Immagini della pagina
PDF
ePub

numquam ab ipso elusa fides est, quin potius aucta arte quadam nec abnuendi tale quicquam nec palam adfirmandi. Multa alia ejusdem generis, alia vera, alia adsimulata, admirationis humanae in eo juvene 5 excesserant modum; quibus freta tunc civitas aetati haudquaquam maturae tantam rerum molem tantumque imperium permisit.

xxxv, 14.

- CONLOQVIVM SCIPIONIS CVM HAN

NIBALE.

XIV. CLAUDIUS, secutus Graecos Acilianos libros, P. Africanum in ea fuisse legatione tradit, eum10 que Ephesi conlocutum cum Hannibale; et sermonem unum etiam refert, quo quaerenti Africano 'quem fuisse maximum imperatorem Hannibal crederet?' respondisse, Alexandrum Macedonum regem, quod parva manu innumerabiles exercitus fudisset, [et] 15 quod ultimas oras, quas visere supra spem humanam esset, peragrasset.' Quaerenti deinde, 'quem secundum poneret?' 'Pyrrhum' dixisse: 'castra metari primum docuisse; ad hoc neminem elegantius loca cepisse, praesidia disposuisse; artem etiam con20 ciliandi sibi homines eam habuisse, ut Italicae gentes regis externi quam populi Romani tam diu principis in ea terra imperium esse mallent.' Exequenti, 'quem tertium duceret?' haud dubie 'semet ipsum' dixisse. Tum risum obortum Scipioni, et subjecisse "quidnam 25 tu diceres, si me vicisses?" "Tum vero me" inquit et ante Alexandrum et ante Pyrrhum et ante alios omnis imperatores esse. Et perplexum Punico astu responsum et inprovisum adsentationis genus Scipionem movisse, quod e grege se imperatorum velut 30 inaestimabilem secrevisset.

66

[ocr errors]

XXXVIII, 50–53, 56, 57.-P. SCIPIO AFRICANVS ACCVSATVR. EIVS ORATIO AD POPVLVM, MORS, LAVDES.

L. OBPRESSIT deinde mentionem memoriamque omnem contentionis hujus majus et cum majore et clariore viro certamen ortum. P. Scipioni Africano, ut Valerius Antias auctor est, duo Q. Petillii diem dixerunt. Id, prout cujusque ingenium erat, inter- 5 pretabantur. Alii non tribunos plebis, sed universam civitatem, quae id pati posset, incusabant: duas maximas orbis terrarum urbes ingratas uno prope tempore in principes inventas, Romam ingratiorem, si quidem victa Carthago victum Hannibalem in 10 exsilium expulisset, Roma victrix victorem Africanum expellat.' Alii, 'neminem unum civem tantum eminere debere, ut legibus interrogari non possit; nihil tam aequandae libertatis esse, quam potentissimum quemque posse dicere causam. Quid autem 15 tuto cuiquam, nedum summam rem publicam, permitti, si ratio non sit reddenda? Qui jus aequum pati non possit, in eum vim haud injustam esse.' Haec agitata sermonibus, donec dies causae dicendae venit. Nec alius antea quisquam nec ille ipse Scipio 20 consul censorve majore omnis generis hominum frequentia quam reus illo die in forum est deductus. Jussus dicere causam, sine ulla criminum mentione orationem adeo magnificam de rebus ab se gestis est exorsus, ut satis constaret, neminem_umquam neque 25 melius neque verius laudatum esse. Dicebantur enim ab [eo] eodem animo ingenioque, quo gesta erant; et aurium fastidium aberat, quia pro periculo, non in gloriam referebantur.

LI. Tribuni vetera luxuriae crimina Syracusano- 30 rum hibernorum et Locris Pleminianum tumultum cum ad fidem praesentium criminum rettulissent, suspicionibus magis quam argumentis pecuniae cap

In

tae reum accusarunt: filium captum sine pretio redditum, omnibusque aliis rebus Scipionem, tamquam in ejus unius manu pax Romana bellumque esset, ab Antiocho cultum; dictatorem eum consuli, 5 non legatum in provincia fuisse; nec ad aliam rem eo profectum quam ut, id quod Hispaniae, Galliae, Siciliae, Africae jam pridem persuasum esset, hoc Graeciae Asiaeque et omnibus ad orientem versis regibus gentibusque adpareret, unum hominem caput 10 columenque imperii Romani esse, sub umbra Scipionis civitatem dominam orbis terrarum latere, nutum ejus pro decretis patrum, pro populi jussis esse. famia intactum invidia, qua possunt, urgent. Orationibus in noctem perductis, prodicta dies est. Ubi 15 ea venit, tribuni in rostris prima luce consederunt. Citatus reus magno agmine amicorum clientiumque per mediam contionem ad rostra subiit, silentioque facto, "hoc" inquit "die, tribuni plebis vosque Quirites, cum Hannibale et Carthaginiensibus signis con20 latis in Africa bene ac feliciter pugnavi. Itaque cum hodie litibus et jurgiis supersederi aequum sit, ego hinc extemplo in Capitolium ad Jovem optimum maximum, Junonemque et Minervam ceterosque deos, qui Capitolio atque arci praesident, salutandos 25 ibo, iisque gratias agam, quod mihi et hoc ipso die et saepe alias egregie gerendae rei publicae mentem facultatemque dederunt. Vestrum quoque quibus commodum est, Quirites, ite mecum, et orate deos, ut mei similes principes habeatis, ita, si ab annis 30 septemdecim ad senectutem semper vos aetatem meam honoribus vestris anteistis, ego vestros honores rebus gerendis praecessi." Ab rostris in Capitolium escendit. Simul se universa contio avertit et secuta Scipionem est, adeo ut postremo scribae viatoresque 35 tribunos relinquerent, nec cum iis praeter servilem comitatum et praeconem, qui reum ex rostris citabat, quisquam esset. Scipio non in Capitolio modo, sed per totam urbem omnia templa deûm cum populo Romano circumiit. Celebratior is prope dies favore

hominum et aestimatione verae magnitudinis ejus fuit, quam quo triumphans de Syphace rege et Carthaginiensibus urbem est invectus.

66

Quo 20

LII. Hic speciosus ultimus dies P. Scipioni inluxit; post quem cum invidiam et certamina cum 5 tribunis prospiceret, die longiore prodicta, in Literninum concessit certo consilio, ne ad causam dicendam adesset. Major animus et natura erat ac majori fortunae adsuetus, quam ut reus esse sciret et submittere se in humilitatem causam dicentium. Ubi dies venit 10 citarique absens est coeptus, L. Scipio morbum causae esse, cur abesset, excusabat. Quam excusationem cum tribuni, qui diem dixerant, non acciperent, et ab eadem superbia non venire ad causam dicendam arguerent, qua judicium et tribunos plebis et contionem 15 reliquisset, et, quibus jus sententiae de se dicendae et libertatem ademisset, his comitatus, velut captos trahens, triumphum de populo Romano egisset, secessionemque eo die in Capitolium a tribunis plebis fecisset habetis ergo temeritatis illius mercedem. duce et auctore nos reliquistis, ab eo ipsi relicti estis, et tantum animorum in dies nobis decrescit, ut, ad quem ante annos septemdecim, exercitum et classem habentem, tribunos plebis aedilemque mittere in Siciliam ausi sumus, qui prenderent eum et Romam 25 reducerent, ad eum privatum ex villa sua extrahendum ad causam dicendam mittere non audeamus" --, tribuni plebis adpellati ab L. Scipione ita decreverunt, si morbi causa excusaretur, sibi placere accipi eam causam diemque ab collegis prodici. Tribunus 30 plebis eo tempore Ti. Sempronius Gracchus erat, cui inimicitiae cum P. Scipione intercedebant. Is cum vetuisset nomen suum decreto collegarum adscribi, tristioremque omnes sententiam exspectarent, ita decrevit, cum L. Scipio excusasset morbum esse causae 35 fratri, satis id sibi videri: se P. Scipionem, priusquam Romam redisset, accusari non passurum; tum quoque, si se adpellet, auxilio ei futurum, ne causam dicat; ad id fastigium rebus gestis, honoribus populi Romani

5

P. Scipionem deorum hominumque consensu perve-
nisse, ut sub rostris reum stare et praebere aures ado-
lescentium conviciis populo Romano magis deforme
quam ipsi sit.
"Sub pe-

LIII. Adjecit decreto indignationem. dibus vestris stabit, tribuni, domitor ille Africae Scipio? Ideo quattuor nobilissimos duces Poenorum in Hispania, quattuor exercitus fudit fugavitque; ideo Syphacem cepit, Hannibalem devicit, Carthagi10 nem vectigalem nobis fecit, Antiochum (recepit enim fratrem consortem hujus gloriae L. Scipio) ultra juga Tauri emovit, ut duobus Petilliis subcumberet? Vos de P. Africano palmam peti feretis? Nullisne meritis suis, nullis vestris honoribus umquam in arcem 15 tutam et velut sanctam clari viri pervenient, ubi, si non venerabilis, inviolata saltem senectus eorum considat?" Movit et decretum et adjecta oratio non ceteros modo, sed ipsos etiam accusatores, et deliberaturos se, quid sui juris et officii esset, dixerunt. Se20 natus deinde, concilio plebis dimisso, haberi est coeptus. Ibi gratiae ingentes ab universo ordine, praecipue a consularibus senioribusque, Ti. Graccho actae sunt, quod rem publicam privatis simultatibus potiorem habuisset; et Petillii vexati sunt probris, 25 quod splendere aliena invidia voluissent et spolia ex Africani triumpho peterent. Silentium deinde de Africano fuit. Vitam Literni egit sine desiderio urbis. Morientem rure eo ipso loco sepeliri se jussisse ferunt monumentumque ibi aedificari, ne funus 30 sibi in ingrata patria fieret. Vir memorabilis; bellicis tamen quam pacis artibus memorabilior, et inlustrior prima pars vitae quam postrema fuit, quia in juventa bella adsidue gesta, cum senecta res quoque defloruere nec praebita est materia ingenio. Quid 35 ad primum consulatum secundus, etiam si censuram adicias? quid Asiatica legatio, et valetudine adversa inutilis et filii casu deformata et post reditum necessitate aut subeundi judicii aut simul cum patria deserendi? Punici tamen belli perpetrati, quo nullum

« IndietroContinua »