Immagini della pagina
PDF
ePub

set? Suopte igitur ingenio temperatum animum virtutibus fuisse opinor magis; instructumque non tam peregrinis artibus, quam disciplina tetrica ac tristi veterum Sabinorum. Quo genere nullum quondam incorruptius fuit. Audito nomine Numæ, Patres Romani, quanquam inclinari opes ad Sabinos, rege inde sumto, videbantur, tamen, neque se quisquam, nec factionis suæ alium, nec denique Patrum aut civium quenquam præferre illi viro ausi, ad unum omnes Numa Pompilio regnum deferendum decernunt. Accitus, sicut Romulus augurato urbe condenda regnum adeptus est,'7 de se quoque Deos consuli jussit. Inde ab augure (cui deinde, honoris ergo, publicum id 2 Quo tempore urbs condebatur.

8

Edd. a Sigon. ad Drak. Vid. Not. Var.-7 Conj. Bauer. adeptus esset.— 8' Honoris gratia, publicum. Flor. et Helm. honor erga publicum. Rott. ho

NOTE

[merged small][ocr errors][merged small]

eximiam omnibus probatus est. Eum itaque regem pro concione pronuntiavit interrex Spurius Vettius, ex Plut.

P Accitus] Hujus legationis principes Julius Proculus e veterum, et Volesus e novorum Senatorum numero, suæ quisque factionis duces. Eorum postulatis non statim assensum Numa præbuit, regni incommoda, privati otii dulcedinem, aliaque causatus: donec patris fratrisque et Marcii sodalis intimi adhortationibus suscipiendum sibi onus decrevit.

4 Augurato urbe condenda] Non de urbe modo condenda, antequam muri designarentur, sed de regno quoque capessendo, dum urbs conderetur, sive postquam condi cœperat, Deos augurio consuli voluit Romulus ; quod Dionysius scribit, Livius, eo loco prætermissum, hic reddit. Nam illud augurato regnum adeptus est, ad Ro mulum referri debet; quæ sequun tur, de se quoque, ad Numam.

perpetuumque sacerdotium fuit) deductus in arcem, in lapide ad meridiem versus consedit. Augur ad lævam ejus, capite velato,' sedem cepit, dextra manu baculum sine nodo aduncum tenens, quem lituum appellaverunt. Inde ubi, prospectu in urbem agrumque " capto, Deos precatus, regiones ab oriente ad occasum determinavit; dextras ad meridiem partes, lævas ad septemtrionem esse dixit.

u

noris erga. Legendum, ut annotavit ex suo Muretus, et nos notavimus in Voss. Gud. honoris ergo, publicum.' J. F. Gronov.—9 Al. lavasque ad septen

NOTE

▾ Augur ad lævam ejus, capite velato] Rhodiginus hunc locum sic distinguebat, Augur ad lævam, ejus capite velato; ut intelligeretur Numæ caput obtectum, non auguris. Qua de re digladiantur invicem Sigonius et Robortellus. Sed quidni uterque velato capite fuerit; et Numa, de quo ita Plutarchus diserte affirmat, et Augur ex disciplina? Et vero Accii auguris statua in comitio posita fuit capite velato, c. 36. hujus libri.

• Quem lituum appellaverunt] Nomen est virgæ auguralis, seu bacilli a summo leviter inflexi, quo angures ad designanda cœli spatia utebantur: neque enim manu ea notare ex disciplina licebat. Dictus est Lituus ex similitudine cum bellico lituo, sive buccina.

t Prospectu] Oportebat enim ut ex loco per augurem delecto liber in omnes cœli partes aspectus pateret. Ideoque nec nisi sereno cœlo auguria capiebantur; et interdum augures ea, quorum altitudo prospectui obesset, dejici jubebant.

[ocr errors][merged small]

tur, aliud in iis, quæ ex diversis agri generibus, Romano, Gabino, peregrino, hostico, incerto, caperentur. Quæ petebantur ex arce, finiebantur fere pomario.

▾ Dextras ad meridiem partes] Hanc distinctionem deridet Arnobius 1. iv. adversus gentes, quod in rebus ipsis non sit. Etenim pro vario positu nostro quævis regio dextra esse potest, et sinistra. Si septemtrionem respiciamus, ubi nos inter æquatorem et polum arcticum positi, superius locamus hemisphærium, tunc post Pythagoram, Platonem, Aristotelem, laudatos a Plutarcho de placitis philosophorum, dextram mundi plagam orientalem esse dicemus, occiduam vero lævam. At in anguriis et rebus divinis, quas peragunt Ad surgentem conversi lumina solem,' dextra ad meridiem sunt; læva ad septemtrionem, ut hic apud Livium. Nec tamen ex Angurum placitis eandem semper vim habent auspicia, quæ ex eadem parte visuntur. Ut enim Cicero tradit II. de divinat. 'Aliis a dextra, aliis a læva datum est avibus, ut auspicium faciant: et fulmen sinistrum auspicium optimum habetur in aliis, præterquam ad Comitia.' Jam hoc loco recte monet Glareanus dextras partes de augure intelligi debere, qui orientem spectabat, Diony

Signum contra, quo o longissime conspectum oculi ferebant, animo finivit. Tum, lituo in lævam manum translato, dextra in caput " Numæ imposita, precatus est ita: 'Jupiter pater, si est fas," hunc Numan Pompilium, cujus ego caput teneo, regem Romæ esse, uti tu signa nobis certa acclarassis 12 a inter eos fines, quos feci.' Tum per

a Ex adverso, quam longissime oculi prospicere poterant, signum notavit.

trionem.-10 Vet. lib. Signum contra quod 1.-11 Capite Edd. principp. et plerique alii ante Crevier.-12 Vid. inf. et Not. Var.

[merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

egit verbis auspicia, quæ mitti vellet. Quibus missis, declaratus rex Numa de templo descendit.

19. Qui, regno ita potitus, urbem d novam, conditam vi et armis, jure eam legibusque ac moribus de integro condere parat. Quibus cum inter bella assuescere videret non posse, quippe efferatos militia, animos; " mitigandum ferocem populum armorum desuetudine ratus, Janum ad infimum Argiletum, indicem pacis bellique," fe

f

13

13' Quippe efferatis militia animis. Flor. efferari mil. animos. Mur. Hel. Rott. Gud. Andreas, Tarv. efferos militia animos. Scribe, efferatos militia uni

NOTE

2 Si est fas] Proprie fas dicitur, Alioqui redundabit inepte pronomen quod jure divino licet. eam: quod et apud Becharium deest.

a Certa acclarassis [ac clara sint] Sigonius ex Vetusto quodam libro legebat, ut tua signa nobis certa acclarassint. Et quamvis repugnet Robortellus, non desunt codices, qui sic habeant. In aliis scriptum est, uti tu signa nobis certa acclarassis, ut acclarare dicatur pro declarare, et acclarassis pro declaraveris: quod vetus verbum in solenni precatione usurpari, non est extra Livii morem. Et clarare quidem apud Lucretium aliosque occurrit: apud Cic. etiam ex prisco Poëta, 'Jupiter excelsa clarabat sceptra columna.' Sed acclarandi verbum an alibi extet, haud equidem scio.

b Auspicia, quæ mitti vellet] Forte ex quo avium præpetum genere.

c De templo descendit] De arce, sive loco, ubi angur contemplatus fuerat auspicia. Hæc enim auspiciorum loca templa dici, quemadmodum et cœli regiones in id designatas, docet Varro lib. vi. de Lingua Latina, ut supra cap. 7. est observatum.

d Regno ita potitus urbem] Id sine interpunctione sic accipe, ut Numa regni titulo regiaque potestate Romam urbem novam obtinens, eam legibus velut denuo condere statuerit.

A. U. C. 40.

e Assuescere videret non posse] Urbem nempe, sive Romanos.

Hic

f Janum] Templum Jani, de quo mox. Janum autem antiquissimum Aboriginum in Latio regem Apolline et Creusa Erechthei Athenarum regis filia natum, et a Xipheo ejusdem Creusæ marito adoptatum oraculi monitu, cum classe in Italiam venisse refert Auct. libelli de orig. gent. Rom. Quib. si qua fides, pro Xipheo Xuthum reposuerim, Hellenis scilicet filium, qui revera Creusam illam in matrimonio habuit, et sic Janus Latinorum idem erit cum Græcorum Ione, Achæi fratre. autem Janus Saturnum (Minoëm forte seniorem) regno pulsum a Jove, benigne excepisse, regnumque cum eo liberaliter communicasse fertur. Idem Geminus appellabatur, pingebaturque Bifrons, sen Biceps, sive quod mores populi feros in humaniorem mutaverat cultum, sive quod præterita et fatura calleret. Eum Cluverins Javanem, Japheti filium, Goropius Becanus Japhetum ipsum, alii Noachum interpretantur. Hoc autem duplici ratione defendi potest, tum quod Noachus, cum ante ac post

m

cit: apertus ut in armis esse civitatem; clausus pacatos circa omnes populos significaret. Bis deinde post Numæ regnum clausus fuit: semel T. Manlio consule,' post Punicum primum perfectum bellum: iterum, quod nostræ ætati Dii dederunt, ut videremus, post bellum Actiacum, ab Imperatore Cæsare Augusto, pace terra marique parta. Clauso eo, cum omnium circa finitimorum societate ac foederibus junxisset animos, positis externorum periculorum curis, ne luxuriarentur otio animi, quos metus hostium disciplinaque militaris continuerat; omnium primum, rem ad multitudinem imperitam," et illis sæculis rudem, efficacissimam, Deorum metum injiciendum ratus est. Qui cum descendere ad animos sine aliquo commento miraculi non posset, simulat sibi cum Dea Egeria 14 P congressus noc

[ocr errors]

mos.' J. F. Gronov.-14 Al. Ægeria.-15 Cum Duk, forte legendum cuique

NOTE

diluvium vixerit, priora cum posterioribus notitia sua complexus sit: tum quod idem vini fuerit inventor, quod Hebræi Jain vocant, ad nomen Jani alludente vocabulo. Ego si quid in his veri inest, vel unum eundemque cum Saturno Janum; vel Javanem sub Jani, Noachum sub Saturni appellatione latere conjece. rim, a Chamo filio (qui Jupiter Hammon) derisum forte et pulsum.

Argiletum] Locus erat Romæ, ab Argo, duce Argivorum, temporibus Evandri ibi sepulto, aliave de causa, appellatum. Fuit hic locus postea in XI. urbis regione. Puta tur fuisse primum illud Jani templum ubi nunc ruinæ ædis S. Catharinæ.

h Indicem pacis bellique] Non construxit primus Numa: sed voluit pacis et belli esse indicium. Nam conditum ante a Romulo fuisse pace cum Tatio facta testatur ex Varrone D. Augustinus. Hinc volunt nonnulli factum ut duas Janus facies haberet, quo duorum regum concordia signi

ficaretur. Alii quod bellum suscepturi debeant de pace cogitare.

i Apertus ut in armis] Inde Jano cognomen duplex, Patulcii et Clusii, apud Ovid.

k Bis deinde] Immo ter, si Velleio fides. Sed non tunc cum hæc Livius scriberet, nempe circa pugnæ Actiacæ tempus: bis enim clausit Augustus: primo, post victoriam illam ad Actium anno 725. ab Urb. cond. Consulatu suo v. cum Sex. Apuleio, ut notat Dion Cassius. Secundo, post annos ferme viginti.

T. Manlio consule] Hic T. Manlii Torquati cum C. Atilio Bulbo Consulatus conjicitur a Sigonio in annum 518. Urb. cond.

[blocks in formation]
« IndietroContinua »