Immagini della pagina
PDF
ePub

Mors æterna tamen nihilo minus illa manebit : 1105 Nec minus Ille diu jam non erit, ex hodierno Lumine qui finem vitaï fecit, et Ille Mensibus atque annis qui multis occidit ante.

CUM de Materia, ejusque motibus (si modo opiniones quæ providentiam impugnent excipias), disputet Lucretius, quis philosophorum prudentius, aut rei ipsi accommodatius? De rebus vero a sensu remotis, de Anima, ejusque facultatibus disserente nemo vanior aut ineptior; qualem vero sibi Animam effingit? En ipsa adest; substantia Corporea tenuis, composita e minutis et volubilibus particulis Auræ, Aëris, et Caloris, quæ ita per totum Corpus sitæ sunt, ut parvis intervallis sint a se invicem disjunctæ; his tribus addas quartum nescio quid innominatum persubtile, et maxime mobile, quod in pectore situm sit sensus principium, et imagines ab omnibus rebus venientes percipiat, et tum perfecta et consummata erit Epicuri Anima. Breviter, Concipe araneum in pyxide, per totam istius pyxidis cavitatem telam texat, mediamque ipse incolat; advolent deinde muscæ, et fila moveant, quo motu excitatus araneus filamenta tractet, muscas irretiat, et captas devoret: hæc concipe, et habebis imaginem Epicureæ Animæ captantis elowna, qua nulla unquam fuerit similior. Hæc vero digna sunt Philosopho commenta!

Animam non esse Corporis Harmoniam a v. 94. ad v. 136. satis probatum. Inde usque ad v. 162. frustra Animum, Dominum viz. vili servo Animæ conjungit: vehementi metu concusso Animo, laborat Anima, fateor, sic tremente citharædo debitos sonos cithara non reddit. Pari successu usque ad v. 177. Animum Corporeum esse evincere conatur, quod enim argumentis confirmare debuit, id tanquam certum sibi sumit; pertinaciter enim affirmamus contactum posse esse sine Corpore.

Dum vero Animam Corpoream esse nondum probaverit, quid de illius subtilitate usque ad v. 231. inquiramus? Fatendum tamen Poëtam evidenter demonstrasse Animæ particulas (si modo Corporea foret) debere esse subtiles et volubiles; nec de compositione Animæ usque ad v. 323. litigemus, nam ex Aëris, Auræ, et Caloris seminibus non minus apte componat Animum

quam ex alicujus alius materiæ particulis: quod vero v. 280. tribus hisce rebus quartum aliquod innominatum addat, ideo confitetur nullum genus Corporis concipi aut excogitari posse, quod sensus sit principium.

Prudenter autem tenuis Animi salutem denso validoque Corpori commendat usque ad v. 350. et usque ad v. 370. Corpori etiam facultatem sentiendi largitur: Quid autem stultius? quid a communi sensu remotius? Quid denique ipsius placitis minus accommodatum? Unde enim Corpus sit sensus particeps cui nihil quartæ istius innominatæ rei immiscetur? Deinde ad v. 396. contra Democritum feliciter disputet, nec repugno, non enim inquiro utra sententia potior sit, dum utraque est absurda; et ut modo Animum Corpori conservandum credidit, sic ad v. 417. Corporis custodiam vicissim Animo commendet: istam tutelam non invideo; argumenta vero quibus ipsum Animum expugnat, consideremus.

Primum, a v. 425. ad v. 445. tenuem et subtilem Corpoream Substantiam, qualem Animum supponit esse, distrahit et dispergit: atque id fiat per me licet, Corporeus sit Animus, et quamvis crassus, et e particulis implexis conjunctus sit, eum tamen dissolubilem fatebor.

Secundum, a v. 445. ad v. 459. Tertium, a v. 460. ad v. 464. et Quartum, a v. 464. ad v. 473. nihil efficiunt : Animum enim una cum Corpore nasci, adolescere, et senescere minime sentimus; Corpus nasci, adolescere, atque senescere sentimus, in Animo neque decrementum neque incrementum experimur; at vero in infante non viget Animus, in sene deficit: quo argumento? nempe ineptus est puer, et senex desipit. Similiter artificem peritissimum in machina colloces, aliæ vero partes istius machinæ nimis rigescant, aliæ sint æquo flaccidiores, deterantur aliæ, aliæ autem nimis turgescant; et deinde stulte expectabis ordinatos motus, licet maxime elaboret peritissimus ille artifex. Deinde curas, luctumque suscipit Ani

mus; ergo est dissolubilis: quia, viz. (alia non jam occurrit ratio) Luctus penetrans et Curæ edaces alibi appellantur. Digna mortali et Corporeo Animo ista ratiocinatio! Quarto autem argumento eadem responsio, quæ secundo, satisfacit.

Tribus sequentibus argumentis, a v. 475. ad v. 524. medici respondeant, quanquam nil opus est responso. Crura vacillent, tardescat lingua, et natent oculi, quid hæc ad Animum? Jurgia denique gliscant; neque id quidem mirum, quemadmodum quantumlibet alioquin peritus fuerit Citharistes, non poterit tamen non dissonantes cantilenas exprimere, si perturbate intenderis, ac distenderis chordas citharæ, quæ harmonice ante pulsabatur. Similiter in morbo epileptico ater ille humor organa deturbat, atque inde isti motus incompositi. Cum vero organa tantum afficiat, et debilitet morbus, quid aliud restituat Medicina? Septimum, a v. 525. ad v. 546. asserit Animam hominis membratim morientis sensim deficere atque interire; quasi frigescere non possunt Artus nisi Anima etiam frigescat: hoc vero argumentum supponit Animam Corpoream esse et per totum Corpus diffusam, quod nondum probavit, et certo scio nemo unquam demonstrabit.

Octavum, a v. 547. ad v. 556. nihil agit. Neque enim ab alio intelligendi aut ratiocinandi vim habet Anima, quemadmodum auris audiendi, aut oculus videndi mutuatur, verum a seipsa id habet; ac idcirco mirum non est, si sejuncta a Corpore auris non audiat, neque sejunctus oculus videat, secreta autem a Corpore Mens intelligat ac ratiocinetur.

Nono, a v. 557. ad v. 578. hoc modo respondendum: ut dum videmus militem gladio, aliisque armis pugnantem, non dicimus tamen illum armis destitutum non posse plagam ullam inferre, cum manus adhuc suppetant quibus infligere ictus possit; sic cum Ânima membris undique, ut panoplia quadam induatur, organisque adeo corporeis varias functiones obeat, dicendum tamen non est, ubi istum omnem quasi militarem apparatum exuerit, nullam ipsi neque intelligendi neque sentiendi superesse functionem.

Decimi argumenti, a v. 579. ad v. 590. vires nemo agnoscet, nisi qui senserit Animum esse quasi fundamentum totius animalis, et Corpus Animo tan

quam sale aliquo condiri, ne fœteat et putrescat.

Undecimum, a v. 591. ad v. 605. nihil aliud est quam in verbo lusus; ideo enim vim aliquam videtur habere, quia ista spirituum defectio appellatur Animi deliquium.

Duo sequentia, a v. 606. ad v. 623. negant Animam exire posse integram nisi per fauces expiretur, nec absurde quidem, si Corporeus foret Animus: addunt insuper Animam futuram dissolutionem metuentem ægre atque invite exire: Respondet apud Ciceronem Cato, Quid quod sapientissimus quisque æquissimo Animo moritur, stultissimus iniquissimo? Nonne vobis videtur Animus is, qui plus cernat et longius, videre se ad meliora proficisci; ille autem cujus obtusior acies, non videre? Equidem efferor studio patres vestros, quos colui et dilexi, videndi; neque vero eos solum convenire aveo, sed illos etiam, de quibus audivi, et legi, et ipse conscripsi. Quo quidem me proficiscentem, haud scio quis facile retraxerit; quod si quis Deus mihi largiatur ut ex hac ætate repuerascam, et in cunis vagiam, valde recusem : nec vero velim, quasi decurso spatio, a calce ad carceres revocari. Demum affirmant Animum, quoniam in pectore hominis semper situs est (si Epicurum viz. audiamus), extra pectus non posse integrum manere, quasi aves in nido natæ extra illum versari nequeant.

Decimum quintum, a v. 624. ad v. 633. ejusdem est cum reliquis farinæ, et vulgus sapit: nec decimum sextum, a v. 634. ad v. 669. tam fuse explicâsset Poëta, si motum animalem, eaque instrumenta quæ isti perficiendo inserviunt perspexisset. Sequenti, a v. 670. ad v. 678. Plato et Pythagoras respondeant, istos enim solos premit, et alia jam ago: decimum septimum et octavum, a v. 679. ad v. 712. supponunt Animum Corporeum per totum Corpus diffundi, et cunctis illius partibus alligari, quo nihil falsius, aut absurdius: in capite, tanquam princeps in solio, residet, ibique dominatur.

Quam futilis sit ista a v. 713. ad v. 740. de vermibus observatio omnes sentiunt, qui vermes in terra, planta, caseo, rebus profecto nunquam animatis genitos viderunt.

Qui Animarum transmigrationem defendunt, isti effugiant nodos quos nectit Poëta a v. 741. ad v. 769. Et deinde a v. 770. ad v. 776. Absurdus foret Animus, nisi cuperet Corpus vivi

180

tum.

T. LUCRETII LIBER TERTIUS.

dum et vigens, fugeretque senio confecDe sequentibus a v. 777. ad v. 784. isti videant, si qui sint, qui Pythagoricas nugas aliquid esse putent: quoniam vero vigesimum quartum, a v. 785. ad v. 800. idem est cum decimo quarto, ideo non alia hic quam illic adhibenda est responsio.

A v. 801. ad v. 806. rem immortalem rei mortali conjungere præstantissimis philosophis nondum visum fuit incongruum, aut absurdum: deinde contra, a v. 807. ad v. 829. quartum genus rerum constituo, incorporeas, viz. substantias immortales; idque impudenter negabit Epicurus, cum Deos suos æternos et indissolubiles constituerit. Demum, a v. 830. ad v. 841. Luctu penetranti affici, et curis edacibus vexari Animum, et, Corpore morbis quibusdam correpto, illum debitas functiones exer

cere non posse confitemur, at vero Animum inde fieri mortalem pertinaciter negamus.

Jam vero copiosius ostenderem frustra hæc omnia argumenta congerere et explicare Lucretium; mortis enim metum non tollunt; quippe iis qui bonis prosperisque rebus utuntur, quid calamitosius ista morte, quæ sit σrépnois αἰσθήσεως ? et miseris talem mortem proponere qua extinguantur penitus, sicque miseriarum sit finis, perinde est ac si jactato tempestatum sævitia proponatur naufragium, quo submersus suffocatusque procellam deinceps sensurus non sit hoc est egregium, quod præstant Epicuri dogmata, solatium; quod tamen, quale quale est, bonis omnibus et piis invisum ac ingratum, et impios solos, quos nulla Philosophia curare debuit, juvabit.

TITI LUCRETII CARI

DE

RERUM NATURA

LIBER QUARTUS.

ARGUMENTUM.

I. Qua supra libro primo usus est comparatione Lucretius, ut Memmii sui animum tantisper a contentione relaxaret; eadem hunc librum quartum a v. 1. ad v. 26. auspicatur, ut auditorem sibi docilem reddat, et attentum. II. Libri hujus proponit argumentum, quod ex industria cum superioribus connectit. Cum enim primo et secundo Libro abunde docuerit, quæ, et qualia sint rerum Primordia, quibus figuris distincta, quo motu ferantur, ac cæteras res procreent; Libro vero tertio Animæ atque Animi naturam fusius explicaverit, merito sane a v. 26. ad v. 46. hanc aliam subnectit disputationem de sensatione tam vigilantium quam dormientium. Quam disputationem ut ex ordine absolvat, a Simulachris exorditur, quibus omnem sensationem fieri contendit. Docet itaque, III. a rerum superficie tenuia quædam et subtilissima Simulachra mitti quæ passim per Aëra volitant, sigillatim tamen sub visum non cadunt, nisi a speculis aut aqua repulsa in oculos incurrant, a v. 46. ad v. 108. IV. Subtilitatem horum Simulachrorum demonstrat, et subinde exiguitatem Primordiorum confirmat, ad v. 129. V. Simulachrorum duplex distinguit genus, alterum eorum, quæ sponte sua generantur in Aëre, qualia nonnunquam videmus fieri in nubibus, quæ modo Gigantum, modo Montium aut Belluarum imagines imitantur; alterum eorum quæ a rerum superficie avolant, quasi tenues rerum Exuviæ: et deinde a rerum superficie has Exuvias perpetuo oriri docet, et ea motus celeritate per Aëra ferri ut Luminis solaris jactum facile superarent, a v. 129. ad v. 217. VI. Quia Visus Omnium sensuum primus habetur, ab eo exorditur, quem ex Simulachrorum seu Imaginum incursu fieri docet ; interim autem explicat ea omnia quæ ad Visus causas spectant, variaque de Visu problemata proponit, quæ rite solvit et explicat, a v. 217. ad v. 471. VII. Ne vero aliquis ex problematibus modo explicatis sensus fallaciæ arguat, illorum dignitatem copiose adstruit, a v. 471. ad v. 524. et subinde Scepticos, præcipue a v. 471. ad v. 479. refutat; et demum asserit omnem Veritatem fidei sensuum inniti. VIII. His ita de Visu disputatis, cæteros sensus aggreditur, ac primum docet vocem ac sonum corporeas esse Imagines, quæ aurem

pariter feriant et auditum faciant; vocis naturam atque formaturam explicat : Cur eadem vox percipiatur a multis rationem reddit; quid sit Echo, quomodo fiat, ad v. 524. ad v. 619. IX. Deinde de Sapore, et Gustu, de Odore, et Olfactu docet; quid nempe sit Sapor, quid Odor, et cur non ab omnibus sentiantur. Cur Cibus idem aliis dulcis, aliis amarus fiat; cur Odor alius aliis sit magis aptus, et Vox aliis terrorem incutiat, quæ alios juvet, saltem non terreat, a v. 619. ad v. 726. X. de Imaginatione atque Cogitatione agit, quas per tenuissima rerum Simulachra seu imagines quæ in mentem incurrant, fieri pariter ait; inde varia de cogitationibus problemata proponit et explicat; cur v. g. videamur in Somnis videre illos, qui jam mortui sunt; cur Simulachra rerum seu Imagines videantur nobis morari dum cogitamus ea. Cur subito quisque cogitat quæ lubuerit; cur in Somnis cernimus moveri, a v. 726. ad v. 820. XI. A v. 821. ad v. 905. docet Linguam, Oculos, Aures, Nares, omnia denique sensationis Organa prius nata esse quam eorum usum, secus vero in artificiosis rebus, quæ pendent ex prævisa indigentia. XII. De Somno, ac Insomniis agit, imprimisque docet qua ratione fiat Somnus in nobis, et in cæteris Animantibus; Somniorum varias assignat causas: et demum ad res Venereas delapsus, a v. 1050. usque ad finem libri, de Amore, Sterilitate, Fœcunditate, etc. liberius forsan et apertius quam par erat, (sed Philosophi in hisce rebus sibi maxime indulgent,) disputat.

AVIA Pieridum peragro loca nullius ante
Trita solo; juvat integros accedere fonteis,
Atque haurire: juvatque novos decerpere flores,
Insignemque Meo capiti petere inde coronam,
5 Unde prius Nulli velârint tempora Musæ.
Primum quod magnis doceo de rebus, et arctis
Relligionum animos nodis exsolvere pergo;
Deinde, quod obscura de re tam lucida pango
Carmina, Museo contingens cuncta lepore:
10 Id quoque enim non ab nulla ratione videtur.
Nam veluti Pueris absinthia tetra Medentes,
Cum dare conantur, prius oras pocula circum
Contingunt mellis dulci, flavoque liquore;
Ut Puerorum ætas improvida ludificetur
15 Labrorum tenus, interea perpotet amarum
Absinthî laticem, deceptaque non capiatur,
Sed potius tali tactu recreata valescat.

1. Avia Pieridum] Istos 25. versus, quibus attentum sibi Memmium suum aut alium quemvis lectorem reddere conatur, vid. lib. I. v. 925.

2. Integros] Terentius, Prol. Adel. eum Plautus locum Reliquit integrum.

9. Lepore] Quidam codd. liquore; imperite: lib. I. v. 29. Quo magis aternum da dictis, Diva, leporem.

17. Tactu] Alii pro pacto contendunt; tractu, id est haustu, Gifanius: non tanti.

« IndietroContinua »