Immagini della pagina
PDF
ePub

gilare, neque insomnia neque labore fatigari. Postremo ubi multa agitanti nihil procedit, rursus intempesta nocte coniurationis principes convocat per M. Porcium Laecam: ibique multa de ignavia eorum questus, docet,,,se Manlium praemisisse ad eam multitudinem, quam ad capiunda arma paraverat; item alios in alia loca opportuna, qui initium belli facerent; seque ad exercitum proficisci cupere, si prius Ciceronem oppressisset: eum suis consiliis multum obficere."

1

XXVIII. Igitur perterritis ac dubitantibus ceteris, C. Cornelius, eques Romanus, operam suam pollicitus, et cum eo L. Vargunteius Senator, constituere ea nocte paullo post, cum armatis hominibus, sicuti salutatum, introire ad Ciceronem, ac de improviso domi suae imparatum confodere. Curius ubi intellegit, quantum periculi Consuli impendeat, propere per Fulviam Ciceroni dolum, qui parabatur, enunciat. Ita illi ianua prohibiti, tantum facinus frustra susceperant. Interea Manlius in Etruria plebem sollicitare, egestate simul ac dolore iniuriae novarum rerum cupidam, quod Sullae dominatione agros bonaque omnia amiserat; praeterea latrones cuiusque generis, quorum in ea regione magna copia erat; nonnullos ex Sullanis colonis, quibus lubido atque luxuria ex magnis rapinis nihil reliqui fe

cerant.

XXIX. Ea quum Ciceroni nunciarentur; ancipiti malo permotus, quod neque urbem ab insidiis privato consilio longius tueri poterat, neque, exercitus Manlii quantus aut quo consilio foret, satis compertum habebat, rem ad senatum refert, iam antea volgi rumoribus exagitatam. Itaque, quod plerumque in atroci negotio solet, Senatus decrevit, darent operam consules, ne quid respublica detrimenti caperet. Ea potestas per Senatum, more Romano, magistratui maxuma permittitur; exercitum SALLUST.

B

parare, bellum gerere, coercere omnibus modis so cios atque civis: domi militiaeque imperium atque iudicium summum habere; aliter, sine populi iussu, nulli earum rerum Consuli ius est.

XXX. Post paucos dies L. Saenius senator in Senatu literas recitavit, quas Faesulis allatas sibi dicebat: in quibus scriptum erat, C. Manlium arma cepisse, cum magna multitudine, ante diem VI. Ka lendas Novembres. Simul, id quod in tali re solet alii portenta atque prodigia nunciabant; alii, con ventus fieri, arma portari, Capuae atque in Apulia servile bellum moveri. Igitur Senati decreto Q Marcius Rex Faesulas, Q. Metellus Creticus in Apu liam circumque ea loca missi: hi utrique ad urben Imperatores erant, impediti, ne triumpharent, calu mnia paucorum, quibus omnia honesta atque inhone Sed Praetores, Q. Pompeiu sta vendere mos erat. Rufus Capuam, Q. Metellus Celer in agrum Pice num; hisque permissum, uti pro tempore atque peri culo exercitum compararent; ad hoc, si quis indica visset de coniuratione, quae contra rempublicam fa cta erat, [decrevere] praemium servó libertatem e sestertia centum, libero impunitatem eius rei et se stertia ducenta; itemque decrevere, uti gladiatoria familiae Capuam et in cetera municipia distribue rentur pro cuiusque opibus: Romae per totam u bem vigiliae haberentur, hisque minores magistratu praeessent.

XXXI. Quibus rebus permota civitas atque immu la tata urbis facies erat. Ex summa laetitia atque scivia, quae diuturna quies pepererat, repente omne tristitia invasit; festinare, trepidare; neque loc nec homini cuiquam satis credere; neque bellum g rere, neque pacem habere: suo quisque metu peric la metiri. Ad hoc mulieres, quibus pro rei magnit dine belli timor insolitus incesserat, adflictare ses manus supplices ad caelum tendere, miserari parvo

liberos, rogitare, omnia pavere; superbia atque deliciis omissis, sibi patriaeque diffidere. At Catilinae crudelis animus eadem illa movebat, tametsi praesidia parabantur et ipse lege Plautia interrogatus erat ab L. Paullo. Postremo dissimulandi caussa aut sui expurgandi, sicuti iurgio lacessitus foret, in Senatum venit. Tum M. Tullius Consul, sive praesentiam eius timens, seu ira commotus, orationem habuit luculentam atque utilem reipublicae, quam postea scriptam edidit. Sed ubi ille adsedit, Catilina, ut erat paratus ad dissimulanda omnia, demisso voltu, voce supplici postulare,,,Patres conscripti ne quid de se temere crederent: ea familia ortum, ita se ab adulescentia vitam instituisse, ut omnia bona in spe haberet: neque existumarent, sibi, patricio homini, cuius ipsius atque maiorum plurima beneficia in plebem Romanam essent, perdita republica opus esse, quum eam servaret M. Tullius, inquilinus civis urbis Romae." Ad hoc maledicta alia quum adderet, obstrepere omnes, hostem atque parricidam vocare. Tum ille furibundus: ,, quoniam quidem circumventus, inquit, ab inimicis praeceps agor, incendium meum ruina restinguam."

XXXII. Dein se ex curia domum proripuit. Ibi multa secum ipse volvens, quod neque insidiae consuli procedebant, et ab incendio intellegebat urbem vigiliis munitam, optumum factu credens, exercitum augere, ac, prius quam legiones scriberentur, [multal antecapere, quae bello usui forent; nocte intempesta cum paucis in Manliana castra profectus est. Sed Cethego atque Lentulo ceterisque, quorum cognoverat promptam audaciam, mandat, quibus rebus possent, opes factionis confirment, insidias consuli maturent, caedem, incendia aliaque belli facinora parent: sese propediem cum magno exercitu ad urbem accessurum.

XXXIII. Dum haec Romae geruntur, C. Manlius

ex suo numero legatos ad Marcium Regem mittit, cum mandatis huiuscemodi:

,,Deos hominesque testamur, Imperator, nos ar ma neque contra patriam cepisse, neque quo pericu lum aliis faceremus, sed uti corpora nostra ab iniuria tuta forent; qui miseri, egentes, violentia atque crudelitate foeneratorum plerique patria, sed omnes fama atque fortunis expertes sumus; neque cuiquam nostrum licuit, more maiorum, lege uti, neque, amisso patrimonio, liberum corpus habere: tanta saevitia foeneratorum atque Praetoris fuit. Saepe maiores vestrum, miseriti plebis Romanae, decretis suis inopiae eius opitulati sunt: ac novissume memoria nostra, propter magnitudinem aeris alieni, volentibus omnibus bonis, argentum aere solutum est. Saepe ipsa plebes, aut dominandi studio permota, aut superbia magistratuum, armata a patribus secessit. At nos non imperium neque divitias petimus, qua ́rum rerum caussa bella atque certamina omnia inter mortalis sunt; sed libertatem, quam nemo bonus, nisi cum anima simul, amittit. Te atque Senatum obtestamur, consulatis miseris civibus; legis praesidium, quod iniquitas Praetoris eripuit, restituatis; neve nobis eam necessitudinem imponatis, ut quaeramus, quonam modo maxume, ulti sanguinem nostrum, pereamus."

XXXIV. Ad haec Q. Marcius respondit:,,S quid ab Senatu petere vellent, ab armis discedant, Romam supplices proficiscantur: ea mansuetudine atque misericordia Senatum Populumque Romanum semper fuisse, ut nemo umquam ab eo frustra auxilium petiverit." At Catilina ex itinere plerisque Consularibus, praeterea optumo cuique, litteras mittit: ,,Se, falsis criminibus circumventum, quoniam factioni inimicorum resistere nequiverit, fortunae cedere, Massiliam in exilium proficisci: non quo sibi tanti sceleris conscius esset, sed uti respublica quie

ta foret, neve ex sua contentione seditio oriretur." Ab his longe diversas literas Q. Catulus in Senatu recitavit, quas sibi nomine Catilinae redditas dicebat; earum exemplum infra scriptum est.

XXXV. „L. Catilina Q. Catulo S. Egregia tua fides re cognita, grata mihi, magnis in meis periculis fiduciam commendationi meae tribuit. Quamobrem defensionem in novo consilio non statui parare: satisfactionem ex nulla conscientia de culpa proponere decrevi: quam, me Dius fidius, veram licet cognoscas. Iniuriis contumeliisque concitatus, quod, fructu laboris industriaeque meae privatus, statum dignitatis non obtinebam, publicam miserorum caussam pro mea consuetudine suscepi: non quin aes alienum meis nominibus ex possessionibus solvere possem; quum et alienis nominibus liberalitas Orestillae suis filiaeque copiis persolveret: sed quod non dignos homines honore honestatos videbam, meque falsa suspicione alienatum esse sentiebam. Hoc nomine satis honestas pro meo casu spes reliquae dignitatis conservandae sum secutus. Plura quum scribere vellem, nunciatum est, mihi vim parari. Nunc Orestillam tibi commendo tuaeque fidei trado; eam ab iniuria defendas, per liberos tuos rongatus. Haveto."

XXXVI. Sed ipse, paucos dies commoratus apud C. Flaminium in agro Arretino, dum vicinitatem, antea sollicitatam, armis exornat, cum fascibus atque aliis imperii insignibus in castra ad Manlium contenadit. Haec ubi Romae comperta sunt, Senatus Catialinam et Manlium hostis iudicat; ceterae multitudini diem statuit, ante quam sine fraude liceret ab armis discedere, praeter rerum capitalium condemnatis. Praeterea decernit, uti Consules delectum habeant; Antonius cum exercitu Catilinam persequi maturet; Cicero urbi praesidio sit.

ae

10

[ocr errors]

Ea tempestate mihi imperium populi Romani mul

« IndietroContinua »