Immagini della pagina
PDF
ePub
[merged small][ocr errors][merged small]

ANTIQUITATES

ITALICÆ

MEDII ÆVI,

SIVE

DISSERTATIONES

De Moribus, Ritibus, Religione, Regimine, Magiftratibus, Legibus
Studiis Literarum, Artibus, Lingua, Militia, Nummis, Principi-
bus, Libertate, Servitute, Foederibus, aliifque faciem & mores
Italici Populi referentibus poft declinationem Rom.
Imp. ad Annum ufque MD.

OMNIA ILLUSTRANTUR, ET CONFIRMANTUR
INGENTI COPIA DIPLOMATUM ET CHARTARUM
VETERUM

[blocks in formation]

LUDOVICO ANTONIO MURATORIO

SERENISSIMI DUCIS MUTINE BIBLIOTHECÆ PRÆFECTO.

PALATINIS MEDIOL. SOCIIS

EDITIONEM CURANTIBUS.

TOMUS SEXTUS.

[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

EX TYPOGRAPHIA SOCIETATIS PALATINE
IN REGIA CURIA,

SUPERIORUM FACULTATE.

Ex

[ocr errors]
[ocr errors]

ALBERTO.

POTENTISSIMI

POLONIAE REGIS,

E T

ELECTORIS SAXONICI FILIO QUARTO-GENITO.

Ihil me impediet puerilis Tua aetas, Sereniffime Princeps, quominus Tomum Quinctum Italicarum Antiquitatum, Tuo illuftri Nomine ornatum, Celfitudini Tuae venerabundus offeram & facrem. Quamvis enim literarum Latinarum expers affequi nondum poffis, quae ad Tuam laudem fpectant; ceteri tamen, quibus eadem Lingua perfpecta eft, atque hic Liber in manus veniet, probe intelligent, Te non incrementum annorum expectaffe, ut laude dignus appareres. Certe indolem fortitus egregiam, animum praefers difciplinae patientem, & ad omnium Virtutum experimenta jam pronum, in primis vero in Sanctiffimae Religionis officiis hilarem atque follicitum. Rem notiffimam memoro: Regis ac Reginae Parentum Tuorum Pietas ita in numerofam feliciffimamque Prolem pervafit, ut vel tenerioris aetatis Filii omnis probitatis Magistri evaferint, & admirationi jam fit tanta in Divinis rebus Saxonicae Aulae Devotio. Hujufce benedictionis quàm particeps fit tua quoque Celfitudo, cunctis exploratum eft. Ingeftâ autem in Tom. V.

animos

animos Principum, immo & ceterorum hominum tam fanctâ affectione, quid inde proditurum fit, facile quifque conjicit. Nimirum e Religionis fonte Virtutes reliquae effluere confueverunt, quae Deo & Hominibus nos caros efficiunt. Grande hoc ornamentum Coronam hanc Regalibus Diadematis pre tiofiorem, Tibi, Sereniffime Princeps, prae omnibus a Deo datis gratulor, atque hanc ipfam a Te potiffimum eximii Parentes Tui expofcebant. Quod fupereft, fingulare meum erga Te obfequium hujus Libri oblatione teftari cupiens, ferventibus votis Deum deprecor, ut omnia Tibi faufta fuccedant. Utinam Tu quoque aliquando memineris, me inter Tuae fplendidiffimae Nobilitatis admiratores, & excelfi Nominis amatores, poftremum non tenuiffe locum.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]
« IndietroContinua »