed consules quoque memorat quibus consulibus natus sit Ennius, colligere licet Varronem hoc non sine illo effecisse, verum consulibus, si forte nominati erant Horatii exemplo, quibus sexagesimum septimum annum agebat Ennius, computando eruisse quo consulari anno idem natus fuerit. Raro enim exemplo in hoc uno ex vetustissimis Romanorum poetis annus natalis antiquitus constabat, cum plerique quando diem obiissent ex 'annalium monumentis' peti posset, de natalibus nihil compertum esset. Et Varronem videmus etiam alia in Ennii annalibus quae ad computationem annorum pertinerent sectatum esse et indagasse, qui quae Ennius dixit (ann. 501 sq.) septingenti sunt paulo plus aut minus anni Augusto augurio postquam inclita condita Roma est, non tam in eam aetatem qua haec Ennius scripserit quam in sua ipsius tempora cadere affirmat.

In Ennii autem anno natali cum Varrone conspirat Cicero, qui cum ita scribit in Bruto 18,72 hic Livius primam fabulam C. Claudio Caeci filio et M. Tuditano consulibus docuit, anno ipso ante quam natus est Ennius, post Romam conditam autem quarto decimo et quingentesimo, ut hic ait, quem nos sequimur, se Attici annalem sequi fatetur, cuius libri singularem diligentiam cum alibi velut in oratore (34, 120) tum supra in Bruto (3, 14; 4, 15) magnis et meritis laudibus praedicavit. Sed qui attenderit apud Gellium 1. c. hoc idem de Andronici prima fabula cum Varronis de Ennio memoria coniungi, dabit fortasse posse fieri ut Atticus in ea re a Varronis auctoritate profectus sit. Minus accuratum est sed in summa rei non discedit testimonium Ciceronis quod in primo disputationum Tusculanarum (1, 3) posuit: ut sero a Romanis poeticam acceptam doceret annis fere inquit DX post Romam conditam Livius fabulam dedit C. Claudio Caeci filio M. Tuditano consulibus anno ante natum Ennium, qui fuit maior natu quam Plautus et Naevius.*) Annum eundem et eosdem consules designat, sed is

*) Pravo iudicio pergunt interpretes Tulliani enuntiatum relativum delere: quod ad Livium nimirum pertinens aptum erat ac paene necessarium propterea quia intererat verum initium poesis Romanae indicari, et quia fuit qui Livium iuniorem Plauto et Naevio haberet (Brut. 18, 73). Quod vero ambiguitatem pronominis offendunt, quae nulla est, si quis recte sensum scriptoris accepit, multa sunt quae probant eam ambiguitatem scriptores non refugisse, velut de prov. cons. 6, 14 itaque ille alter aut ipse est homo doctus... aut amicos habet prudentiores quam Gabinius, cuius nullae litterae proferuntur. Quid si cuius ad Gabinium referri velis? aut pro Mur. 3, 7

« IndietroContinua »