C. Velleii Paterculi quae supersunt ex Historiae romanae libris duobus ...

Copertina anteriore
Sumptibus et typis C.E. Klinkichtii et fil., 1836 - 124 pagine
 

Pagine selezionate

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 103 - Reddatur verum L. Asprenati testimonium, qui legatus sub avunculo suo Varo militans gnava virilique opera duarum legionum, quibus praeerat, exercitum immunem tanta calamitate servavit matureque ad inferiora hiberna descendendo vacillantium etiam cis Rhenum sitarum gentium animos confirmavit.
Pagina 96 - Hoc fere tempore Agrippa, qui eodem die quo Tiberius adoptatus ab avo suo naturali erat et iam ante biennium, qualis esset, apparere coeperat, mira pravitate animi atque ingenii in praecipitia conversus patris atque eiusdem avi sui animum alienavit sibi, moxque crescentibus in dies vitiis dignum furore suo habuit exitum.
Pagina 22 - Jugurtha, ac Marius, sub eodem Africano militantes, in iisdem castris didicere , quae postea in contrariis facerent. • Historiarum auctor jam tum Sisenna erat juvenis; sed opus belli civilis Sullanique post aliquot annos ab eo seniore editum est.
Pagina 9 - Hie idem primus omnium Romae aedem ex marmore in iis ipsis monumentis molitus huius3 vel magnificentiae vel luxuriae princeps fuit.
Pagina 102 - Romanos milites princeps, marcore ducis, perfidia hostis, iniquitate fortunae circumventus, cum ne pugnandi quidem aut egrediendi occasio iis, in quantum voluerant, data esset immunis, castigatis etiam quibusdam gravi poena, quia Romanis et armis et animis usi fuissent...
Pagina 85 - Germaniae sine ullo detrimento commissi exercitus, quod praecipue huic duci semper curae fuit, sic perdomuit eam, ut in formam paene stipendiariae redigeret provinciae.
Pagina 25 - Quorum ut fortuna atrox, ita causa fuit iustissima : petebant enim earn civitatem, cuius imperium armis tuebantur : per omnis annos atque omnia bella duplici numero se militum equitumque fungi neque in eius civitatis ius recipi, quae per eos in id ipsum pervenisset fastigium, per quod homines eiusdem et gentis et sanguinis ut externos alienosque fastidire posset. 8 Id bellum amplius trecenta milia iuventutis Italicae abstulit. Clarissimi autem imperatores fuerunt Romani eo bello Cn.
Pagina 14 - ... minus separata alienis in unum quaeque corpus congregantur, ita cuiusque clari operis capacia ingenia in 20 similitudine et temporum et profectuum semet ipsa ab 3 aliis separaverunt.
Pagina 85 - ... adversus amicos aequa ac par sui aestimatio inimitabilis fuisse dicitur ; nam pulchritudo corporis proxima fraternae fuit. Sed illum magna ex parte domitorem Germaniae, plurimo eius gentis variis in locis profuso sanguine, fatorum iniquitas consulem, agentem annum 4 tricesimum, rapuit.

Informazioni bibliografiche