Immagini della pagina
PDF
ePub

visse castra. Dicit belluæ etiam corium, centum viginti pedes longum, in Urbem missum.

Seneca filius lib. 1. cap. 16. de Ira.

Non est quod existimes verum esse, quod apud disertissimum virum Livium dicitur, Vir ingenii magni magis quam boni.' Non potest illud separari: aut et bonum erit, aut nec magnum, &c.

Idem lib. de Tranquillitate cap. 9.

Quadringenta millia librorum Alexandriæ arserunt ; pulcherrimum regiæ opulentiæ monumentum. Alius laudaverit, sicut Livius, qui elegantiæ regum curæque egregium ait opus fuisse. Non fuit elegantia illud aut cura, sed studiosa luxuria.

Idem epistola 100.

Affer quem Fabiano possis præponere. Dic Ciceronem, cujus libri ad Philosophiam pertinentes pæne totidem sunt quot Fabiani. Cedam, sed non statim pusillum est, si quid maximo minus est. Dic Asinium Pollionem. Cedam, sed ut respondeam, In re tanta eminere est et post duos esse. Nomina adhuc Livium: scripsit enim et Dialogos, quos non magis Philosophiæ annumerare possis, quam Historiæ et ex professo Philosophiam continentes libros: huic quoque dabo locum. Vide tamen quam multos antecedat, qui a tribus vincitur, et tribus eloquentissimis.

Idem lib. v. Natur. quæst. cap. 18.

[ocr errors]

Nunc quod de Cæsare olim majore vulgo dictitatum est, et a Tito Livio positum, In incerto esse, utrum illum magis nasci reipublicæ profuerit, an non nasci,' dici etiam de ventis potest.

Idem epistola 46.

Librum tuum, quem mihi promiseras, accepi, et, tanquam lecturus ex commodo, adaperui, ac tantum degustare volui.

Deinde blanditus est ipse, ut procederem longius. Qui quam disertus fuerit, ex hoc intelligas licet: brevis mihi visus est; cum esset nec mei nec tui corporis, sed qui primo aspectu aut T. Livii aut Epicuri posset videri. Tanta autem dulcedine me tenuit et traxit, ut illum sine ulla dilatione perlegerem.

Fabius Quintil. lib. 1. Instit. Orat. c. 9.

Peregrina porro ex omnibus prope dixerim gentibus, ut homines, ut instituta etiam multa, venerunt. Taceo de Tuscis et Sabinis et Prænestinis quoque: nam ut eorum sermone utentem Vectium Lucilius insectatur, quemadmodum Pollio deprehendit in Livio Patavinitatem: licet omnia Italica pro Latinis habeam.

Idem lib. VIII. cap. 1.

Attica anus Theophrastum, hominem alioqui disertissimum, annotata unius affectatione verbi, hospitem dixit: nec alio se id deprehendisse interrogata respondit, quam quod nimium Attice loqueretur. Et in T. Livio, miræ facundiæ viro, putat inesse Pollio Asinius quandam Patavinitatem, &c.

Lib. IX. cap. 2.

[ocr errors]

Apud Historicos reperiuntur obliquæ allocutiones: ut in T. Livii primo statim libro: Urbes quoque, ut cetera, ex infimo nasci.'

Lib. IX. cap. 4.

[ocr errors]

T. Livius hexametri exordio cœpit: Facturusne operæ pretium sim.' Nam ita edidit: estque melius quam quomodo emendatur.

Lib. 11. Instit. cap. 4.

Sæpe etiam quæri solet, de tempore, de loco, quo gesta res dicitur: nonnunquam de persona quoque: sicut Livius frequentissime dubitat, et alii ab aliis Historici dissentiunt.

Lib. ejusdem cap. 6.

Ego optimos quidem, et statim et semper, sed tamen eorum candidissimum quemque, et maxime expositum, velim: ut Livium a pueris magis quam Sallustium: et hic historiæ majoris est auctor: ad quem tamen intelligendum jam profectu opus sit. Cicero, ut mihi quidem videtur, et jucundus incipientibus quoque, et apertus est satis: nec prodesse tantum, sed etiam amari potest: tum (quemadmodum Livius præcipit) ut quisque erit Ciceroni similli

mus.

Lib. x. cap. 1.

[ocr errors]

Fuerit igitur brevitas illa tutissima, quæ est apud Livium, in epistola ad Filium scripta: Legendos Demosthenem atque Ciceronem; tum ita ut quisque esset Demostheni et Ciceroni simillimus.'

Eodem capite.

Neque illa Sallustiana brevitas, qua nihil apud aures vacuas atque eruditas potest esse perfectius, apud occupatum variis cogitationibus judicem, et sæpius ineruditum, captanda nobis est: neque illa Livii lactea ubertas satis docebit eum, qui non speciem expositionis, sed fidem quærit.

Post multa ibidem.

At non historia cesserit Græcis ; nec opponere Thucydidi Sallustium verear. Nec indignetur sibi Herodotus æquari T. Livium, cum in narrando miræ jucunditatis, clarissimique candoris, tum in concionibus supra quam enarrari potest eloquentem; ita dicuntur omnia cum rebus, tum personis accommodata. Sed affectus quidem, præcipue eos qui sunt dulciores, ut parcissime dicam, nemo Historicorum commendavit magis: ideoque immortalem illam Sallustii velocitatem diversitatem diversis virtutibus

consecutus est. Nam mihi egregie dixisse videtur Servilius Nonianus, pares eos magis quam similes.

Plinius Avunculus Præfat. Natur. Hist. ad Vespas.

Imp.

Equidem ita sentio, peculiarem in studiis causam eorum esse, qui, difficultatibus victis, utilitatem juvandi prætulerunt gratiæ placendi: idque et in aliis operibus ipse feci, et profiteor mirari me T. Livium, auctorem celeberrimum, in Historiarum suarum, quas repetit ab origine Urbis, quodam volumine sic orsum: Satis jam sibi gloriæ quæsitum, et potuisse se desinere, ni animus inquies pasceretur ope-re. Profecto enim populi gentium victoris, et Romani nominis gloriæ, non suæ, composuisse illa decuit. Majus meritum esset, operis amore, non animi causa perseverasse; et hoc populo Romano præstitisse, non sibi.

Cornelius Tacitus Oratione Cremutii Cordi, lib. IV.

Annal.

Brutum et Cassium laudavisse dicor: quorum res gestas cum plurimi composuerint, nemo sine honore memoravit. Titus Livius, eloquentiæ ac fidei præclarus inprimis, Cn. Pompeium tantis laudibus tulit, ut Pompeianum eum Augustus appellaret: neque id amicitiæ eorum offecit. Scipionem, Afranium, hunc ipsum Cassium,hunc Brutum, nusquam latrones et parricidas, quæ nunc vocabula imponuntur, sæpe ut insignes viros, nominat.

Suetonius Tranquillus, Caligula.

Sed et Virgilii et T. Livii scripta et imagines paulum abfuit quin ex omnibus Bibliothecis amoverit: quorum alterum, ut nullius ingenii minimæque doctrinæ, alterum, ut verbosum in historia negligentemque, carpebat.

Idem Claudii cap. 41.

Historiam in adolescentia, hortante T. Livio, Sulpicio vero Flavio etiam adjuvante, scribere aggressus est.

Idem Domitiani cap. 10.

Metium Pomposianum, quod habere imperatoriam genesin vulgo ferebatur, et quod depictum orbem terræ in membranis, concionesque regum ac ducum ex T. Livio circumferret, interemit.

Plutarchus.

Auctoritatem Livii adducit in vita Camilli, Marcelli, Catonis Majoris, Flaminini, Syllæ, Luculli, Cæsaris: item quæstione Romana 25. sed sine elogio.

Martialis lib. XIV. Epigr. 190. de Livio in membranis.
Pellibus exiguis arctatur Livius ingens,
Quem mea non totum bibliotheca capit.

Plinius Junior lib. 11. Epist. 3.

Nunquamne legisti, Gaditanum quendam, T. Livii nomine gloriaque commotum, ad visendum eum ab ultimo terrarum orbe venisse, statimque, ut viderat, abiisse?

Papinius Statius, lib. Iv. Sylv. 7. ad Maximum Junium.
Sed tuas artes puer ante discat;

Omne quis mundi senium remensus
Orsa Sallusti brevis, et Timavi

Reddis alumnum.

Justinus, qui Trogum contraxit, lib. XXXVIII. Histor. cap. 6.

Quam orationem dignam duxi, cujus exemplum brevitati hujus operis insererem; quam obliquam Pompeius Trogus exposuit; quoniam in Livio et in Sallustio reprehendit, quod conciones directas pro sua oratione operi suo inserendo historiæ modum excesserint.

« IndietroContinua »