Immagini della pagina
PDF
ePub

quippe foedum hominem a republica procul esse volebat: simul quia boni complures praesidium in eo putabant: et iam tum potentia Pompeii formidolosa erat. Sed is Piso in provinciam ab equitibus Hispanis, quos in exercitu ductabat, iter faciens occisus est. Sunt, qui ita dicunt: imperia eius iniusta, superba, crudelia barbaros nequivisse pati: alii autem, equites illos, Cn. Pompeii veteres fidosque clientes, voluntate eius Pisonem adgressos: numquam Hispanos praeterea tale facinus fecisse, sed imperia saeva multa antea perpessos. Nos eam rem in medio relinquemus. De superiore coniuratione satis dictum.

XX. Catilina, ubi eos, quos paullo ante memoravi, convenisse videt: tametsi cum singulis multa sacpe egerat, tamen in rem fore credens universos adpellare et cohortari, in abditam partem aedium se cessit, atque ibi, omnibus arbitris procul amotis, orationem huiuscemodi habuit.

,,Ni virtus fidesque vestra satis spectata mihi forent, nequicquam opportuna res cecidisset; spes magna, dominatio in manibus frustra fuissent: neque ego per ignaviam aut vana ingenia incerta pro certis captarem. Sed quia multis et magnis tempestatibus vos cognovi fortes fidosque mihi, eo animus ausus est maxumam atque pulcherrumum facinus incipere; simul quia vobis eadem, quae mihi, bona malaque esse intellexi; nam idem velle atque idem nolle, ea demum firma amicitia est. Sed ego quae mente agitavi, omnes iam antea diversi audistis. Ceterum mihi in dies magis animus accenditur, quum considero, quae conditio vitae futura sit, nisi nosmet ipsos vindicamus in libertatem. Nam postquam respublica in paucorum potentium ius atque ditionem concessit, semper illis reges, tetrarchae vectigales esse: populi, nationes stipendia pendere: ceteri omnes, strenui, boni, nobiles atque ignobiles, vulgus fuimus, sine gratia, sine auctoritate, his obnoxii,

esse

[ocr errors]

осі

sta

[ocr errors]
[ocr errors]

quibus, si respublica valeret, formidini essemus. Itaque omnis gratia, potentia, honos, divitiae apud illos sunt, aut ubi illi volunt: nobis reliquere repulsas, pericula, iudicia, egestatem. Quae quousque Ha tandem patiemini fortissumi viri? Nonne emori per virtutem praestat, quam vitam miseram atque inhonestam, ubi alienae superbiae ludibrio fueris, per dedecus amittere? Verum enimvero pro Deum atque hominum fidem, victoria in manu nobis est; viget aeHytas, animus valet: contra illis, annis atque divitiis, omnia consenuerunt; tantummodo incepto opus est: cetera res expediet. Etenim quis mortalium, cui virile ingenium est, tolerare potest, illis divitias superare, quas profundant in exstruendo mari et montibus coaequandis; nobis rem familiarem etiam ad necessaria deesse? illos binas aut amplius domos continuare; nobis larem familiarem nusquam ullum esse? Quum tabulas, signa, toreumata emunt; nova diruunt, alia aedificant; postremo omnibus modis pecuniam trahunt, vexant: tamen summa lubidine divitias vincere nequeunt; at nobis est domi inopia, foris aes alienum; mala res, spes multo asperior; denique, quid reliqui habemus, praeter miseram animam? Quin igitur expergiscimini? En illa, illa, quam saepe optastis, libertas, praeterea divitiae, decus, gloria in oculis sita sunt! fortuna omnia ea victoribus praemia posuit. Res, tempus, pericula, egestas, belli spolia magnifica, magis quam oratio mea vos hortentur. Vel imperatore, vel milite me utimini: neque animus, neque corpus a vobis aberit. Haec ipsa, ut spero, vobiscum una Consul agam: nisi forte me animus fallit, et vos servire magis, quam imperare, parati estis."

em

er

rus

[ocr errors]

XXI. Postquam accepere ea homines, quibus mala abunde omnia erant, sed neque res neque spes bona ulla; tametsi illis quieta movere magna merces videbatur, tamen postulare plerique, uti proponeret,

quae conditio belli foret, quae praemia armis peterent, quid ubique opis aut spei haberent. Tum Catilina polliceri tabulas novas, proscriptionem locupletium, magistratus, sacerdotia, rapinas, alia omnia, quae bellum atque lubido victorum fert. Praeterea, esse in Hispania citeriore Pisonem, in Mauritania cum exercitu P. Sittium Nucerinum, consilii sui participes: petere consulatum C. Antonium, quem sibi collegam fore speraret, hominem et familiarem, et omnibus necessitudinibus circumventum: cum eo se Consulem initium agendi facturum. Ad hoc maledictis increpat omnis bonos: suorum unumquemque nominans laudare; admonebat alium egestatis, alium cupiditatis suae, complures periculi aut ignominiae, multos victoriae Sullanae, quibus ea praedae fuerat. Postquam omnium animos alacris videt; cohortatus, ut petitionem suam curae haberent, conventum dimisit.

XXII. Fuere ea tempestate, qui dicerent, Catilinam, oratione habita, quum ad iusiurandum populares sceleris sui adigeret, humani corporis sanguinem, vino permixtum, in pateris circumtulisse; inde quum post exsecrationem omnes degustavissent, sicuti in sollemnibus sacris fieri consuevit, aperuisse consilium suum; atque eo dictitare fecisse, quo inter se magis fidi forent, alius alii tanti facinoris conscii. Nonnulli ficta et haec, et multa praeterea existumabant ab iis, qui Ciceronis invidiam, quae postea orta est, leniri credebant atrocitate sceleris eorum, qui poenas dederant. Nobis ea res pro magnitudine parum comperta est.

XXIII. Sed in ea coniuratione fuit Q. Curius, natus haud obscuro loco, flagitiis atque facinoribus coopertus; quem Censores senatu probri gratia amoverant. Huic homini non minor vanitas, quam audacia, inerat; neque reticere, quae audierat, neque suamet ipse scelera occultare, prorsus neque dicere

neque facere quicquam pensi habebat. Erat ei cum Fulvia, muliere nobili, stupri vetus consuetudo; cui quum minus gratus esset, quod inopia minus largiri poterat, repente glorians maria montesque polliceri coepit, et minari interdum ferro, ni sibi obnoxia foret: postremo ferocius agitare, quam solitus erat. At Fulvia, insolentiae Curii caussa cognita, tale periculum reipublicae haud occultum habuit, sed, sublato auctore, de Catilinae coniuratione quae et quo modo audierat, compluribus narravit. Ea res in primis studia hominum accendit ad consulatum mandandum M. Tullio Ciceroni. Namque antea pleraque nobilitas invidia aestuabat, et quasi pollui consulatum credebant, si eum, quamvis egregius, homo novus adeptus foret. Sed ubi periculum advenit, invidia atque superbia postfuere.

XXIV. Igitur comitiis habitis, Consules declarantur M. Tullius et C. Antonius. Quod factum primo populares coniurationis concusserat. Neque tamen Catilinae furor minuebatur; sed in dies plura agitare; arma per Italiam locis opportunis parare; pecuniam, sua aut amicorum fide sumtam mutuam, Faesulas ad Manlium quemdam portare, qui postea princeps fuit belli faciundi. Ea tempestate plurimos cuiusque generis homines adscivisse sibi dicitur; mulieres etiam aliquot, quae primo ingentis sumtus stupro corporis toleraverant: post, ubi aetas tantummodo quaestui, neque luxuriae, modum fecerat, aes alienum grande conflaverant; per eas se Catilina credebat posse servitia urbana sollicitare, urbem incendere, viros earum vel adiungere sibi, vel interficere.

Haec

XXV. Sed in his erat Sempronia, quae multa saepe virilis audaciae facinora commiserat. mulier genere atque forma, praeterea viro atque liberis, satis fortunata fuit: literis Graecis atque Latinis docta: psallere et saltare elegantius, quam ne

cesse est probae; multa alia, quae instrumenta luxu riae sunt. Sed ei cariora semper omnia, quam decus atque pudicitia fuit: pecuniae an famae minus parceret, haud facile discerneres: lubido sic accen sa, ut saepius peteret viros, quam peteretur. Sed ea saepe antehac fidem prodiderat, creditum abiuraverat, caedis conscia fuerat, luxuria atque inopia praeceps abierat. Verum ingenium eius haud absurdum; posse versus facere, iocum movere, sermone uti vel modesto, vel molli, vel procaci; prorsus multae facetiae multusque lepos inerat.

XXVI. His rebus comparatis, Catilina nihilo minus in proxumum annum consulatum petebat, sperans, si designatus foret, facile se ex voluntate Ântonio usurum. Neque interea quietus erat, sed omnibus modis insidias parabat Ciceroni. Neque illi tamen ad cavendum dolus aut astutiae deerant. Namque a principio consulatus sui, multa pollicendo per Fulviam, effecerat, ut Q. Curius, de quo paullo ante memoravi, consilia Catilinae sibi proderet. Ad hoc collegam suum Antonium pactione provinciae perpulerat, ne contra rempublicam sentiret; circum se praesidia amicorum atque clientium occulte habebat. Postquam dies comitiorum venit, et Catilinae neque petitio, neque insidiae, quas Consuli in Campo fecerat, prospere cessere; constituit bellum facere et extrema omnia experiri, quoniam, quae occulte tentaverat, aspera foedaque evenerant.

XXVII. Igitur C. Manlium Faesulas atque in eam partem Etruriae, Septimium quemdam Camertem in agrum Picenum, C. Iulium in Apuliam dimisit; praeterea alium alio, quem ubique opportunum sibi fore credebat. Interea Romae multa simul moliri; Consuli insidias tendere, parare incendia, opportuna loca armatis hominibus obsidere: ipse cum telo esse, item alios iubere: hortari, uti semper intenti paratique essent: dies noctesque festinare, vi

« IndietroContinua »