Immagini della pagina
PDF
ePub
[blocks in formation]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][subsumed][ocr errors][merged small][subsumed][ocr errors][ocr errors][ocr errors][subsumed][subsumed][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]

CHRISTOPHORO CODRINGTON

COLLEGII OMNIUM ANIMARUM SOCIO,

THOMAS CREECH

EJUSDEM COLLEGII SOCIUS S. P. D.

QUALI otio jam utor, occupato, requiris, an inerti, et remisso; inquirenti qui respondeat libellum accipe, non multis quidem vigiliis, et acri studiorum intentione, aliqua tamen diligentia elaboratum: neque enim ad Te elegantissimi ingenii virum mitti aliquod debet, quod impolitum nimis foret et rude; Lepore, Vi, et Acumine omni destitutum. Quanquam quid diligenter factum videatur Tibi, qui in Critica, et Philosophia, quantum per ætatem tuam homini licet, in Poëtica supra annos vales, nisi utaris ea moderatione animi, qua tuas Dotes æstimare, et illa benignitate, qua meas Nugas esse aliquid putare soles?

Multi quidem' attribuunt Lucretio omnes virtutes quæ optimum Poëtam, et consummatissimum Philosophum ornare possunt; suæ opinioni plus satis indulgentes, ejusque famæ forsan nimis benigni: sed istam benevolentiam, qua non indiget, vir erecti justique animi aspernatur, contentus iis meritis, quæ Vetus Criticorum Gens, integerrimi judices, agnoverunt, et suo confirmârunt judicio. Nam in illo Artem Tullius', Sublime carmen Ovidius', Quintilianus' Elegantiam

1 Lambinus, Gifanius, Faber, alii. 2 Epistol. ad Fratrem, lib. II. ẹp. 11. Lucretii Poëmata non sunt ita multis luminibus Ingenii, multæ tamen

artis: alii legunt, Sunt lita multis,

etc.

11 Am. lib. I. el. 15.

4 Instit. Orat. lib. X. cap. 1.

[ocr errors]

in sua materia, Statius' Arduum furorem admiratur; neque quis tam acerbus Poëtæ censor, adeoque sui negligens, ut hæc neget, Doctorum invidiam sua reprimit conscientia, Indoctorum maledicentiam tantorum judicum reverentia: et sane jure expectanda est Elegantia in carmine ab ipso Patre venustatum Cicerone perpolito, Sublimitas, Arduusque furor in gravissimo' suæ ætatis (non rudis vero et indoctæ) Poëta: et quod ad Artem spectat; seu argumentorum inventionem, seu materiæ dispositionem, sive ad unum finem, impium certe, sed quem sibi elegerat, attentionem consideremus, nulla erit unquam perfectior disciplinæ formula.

Uni Quintiliano inter Veteres (Poëtæ fortassis alii judicabunt, ego vero ipsius Quintiliani hominis in rebus Philoso phicis minime exercitati vitio) videtur difficilis; at plurimis e Recentioribus difficilior: nec injuria. Illa enim fuit indiligens exscriptorum inscitia, ut nullus fere versus, (de paginis quid dicam?) sincerus aut emendate scriptus: neque Manus neque Mens suo officio fungebatur, monstrosæ ubique voces, absurdæ sententiæ; et barbari isti librorum conservatores nobis tradiderunt codices ea fide, qua mare turbidum navigia; nam eructat illud fractas lacerasque tabulas, e quibus forsan aliæ naves compingi possunt, sed minoris formæ et venustatis, nisi a peritissimo artifice conjungantur.

Ideo primi Lucretii Editores non tam Codicum Scripturam exhibebant, quam conjecturas suas, vanas plerumque, aliquando improbas; id quod decuit, id quod ætati conveniebat fecerunt, conabantur loqui, sed in ista Literarum infantia quid præter dimidiata verba, et incertam pronunciationem expectemus? Nondum satis nota erat Poëtæ dictio, ignota prorsus Epicuri Philosophia. Iste enim Poëtarum mos est, ut qui delectum verborum affectent veteres exquirant voces,

[ocr errors][merged small][merged small]

et cum antiquis ament loqui; neque quidem diffitendum antiquis vocibus, et veterum loquendi formulis, (horridæ licet videantur et inculta,) vim et generosam quandam pulchritudinem inesse. Novæ placent, namque delicatæ, sed languidæ et inertes, ista ætas quæ perpolit, emollit; neque aliam ob causam fluidas in Ovidio delicias, in Virgilio nervosam Majestatem admiramur, quam quod alter cum viris tantum suæ ætatis loquebatur, alter non suos quidem neglexit, sed iis immiscuit Majores. Non vero tenuis labor est, voces, quibus Ennius, Attius, Nævius, etc. usi sunt, reconditas penitusque jacentes invenire, explicare inventas; evolvendi sunt veteres Grammatici, Poëtarum interpretes, multo denique usu, et pari attentione opus.

Quod si plana fuisset et aperta Dictio, Materies tamen difficilis et impedita, nec cuilibet obvia est Epicuri ratio; experti nôrunt Illius Philosophiam postulare subactum et patiens ingenium, quod nullas reformidet difficultates, et sit totius naturæ capax; neque vero tacendum, quod Ille, qui nullam fœlicitatem sine Otio esse, et sola sua Ratione et Sapientia beatitudinem acquiri posse decreverat, laboriosam instituit disciplinam, et quæ sui studiosos nunquam patitur otiosos esse: quippe a Sensibus, in quibus hominum desidia ut plurimum subsistit, abducit; rapit per Inane insensile, et in omni explicatione, tot et tam minutis utitur instrumentis, ut illa colligere operosum sit, contemplari grave: ut Colorum, Saporum, Odorumve variationem, (hi sunt vulgares naturæ lusus,) intelligas, perspicienda est motuum figurarumque infinita varietas, connexus, viæ, intervalla; nihil in hac disciplina simplex, et quod uno quasi intuitu comprehendi possit alii interim Philosophi iis, quas sensibiles vocant, qualitatibus instructi omnia naturæ opera compendio transigunt, unoque 'Spiritu, tanquam vesicam inflarent, instituunt Philosophum. Hoc quod dico Idem Ille demonstravit, qui multa a Democrito sumens tot voluminibus inchoavit potius

« IndietroContinua »